Text.BP190.G1r/Text

From Theatrum Paracelsicum

[p. 81 [97]] Generoso viro svmmoqve philosopho Ioanni Baroni a Kitlitz.

Cvm in animum inducerem hoc scriptum in vulgus edere, diu multúmque dubitaui, cuius patrocinio mihi vtendum foret, vt illi gratiam & authoritatem aliquam conciliarem. Multi enim omnia quæ in hoc genere scribuntur, nugas & Chimeras putant, nisi boni & grauis alicuius viri testimonio muniantur. Tu verò vnus instar omnium mihi in mentem venisti, cuius grauitas, doctrina, pietas & ea (qua omnibus quos in hac philosophiæ parte exercitatos noui) antecellis experientia, nota sunt. Tibi igitur hoc munusculum nouum, suo tamen sale conditum, dedico, vt aliquod grati erga te anomi indicium à me habeas: vnum vereor, ne mihi succenseas, quòd sacra nostræ artis mysteria vulgo promiscuéque pandere videar. Sed cùm omnia ita ab authore scripta esse cogitabis, vt prophanos latere poßint, tibíque soli aut alijs qui ad Parnaßi summum verticem [p. 82 [98]] pertigerunt, pateant: boni consules quicquid hîc à me factum erit: si quid post hac te dignum nactus fuero, id tibi, & alijs omnibus tui similibus doctis & candidis lubens impertiar. Vale Tornaci prope lacum Lemanum kal[endis] Febr[uarii] anno Domini 1582.

Tibi addictiss[imus]

B[ernardvs] A Portv Aqvitanvs.