Text.BP190.E2v/Text

From Theatrum Paracelsicum

[p. 68] Iohannis Pontani svmmi philosophi epistola, in qua de lapide, quem philosophorum vocant, agitur.

Ego Iohannes Pontanus multas perlustraui regiones, vt certum quid de lapide philosophorum agnoscerem: & quasi totum mundum ambiens, deceptores falsos inueni, & non philosophos, semper tamen studens, & multipliciter dubitans, veritatem inueni. Sed cùm materiam agnoscerem, ducenties erraui antequam veram materiam, operationem & practicam inuenissem. Primò materiam, operationes, putrefactiones nouem mensibus cœpi, & nihil inueni. Etiam in balneo mariæ per tempus aliquot posui, & similiter erraui. Enimuero in calcinationis igne tribus mensibus posui, & malè operatus sum: omnia distillationum & sublumationum genera (prout dicunt, seu dicere videntur philosophi) sicut Geber, Archelaus & alij ferè omnes, tractaui & nihil inueni. Denique subiectum totius artis alkimæ omnibus modis qui excogi- [p. 69] tandi sunt, & qui fiunt per fimum, Balneum, Cineres & alios ignes multiplicis generis, qui tamen philosophorum libris inueniuntur perficere tentaui, sed nihil boni reperi. Quapropter annis tribus continuis in philosophorum libris studui in solo præsertim Hermete: cuius verba breuiora, totum comprehendunt lapidem, licet obscurè liquatur, de superiori & inferiori: de cœlo & terra. Nostrum igitur instrumentum quod materiam deducit inesse in principio secundo & tertio opere, non est ignis balnei neque fimi aut cinerum, nec aliorum ignium quos philosophi[c1] in libris suis posuerunt. Quis igitur ignis illes est, qui totum perficit opus à principio vsque in finem? Certè philosophi celauerunt, sed ego pietate motus vobis declarare, vnà cum compemento totius operis, istius ignis proprietates volo. Lapis ergo philosophorum vnus est, & multipliciter nominatur, & antequam agnoscas tibi erit difficile. Est enim Aqueus, Aereus, Igneus, Terreus, Flegmaticus, Cholericus & melancholicus, est enim sulphureus, & est similter argentum viuum, & habet multas superfluitates, quæ per Deum viuum conuertuntur in veram essentiam mediante igne nostro, & qui aliquid à subiecto separat, putans necessarium esse, profectò in philosophia nihil nouit. Quia superfluum, immundum, turpe & fæculentum, & tota denique sub- [p. 70] stantia subiecti, perficitur in corpus spirituale, fixum mediante igne nostro. Et hoc sapientes numquam ignorauerunt: propterea pauci ad artem perueniunt, putantes aliquid tali superflui & immundi. Nunc oportet elicere proprietates nostri ignis, & an conueniat nostræ materiæ secundum eum modum, scilicet vt transmutetur, cùm ignis ille non comburat materiam, nihil de materia separet: non segreget partes puras ab impuris (vt dicunt omnes philosophi: sed totum subiectum in puritatem conuertit. Non sublimat, sicut Geber suas sublimationes facit similiter & Arnaldus: & alij de Sublimationibus & distillationibus loquentes, in breui tempore perfici. Mineralis est, æqualis est, continuus est, non vaporat nisi nimiùm excitetur, de sulphure participat: aliunde sumitur quàm à materia, omnia diruit, soluit & congelat, similiter & congelat, & calcinat, & est artificialis ad inueniendum, est compendium sine sumptu aliquo, saltem paruo, & ille ignis est cum mediocri ignitione, quia cum remisso igne totum opus perficitur, simul omnes debitas sublimationes facit qui Gebrum legeret, & omnes alios philosophos, si centum millibus annorum viuerent, non comprehende- [p. 71] rent, quia per solam & profundam cogitationem ignis ille reperitur, tunc verò potest in libris comprehendi & non prius. Errore igitur istius artis est non reperire ignem, qui totam materiam conuertit in verum lapidem philosophorum: studeas igitur ibi. Quia si ego hunc primo inuenissem, ego non errassem ducenties in practica super materiam: propterea non miror si tot & tanti ad opus non peruenerunt, errauerunt, errant, errabunt, eò quòd proprium agens non posuerunt philosophi, excepto vno, qui Artephium legissem, & loqui sensissem, nunquam ad complementum operis peruenissem. Pratica verò hæc est, Sumatur, & diligenter quàm fieri potest, teratur, contritione physica, & ad ignem dimittatur, ignísque proportio sciatur, scilicet, vt tantummodo excitet materiam, & in breui tempore ignis ille, absque alia appositione manuum, de certo totum opus compleuit, quia putrefaciet, corrumpet, generabit & perficiet: & tres faciet apparere colores principales, Nigrum, Album & Rubeum, & mediante igne nostro, multipliabitur medicina, si cum cruda adiungatur materia: & non solùm in quantitate, sed etiam in virtute: totis enim [p. 72] viribus tuum ignem inquirere scias, & peruenies. Quia totum facit opus, & est clauis omnium philosophorum, quam nunquam reuelauerunt, sed si bene & profundè supra prædicta de proprietatibus ignis cogitaueris, scies, & non aliter pietate ego motus hoc scripsi, sed vt satisfaciam ignis non transmutatur cum materia, quia non est de materia vt suprà dixi. Hoc igitur dicere volui prudentésque admonere ne suas pecunias inutiliter consumant. Sed sciant quid inquirere debeant eo modo ad artis veritatem peruenient, & non aliter. Vale.

Apparatus

Corrections

  1. philosophi] corrected from: philosopi