Text.BP190.C8v/Text

From Theatrum Paracelsicum

[p. 48] Hermeticarvm mvsarvm cvltoribvs salvtem.

Libri Philosophorum omnes (candide lector) quicumque de abstrusa illa Hermetica medicina loquuntur, nihil aliud sunt quàm spagyricus labyrinthus, in quo plerique artis discipuli in varia ambages & viarum fraudes incidunt, ita vt ad hunc vsque diem, aut nulli, aut paucißimi, exitum verum inuenerint. Si enim via quædam facilis in hoc labyrintho sese aperit errantibus, quæ videtur rectà ad fores extremas deducere, mox occurrerunt irremeabiles anguli, qui perpetuis carceribus deuios includunt. Sic si in philosophorum scriptis offerunt sese interdum & faciles, & manifestæ viæ, quæ prima fronte intuentibus secundum literam planæ videntur, mox incauti operatores, apertis philosophorum verbis decepti, innumeris dolis implicantur. Accedit ad hæc, quòd multi pseudochymistæ, multos suis fraudibus & sophismatibus decipiunt, vendentes & spargentes mendaces, chymicas operationes & chartas, quibus nimium [p. 49] credulis, aureos promittunt montes & lollium seminantes, triticum expectare iubent. Quare ego tactus commiseratione, hasce regulas plenas veritatis & rationum physicarum tibi offero: in quibus integram artem perspicuè, tanquam in tabella depictam habebis. Has examina, perpende, & firmis argumentis animi tui opinione muni, sic errare non poteris. Qui enim omnibus sophismatibus absque iudicio credit, volens decipitur. Vera ars multis inuolucris tecta est, quibus facilè incauti intricantur. Ergo antequam operari incipias, causas rerum naturales prudenti consolio perpende: aut noli rem aggredi: satius est tempus solerti iudicio, & meditationi tribuere, quàm temeritatis & stultæ inconsiderantiæ pœnas luere. Vale.

B. D. P.