Text.BP190.A1r/Text

From Theatrum Paracelsicum

[p. 1] B. G. Londrada a Portv, Aqvitanvs:

In librum experimentorum Paracelsicorum, Præfatio Apologetica: in qua probatur, ægrorum corpora, seminibus morborum referta, sine metallicis medicamentis vix sanari posse, contra quorundam virorum scripta, negantium metalla quoquo modo parentur, humanæ naturæ prodesse.

In divinis literis (humane lector) hanc inter cæteras legem plenam amoris Christiani inuenimus. Errantem asinum aut bouem proximi tui, domino suo restitues. Quo æternus Deus mutuam dilectionem inter nos stabilire, & luculentissimo confirmare argumento voluit. Sic enim aduersariorum nostrorum errantes pecudes curare diuinæ leges mandant. Quantò magis amicorum nostrorum miserabiles casus & pericula corporis & sanitatis arcere & auertere volunt, quapropter cùm ego plurimorum medicorum nostri [p. 2] temporis errores cum Theophrasto Paracelso aliísque præstantibus viris intelligerem, cogitare cœpi qua ratione ego veræ medicinæ, quæ ex lumine naturæ deducitur, & non ex tenebris ethnicorum scriptis, possim fieri particeps. Duxi igitur peregrinandum esse, locáque remota accedenda, & inquirendas artes vndique: non domi per otium sperandas & expectandas. Accinxi igitur me itineri, & peregrinationibus, laboribúsque, inuestigaui, & didici ea quæ ex amore Christiano diuitius subticere nequeo: quo errantes filios doctrinæ in viam reuocem, explicato meo itinere & laboribus, excusatis & defensis illis, qui hodie omnium odio obiiciuntur ab Ethnicæ medicinæ admiratoribus, quorum etiam fraudes aliqua ex parte detegere conabor, vbi indicabo quid in posterum à me genuinæ medicinæ studiosi expectare debeant. Quosque libros verè medicos vndiquáque à me collectos, ex misericordia erga errantes publicæ communicaturus sim vtilitati. Interea res requirit vt odium vulgi, à me aliísque spagyricæ scientiæ amatoribus declinem, aduersariísque debitè respondeam. Quorum ea est peruersitas & malitia, vt aliorum inuenta quibus cum aliquo suc- [p. 3] cessu atque emolumento vti se posse animaduertunt, tumidis verbis annichilent, reiiciant & damnent. Ipsi vero interim, debitas autorum laudes sibi ipsis vendicent, mendacíque furto, inuentores artium, suis spolient honoribusm gastuta hæc est cautio ex antiqui serpentis profluens fraudibus. Quando enim audiuntur passim testimonia (lippis & tonsoribus nota) de quibusdam insuetis grauissimorum morborum curis, quæ beneficio tincturarum & spirituum vegetabilium, & mineralium perficiuntur arte & industria illorum, quos vulgus hodie Chimistas vel Alchmistias appellitat, mox illi ex aduerso se opponunt, clamantes nihil posse præstare carbonarios medicos. Sed suis venenatis remediis omnes interficere qui se ipsorum curis committunt: arcendos esse ex rebuspub[licis] deceptores esse: extractiones illorum, præparationes, spiritus denique nimis attenuatos, & subtiles, nihil prodesse: spiritum vitrioli venenum esse, nihil essentiam antimonij & mercurii, nihil sulphuris extractionem, nihil auri liquorem, & in summa omnia esse humanæ naturæ contraria, & plusquam basilisci oculos fugienda, interim clanculum tanquam insidiosi & ingeniosi fures amisceris chymi- [p. 4] stis, qui nocte diéque ignis vim ingenti labore sustinent, arcana medica expiscantur, & pollicitationibus eliciunt, clam captantes ea quæ vulgò tanquam venena prohibent, vt deinde pro suis venditent. Et tam impia iniuria gratiam & fauorem, laudem, præmia & remunerationes hominum in se deriuant: quæ omnia, aliàs, legitimo & optimo iure illis debentur, qui labores sudore, vigiliis, solerti indagatione, arte vulcani in rebus naturalibus talia inquirunt, & publico vsui communia faciunt. Neque hoc solùm verùm ingentia volumina, nugis, mendaciis, & sophismatibus referta in publicum edunt. Conantes lucem tenebris & veritatem mendaciis & luculentissimam operatricem practicam, ipsa veritate stabilitam, inani ementita, atque ex subtili cerebro deducta theorica opprimere, euertere, delere. Dico tibi, splendide Rhetor, qui Paracelsum laceras, quomodo vnquam poteris verbis nugatoriis ipsum opus delere, & practicam theorica refellere? Esne tam magnus doctor, & nescis te tantùm profecisse quantùm ipso opere efficis? Docet Paracelsus epilepsiam curandam esse spiritu vitriolo, & præstitit, & opus ipsum indicat quotidie: proba tu contrarium, ean- [p. 5] démque curato pillulis, sirupis, & electuariis, ita vinces. Non satis est, adductis illis rationibus, probare medicinam metallicam non conuenire humanæ naturæ. Nec posse metalla, ita præparari vt sanent. Negas id, quod re ipsa præstatur, & oculis cernitur? Turpe est ignorare, quod omnibus scire contingit. Absque dubio audiuistis morbos periculosos curatos fuisse tincturis metallicis, illegitimè etiam præparatis, ab adulterinis Theophrasteis, vt vitro antimonij, quod radicitus ipsas impuritates febriles subito euellit, quanquam cum maxima virium prostratione, sanat tamen: etiam si nos periculosas illas curas non approbemus, & sic de aliis multis. Iam si id mineralia faciunt non rectè præparata, quid censes si legitimè præparentur, & à veneno repurgentur? Et quomodo potes bona conscientia ea reiicere, quorum tu nullam habes notitiam? Nequaquam sufficit aliquid affirmare, nisi probabilibus fundatísque rationibus confirmetur. Quilibet censorem Paracelsi vult agere: quem facilius est reprehendere, quàm imitari, dum quisque altero doctior videri & existimari cupit, ab aliis tamen nemo discere. Dico, quemlibet Theophrasticorum qui tantùm carbones operi apportat, posse vobis tria [p. 6] Theophrasticæ medicinæ principia ad oculum ostendere. Gustastíne acerrimum sal? suauissimum oleum, & balsamum, iucundissimum liquorem? quæ omnia vos hactenus in rebus quibuscunque creatis latentia non olfecistis spiritus metallici, in quibus est medicina, nullo modo possunt inuestigari, & quid habeant virium & communionis cum humana natura intelligi, nisi per ignem. Quemadmodum fumum mercurij venenum esse naturæ humanæ, ignis primus indicauit, nulla speculatione subtilissima. At tu numquam tractasti carbones, nec minimum balsamum ex vegetabilibus elicere potes. Ergo tu medicinam metallicam cùm nescians quid ea sit, non potes coniicere. Itaque iudicas de rebus ignotis, tanquam cæcus de coloribus. Nónne stultum est scribere contra rem & eandem primum bene non intelligere? Imò cùm iam intelligunt Paracelsicæ disciplinæ dediti, vos fortiora arma non habere, quàm ea quæ hactenus collegistis, concludant vos potius confirmare & stabilire medicinam Paracelsicam quàm refutare. Non enim satis est, rem falsam dicere, nisi meliora probabilioráque in medium adferantur. Hinc patet vos nimirum alere occultam inscitiam [p. 7] rerum naturalium. Quid? estis tam magni Physici magníque philosophi? quomodo vobis occultæ sunt pharmacorum potestetes? ánnon hac in re propè acceditis ad Empiricos, quos ingenti superbiæ & scientiæ fastu reiicitis? quando dicitis, Nec enim medicus est Chymicus, etiam si summus fuerit: sed qui iudicio rationéque singula morbis remedia facere & vsurpare didicerit. Nam in his summa laus & gloria medico, ac mera salus ægro consistit. Quàm friget hic homo & rationalis medicus, qui ratione non manu præparat medicamenta. Is est medicus qui medicamina propria sua manu à veneno repurgat, & præparata acri iudicio propriis morbis applicat, vt semen morbi radicitus euellatur. Hinc theoricam & practicam & rationem & opus oportet concurrere. Iudicium sine practica est sterile. Dic mihi, quomodo accidit vt mercurius resistat morbo venereo & scabiei malæ? cur iubetis miseros æggrotos argento viuo inungere, tanquam opiliones suas oues inungunt? quomodo sit, inquam, vt mercurius contra hosce morbos sit specificum optimum? negatis metalla aliquid & maximam quidem eorum partem ad morbos sanandos afferre? cur iubetis lepro- [p. 8] sos aurum deglutire? cùm in iusculis caponum decoquitis, cur aurum foliatum pilulis & electuariis immiscetis? Retusum esse sæpius impetum lepræ, ne in superficiem cutis erumperet, crudo auro in stomachum demisso non ignoratis. Ergo si hoc facit aurum non facerent spiritus auri laxati à crassitudine sua? Si non vultis Theophrasto credere periculosissimorum morborum curationem in metallis latere, credite saltem illis qui ante Paracelsum vixerunt, inter quos præcipuus est Arnaldus Villenouanus, qui libro De conseru[atione] iuuent[utis] inquit, Perlæ vel Margaritæ in liquorem resolutæ confortant calorem naturalem, conferunt cardiacis, & timorosis, & propriè clarificant cordis sanguinem: sicut ægritudines multæ hisce sint curatæ. Est enim sal de minera quod sapientes nominauerunt lapidem animalem, alij Chifir minerale, & totum ingenium præparatinis est, vt in aquam purissimam & potabilem resoluatur, cum rebus quæ proprietatem eius non destruunt. Hæc Arnoldus, qui de contusione minimè, sed solutione loquitur: sed quare ea huc affero? Nimirum vt videatis, quod proprio vos iuguletis gladio: vtimini margaritis non proforatis corallis, [p. 9] gemmis in vestris electuariis, & in iusculis easdémque contunditis in puluerem. Olfacitis quidem virtutem medicatricem in gemmis, at vt mali coqui restucanæque mulieres agunt, quum in ipsorum manus vel perdices, vel lepores incidunt, ipsa oleribus inserunt, & in aqua coquunt. Ita & vos margaritas contunditis quæ potius resolui debent. Etiamsi puluerem faceres æreum, nihil promouebis: sed vt in stomachum immisisti, ita iterum exire videtis. Hinc necessariò præparationum Chymicarum leges introducuntur in medicinam quas vos cum suis cultoribus angue & cane peius odistis. Quid multa? Si nondum concedere vultis in mineralibus summas morborum curas vigere, audite Andream Matheolum lib[ro] 4. Epistolarum dicentem, Ægrorum corpora seminibus morborum referta, sine metallicis medicamentis vix sanari posse. Et in tractatu de antimonio ait, Non minus antimonium corporum ægritudines expurgat, quàm metalla, à suis superfluitatib[us]. Hæc doctissimus ille vir intellexit, cum tamen nunquamveram nouerit antimonij præparationem. Similiter aurum potabile maximi facit, cuius præparationem, vt ipse vsus est Matheolus, tibi (ne sis inscius) placuit recensere. [p. 10] Aurum ait per stibium bis vel ter repurgatum, & in tenuissimas laminas redactum, ac vasculo idoneo liberè, ne sese laminæ vsquam contingant appensum, exuratur & calcinetur in fornace debitè parata, per medium annum: quod sustinere feruentissimum ignem oportet, quousque tandem laminæ aureæ illinc exemptæ libero & frigidiori exponantur aeri, & oleosus quidam humor inde defluat, resoluatúrq[ue] rubei coloris sapore subdulci. Eliciebat ille extra uari vncias duas oleo: ex eo verò quod non adeò bene erat vstum liquor minus promptè defluebat: spiritum vini rectificatum aliquoties infundere solebat, ídque tam diu, adeóque donec totus ille color rubeus extraheretur. Quàm subtilissimè verò hosce spiritus vel vini essentiam rectificabis si eam in cucurbitam vitream sub alambico præposito recipiente in gelidissimam vel niue refrigeratam fontis aquam imponas, ipsum capellum panno lineo in aqua calida imbuto vndique teges, partes enim illæ subtiliores sursum feruntur, aqueis in fundo relictis. Aurum calcinatum, & sæpius vini spiritu infusam multis cohobationibus, & per alambicum denuò destillatum, in fundo post se reliquit subrubeum liquorem. Me- [p. 11] dicus ille solebat prius expurgato corpore raso, & calefacto verticis capitis dragmam vnam eius affundere & tantumdem in maluatico bibendum exhibere. Itidem de argento purissimo pro morbis capitalibus, & sic de cæteris metallis. Nam debitè præparata resoluuntur, quia sunt salia: plura habet hic vir medicamina mineralium, quæ nec Galeno nec Hippocrati vnquam fuerunt perspecta, sed à Theophrasto Paracelso nostro in lucem eruta, de quo tu titulo tenus medice, magnéque philosophe, imprudenter scriptitas, putásne omnia impossibilia prorsus esse aliis, quæ præstare nescis nec potes? vel quæ tu diuina tua sagacitate superare nequis? quid dices ad hæc, scio hominem qui intra triduum vel ad summum sex dies luem illam veneream sanare potest turpeto suo minerali non illo, quod sit mediante oleo vitrioli: sed alio longe excellentiori, quod ad vos non perueniet, nis illam pertinaciam deposueritis: nisíque cessaueritis vulgo & magnatibus inuisos & suspectos reddere paracelsicos, illósque fructu laborum iustorum priuare. Dicitis, quid præstitits? quid inuenistis? vnde laudem, vnde fructum spectetis? hoc ipsum nos à vobis quærimus? quid vos in- [p. 12] uenistis quo medicina excultior euasit. Nos essentias, olea, balsama, salia, in medicinam introduximus, quæ omnia scholæ alchymistarum pepererunt. Et quanta lux medicinæ accesserit ex sola distillatione legitima omnibus notum est: quanta vtilitas inde in ægros redundarit, quotidiana docet experientia. Vos interim si adeò exhorrescitis laborem, parcite saltem nostræ famæ: sed quid mirum? Nónne semper ita accidit, vt optimus quisque labor pessimè excipiatur, & compensetur? Testis est quisque optimus ad virtutem, ad ingenuitatem, ad fidelitatem erectus, qualem sæpius mercedem pro sua fidelitate, pro eruta veritate recipiat, sic quidam, quando nihil amplius possunt, mendicitatem indagatoribus naturæ obiiciunt, vulgíque aures mendaciis speciosissimis complent, decantantes semper ea, quæ ex abusu & adulterinorum Paracelsicorum periculosis curis: sequuntur omnia (ex illorum contemptu) paupertate, indignitate, vilitate iudicantes. Atque satis citò illam despectam, quam sponte subeunt, paupertatem effugient, quò natura rerum magis magísque in dies innotescat hominibus, quò insuetæ & grauissimorum [p. 13] morborum curationes tandem inueniantur, quibus qui sunt oppressi, per verstram ignauiam omnes morerentur, nisi Deus ipsorum misertus, ad finem tandem mundi, salutaria remedia, per homines etiam contemptissimos illis sufficeret, insurgent contra vos leprosi, podagrici, phthisici epileptici, lue venerea infecti, cancro deuorati, fistulis & lupo exesi, gutta mala paralytici, morbis epidemias & peste, ad inferos detrusi: illi, inquam, & multo plures quos ex ignorantia & pessimis corruptibilibúsque potionibus & purgationibus instar carnificum viuos sepeliistis. Hi, inquam, in ius vos vocabunt & accusabunt, pauperes quos ære emunxistis, quorum sanguinem pro amisso corpore, pro exhaustis bonis exposcent. Porrò quæ hæc insania & crudelis est stultitia? Cùm tempore pestis primos homines infestos, domibus includitis signis notaris, carcere detinetis, curis & solitudine strangulatis, fame enecatis, sícne debet curari pestis? Annon arbitramini omnes inde posse infici vnde primus infectus est? cur non sanos antidotis præ munitis, cùm tam egregij scilicet estis medici, quando ferè omnia vestra medicamina irrita in hoc morbo experti estis? Sic nec [p. 14] diligis proximum sicut teipsum, vitam ne sic pro socio profundis? cùm nullo vnquam tempore (si res vrget auxilium) societate, conuersatione, consolatione, opitulatione, magis opus sit, quàm tempore pestis: ô quantam pœnam attraxistis! desertósque ab amicis & cognatis separatos, & quasi in exilium detrusos derelictis quibus ipsa solitudo, ipso morbo fuit violentior, necauitque animi dolor, quos morbus non interemit. Quid est, quæso amicitia vera & Christiana? nónne te admisericordiam commouet hæc ægrorum quærela? Cùm sanus eram, amicus eras, visitabas me, iuuabas me: quum langueo, horres & fugis me, ridente mecum fortuna, ridebas. Iam flenti & anxiè petenti, consolationem denegas. Quid est visitare? opitulari? Vos non tantùm non opitulamini, verùm etiam principibus persuadetis vt loca & itinera peregrinatntibus occludant. Cùm alacriter deberetis illos malo leuare, & sponte eò proficisci, & probate vestram artem. At peste oriente primi estis, qui trepidatis, qui horretis, qui desperatis. Vobis commissi sunt ægroti adeò tanquam filii & infantes: sedula curatione egentes curare debebatis (infirmos[c1] tanquam patres filios curant) non emungere auro. Tunc tibi ar- [p. 15] rideret æger: si nimirum ipsius languidam vitam miti balsamo & recreatione foueres. Tunc conspectu tuo gauderet, te patrem appellitaret. Quilibet medicus genuinus, necessariò debet ipsa medicamenta, sua manu rectè parare: non committere imperito coquo, non ingentia volumina receptarum formulis complere, quibus iam video studiosos medicinæ obrutos, & ita intricatos, vt ipsi ferè sub tam graui receptarum pondere corruant & moriantur. Non sic discitur medicina, sed laboribus manuum & operatrice practica, vbi vulcanus in dies noua ostendit, & suauissima remedia, quæ in dies natura melius meliúsque purgare à superfluitatibus, operatori suo œconomo tradit. Expecta tu diuitem messem, & non primùm ara & sere: expecta cognitionem occultarum potestatum naturalium, & non primùm igne inuestiga & labore, quum maior pars omnium vestrûm, delicati & pigri sint: & qui deses in operationibus extiterit, tanquam cæcus ad practicam tendit. Si artem Chymicam non adeò execraremini, purum ab impuro, quod causam corruptionis rerum præbet, separare disceretis, longis digestionibus, distillationibus, chohobationibus, quibus syncerum & purum medi- [p. 16] camentum redderetis, antequam illud ægroto exhiberetis, sic subitò tangens ægri natura reficeretur, cùm imbecillus stomachus nequeat crassas concoquere, digerere, separare materias. At magni D[omini] Doctores nolunt esse discipuli, & tyrones, quemadmodum difficile est veterem canem loris & venationi assuescere, qui sicut vincula corrodit ducentíque mordaces ostentat dentes potius quàm se regi patiatur: ita & vos vultis potius veritati apertè contradicere, eámque canina voce allatrare & mordere, quàm errores vestros fateri. quid? debétne hoc propro esse chymistis, quod propter legitimas medicamentorum præparationes, quas vos ignoratis, & quia durum laborem ducem habent, quem fugitis, habeantur mendici, annosi, ac pannosi. Annon cogitatis tandemvulgus fraudes animaduersurum? moniti estis satis à pluribus medicinæ doctoribus, quibus certè pueriles curationes non satisfecerunt, inter quos est Conradus ille Gesnerus, & alii permulti, qui si superstites fuissent, vestram ementitam artem, tandem certò certius, prorsus abnegassent. Acriter quoque reprehendit medicos sui temporis Iohannes VVoz[n1] Coloniensis, qui claruit anno 1510, qui suis in monumentis [p. 17] & peste, & labyrintho medicorum luculentissime, & pulcherrime de medicinis metallicis, quintísque essentiis disserit, eorúmque vsum ostendit. Quid ad illa respondebis quæ D[ominus] ille Gorræus in v. cap[ite] De extractione quintæ essentiæ ex herbis, vt in suis scholiis tam egregiè medicamina metallica exaltauit iísque vsus est, paruifaciens vestra, Aquarum (inquit) distillationes ex herbis, & reliquis rebus huiusmodi, quibus officinæ gloriantur, nullarum prope esse virium, quum nihil aliud sit nisi phlegma rei, cuius liquor præcipuus constat in oleo & sale. Sed vt vobis admirabiles noscendarum proprietatum desiderii igniculos accendam, recensebo Fernelij Ambiani lib[rum] 2. de Abd[itis] rerum causis cap[itulum] XVIII. Sententiam etenim (inquit) fusilis & metallicæ illius philosophiæ τῆς χημείας (vt certè multorum) cum longa peregrinatione, cùm primis studiis existerem exercitatissimo admodum præceptore vsus ex vnoquoque tum stirpium, tum viuentium genere sustantias, elicui planè varias. Primum quidem aquam eámque vberiorem si stirps virebat: parciorem si arescebat. Deinde oleum non id quidem pingue ac sordidum, quale pressum à nostris trahitur. Sed artis præstantioris opus, qui tempore [p. 18] nec rancescat, nec facilè corrumpatur. Id autem duplex, vnum tenue & albicans, alterum siccius atque rubens, &c. Inde sequitur. Dicam vestro hortatu, non hunc totum thesaurum deprompturus, sed edocturus quàm verè subsistat. Ne vos autem insolens nominísque obscuritas offendat, quæ patres vmbra & ænigmate obuelarunt, in apertum & in clarissimam lucem proferam suo loco. Verùm, bene monentem ferre nequitis, quemadmodum nec iam doctissimos præstantissimósque viros, neq[ue] pati D[ominum] Physicum Gerardum Dorn vultis, quem Devs haud dubiè nobis excitauit. Æterna memoria dignus est hic vir excellentiss[imus] quod nulla iniuria, nullis periculis quò Paracelsum, qui nescio qua antiqua, & grauitate & autoritate pollet, suis vltimis scriptis fecit vir ille doctissimus illustriorem, vt saltem filiis doctrinæ bene consulatur, pro quorum deffensione tanquam verus miles vsque ad aram, & opere & ore certat socius, & parastates doctiss[imus] illius Physici est, Iosephi Quercetani de re medica per optime meriti, qui in libellis suis, multa præclara & philosophica arcana posteritati patefecit, & medicinas spagyricas abstrusas illustrauit, maioráque in lucem ædidisset, nisi ingratitudo multorum ipsius benignos fontes [p. 19] occlusisset, præsertim cuiusdam seplasiarii, qui multa reprehendere, in ipsius scriptis conatur pauca, probans, & meliora nesciens. Inde fit vt omnes, vnius ingratitudine damnum experiantur.

Macte ergo virtute —
Ignauum fucos pecus à præsepibus arce:
Sic tua perpetua redimentur tempora lauro.

Nos interim quæ comperta habemus multísque peregrinationibus & laboribus inuestiganimus, & didicimus, adiiciemus, quibus rogatos velimus aduersarios, ne, si ipsi non indigent, contemnant, aut conuiciis lacerent, nec alios qui grato animo nostros excipienti labores, deterreant, aut ipsi meliora doceant, cogitantes interim concedendum, & dandum esse aliquid illi qui artium medicinalium gratia se tot fluctibus obiecit. Cùm enim post stragem illam, nostrorúmque Gallorum furorem vnà cum D[omino] Carolo de Chambray D[omino] de Ponsay me in Italiam conferrem, inde Istriam, Ragusium, Sclauoniam, Macedoniam & Byzantium perlustrarem, indefesso studio operam nauaui, vt certum quid de lapide philosophorum, aut rebus chymicis agnoscerem. Nullos verò prorsus veros philosophos, sed pseudophysicos & chymicos vbique inueni, qui veram artium naturalium & [p. 20] præparationum, vel prorsus nullam, vel omnino frigidam habebant notitiam. Incidi tandem (Deo ita volente) in doctissimum quendam virum nomine Danielem episcopum Dalmatiensem: ad hunc inquam Baraletam misi litteras, (quas vnà cum ipsius responso paulò pòst ad me misso aliquando in lucem emittam,) vbi multa philosophica, non iniucunda lectu cernentur. Tandem cùm orientales regiones satis perlustrassem, nihílque adeò certam in scientiis naturalibus collegissem, iter Germaniam versus, cum clementissimo principe Cabaneo, Vidameo Carnutensi, institui seriò incumbens studio medicinæ spagyricæ. Intellexíque reges & principes decipi & illudi, ab agyrtis istis, qui ementitas & sophisticas chymiæ artes ex omnibus angustiis corrosas & emendicatas, pomposa specie vendunt, argento principes emungentes, vnde fit, vt magna copia tum sophistarum, tum sophisticarum fraudum quotidie oriatur: ob quas non solùm ars chymiæ laudatissima detrimentum patitur, opprimitur, adulteratur, ipsíque chymistæ inuisi omnibus redduntur vitam, tempus, sumptúsque in vanas operationes impendentes, verùm etiam grauissimum damnum in respub[lica] re- [p. 21] dundat. Sunt enim plerique tam astuti deceptores, vt simulata experientia in arte chymica ficta amicitia, & magnis pollicitationibus fraudulenter ab aliis artes expiscantur, pro suo vendicent, magnáque pecunia æstiment, & venales circunferant. Quemadmodum aliquando à me quoque nebulones elicuere fraudibus libros manu scriptos, illósque ingenti pecuniæ summa vendiderunt: consultum esset rebuspub[licis] & arti chymiæ, vt eiusmodi nebulones à magistratu coerceantur & puniantur: ita minus hallucinarentur artis discipuli, & breui ars vera & sincera ex laruis illis sophismatum emergeret. Quapropter vt habeant à me quoque artis studiosi symbolum aliquod quo clariorem hanc scientiam præstent, breui (Deo propitio) libros tres de lapide philosphorum ab autoribus diuersis conscriptos inlucem edam: quorum primus à nobili quodam Britanno certis ex caracterib[us] erutus est, quo omnia philosophorum enigmata dilucidè exponuntur, cui adiungam ducentas regulas certas & inuictas, veréque philosophicas, quibus errantes & dubitantes de lapidis materia, confirmabuntur. Secundus est Iohannes de Rouillachz Pedemontanus, qui de mercurio philosophorum tractat, & [p. 22] quomodo extrahatur vnà cum epistola Iohannis Pontani eiusdem generis. Certior est egregius tractatus incerti authoris, qui multa dubia de medicina illa benedicta explicat. Porro, quoniam omnes nationes plerumque suo idiomate (præsertim Germani) libros texunt, conscribam ego quoque libros duos Gallico idiomate in gratiam philosophiæ studiosorum, in quibus multa philosophabor de multis præparationibus, multis specificis medicinalibus per me & alios probatis, de variis item philosophorum elixiribus, mercuriorum extractionibus, a quis mercurialibus, multisvariísque dissolutionibus: addámque interpretationes diuersorum characterum, quibus antiquorum & recentium libri conscripti sunt ad artem celandam. Item cuiusdam alphabeti expositionem sine qua vix opus intelligi potest, duos item tractatus: vnum de virtutibus oleorum: tum vegetabilium, tum metallicorum, alterum de multorum vegetabilium & mineralium salibus & proprietatibus, quibus duos tractatus de mineris philosophicis annectam, & de faciendis acetis, quòd si videro studium hoc meum & laborem artis studiosis probari, breui maiora da- [p. 23] bo quæ multi totis exoptant votis. Interim hoc opusculum æqui boníque facite. Quæ verò adhuc egimus, illis tantum dicta sint, qui capituli odio medicinam spagyricam prosequuntur, qui nihil rectè & vtiliter doceri in medicina putant, nisi quod vetus lyra crepitat, quasi quidem Galeno plus natura ipsa foret, si omnis medicæ artis doctrina ex ethnicis haurienda est, & si ij soli artem integrè expoliuerunt, & solidis argumentis stabiliuerunt, cur ex iisdem non refutatis præstantissimos viros Theophrasto Paracelso deditos, inter quos est præcipuus magnus ille Petrus, Seuerinus Danus, qui in sua idea inuictum Paracelsicæ medicinæ fundamentum satis patefecit. Cur non Monarchiæ Triadis Doctiss[imi] Doctoris Physici Gerardi Dorni respondetis? Cur Turneseri clarissimi Medici volumina, ipsa practica veritate stabilita, non refellitis? Vobis verò qui Galeni doctrinam quotidie ad incudem reuocatis, exacto iudicio perpenditis, Paracelso locum datis, ipsius præparationes & practicam agnoscentibus, & exercentibus congratulor: breui plura contra aduersarios, quæ illos melius mordebunt in publicum exibunt. Interea & opere [p. 24] & ore, & scriptis veritatem ab iniuria vindicate. Valete.


Apparatus

Notes

  1. Johannes Wytinck von Wesel?


Corrections

  1. informos] corrected from: nfirmos