Text.BP190.!2r/Text

From Theatrum Paracelsicum

[sig. ¶2r] Illvstri genere, pietate, doctrina, & clementia maximè insigni Domino, D. Johanni de Ferrieres Vidamio Carnutensi, principi Cabaneo, &c. Domino suo clementißimo.

Qvanta sit præstantia artis chimiæ (Illustriss[ime] domine) non solùm historiæ veterum, verùm etiam hoc nostrum seculum liquidò testatur. Reges enim & principies hanc artem quondam & amasse, & excoluisse, & exercuisse, multi historici non so- [sig. ¶2v] lùm testatur, verùm etiam narrant & affirmant: qui hac scientia digniorem nullam (post diuinorum mysteriorum contemplationem) Regiam vitam decuisse arbitrati sunt. Ægyptiorum fuit hæc philosophia propria, qui omnibus temporibus mysteriorum tam diuinorum quàm naturalium, notitia & laude celebres habiti sunt: à quibus etiam quodcumque est sublimioris cognitionis & doctrinæ, ad nos promanauit. Atque vtinam apud nos de excellenti illa sapientia reliquiæ veræ superessent. Defecit enim hæc nostra ferrea ætas ab aureo illo seculo, & ita defecit, vt veræ artes & pulcherrimæ scientiæ in deformes chimeras & fera monstra degenerarint. Quondam sublimia ingenia philosophorum atque generosæ Regiæ mentes occupabantur studiosissimè indagatione [sig. ¶3r] rerum excellentissimarum, secretioris philosophiæ & mysteriorum naturalium, quibus toti suo populo & belli & pacis tempore fuerunt præsidio. Nostra ætas mortuas rerum vmbras inutiles phantasias & mundanas delicias excolit, quibus altior illa veterum philosophia planè est deleta. Antiqui, maximo desiderio & amore, nobiliores illas artes expetebant, harúmque gratia multis se fluctibus obijecerunt, quo illis potiti, se patriámque suam celebriorem redderent. Vnde Diuinus ille Plato Ægyptum adiens, sublimen illam philosophiam hausit. Quis nescit Democritum Abderitem Indiam, Scythiam Ægyptúmque peragrasse? nec nisi voti compotem omni doctrinarum genere imbutum reuersum esse, vbi tanquam vnicum lumen & salus patriæ iure habitus est: eo labo- [sig. ¶3v] rante, patriam laborare, eo moriente, patriam mori, Abdiritæ vno ore confessi sunt. Cui non est nota illa insignis expeditio totius Græciæ in Colchicas insulas, quos nec labores, nec pericula, nec ferocissimus Rex deteruit, quo aureo vellere potiti se & patriam suam ditarent? Nostro tempore tam inter Reges quàm inter subditos, inter Doctos & indoctos, non solùm huius artis negligentia & contemptus gliscit, verùm etiam odium & ira eorundem in tam præclarum lumen grassatur: quo fit vt illi qui altiori mente spagyricas illas artes veterum decora alta parentum in lucem reuocare conantur, ignobiles & in obscuro relinquanturm omniúmque inimicitias experiantur: cùm non habeant patronos & mœcenates qui eodem studio delectentur. Hinc præclara multa in- [sig. ¶4r] genia, (qualia nostrum seculum plurima fert) deprimuntur, vt ad scopum sibi propositum non liceat ipsis peruenire, dum destituti patronis, crassioribus & vilioribus rebus operam dare, & stultis miseri seruire coguntur, qui etiam pecunijs & honoribus & mundanis delitijs renuntiant, quò deperditas artes restaurare queant. Verùm licet sint paucissimi, rarissimíque musarum fautores & cultures, inuenitur tamen interdum vnus & item alter (quemadmodum omnia præclara rara) qui amore, & fauore eiusmodi artes earumdémque auctores prosequantur. Inter quos tu generose & Illustris Princeps, non postremum obtines locum. Virtus[c1] enim tua illustris & singularis sapientia tibi ad hanc rem calcar addit: dum nullum temporis momentum præteruolare sinis, quo non vti- [sig. ¶4v] lem aliquam operam aut cogitando aut reipsa præstando naues, vt quæ sunt forti & generoso principe maximè digna, exæquaris adeò, vt quicquid otij ac temporis à grauissimis negotijs tibi superest, his studijs eximijs tribuas. Hinc tua illa moderandæ reipub[licae] singularis & rara prudentia, dum non solùm ea quæ ante pedes sunt mala, sed & ea quæ futura sunt, salubri prouidentia nosti auertere. Cùm enim incitamenta motuum intelligis, suauitate sermonis, consilio & sapientia mentes concitatorum mitigas, sedas, placas, bonorum animos erigis, vt citò ac tutò & iucundè vulnus intestinum cures, vt sine tumultu petulantes & seditiosos animos in concordiam & amorem patriæ facias conspirare: alios muneribus, amicitia, familiaritate, beneuolentia, quosdam pollicitatio- [sig. ¶5r] nibus, nonnullos publici amoris affectu, erga patriam concilias & placas. O Sapientissimum Principem! ampliss[imae] familiæ decus, Galliæ ornamentum, patriæ lumen, Reip[ublicae] salutem, pacis tutamen, pacificorum sustentaculum, studiorúmque spem, ad te omnes tanquam ad asylum eximiis artibus celebrem vndique confugient[c2], te vnicum Musarum patronum, summis laudibus non immeritò prædicabunt. Quapropter ego alacritate quadam remoto metu, & aucta spe, tibi bonorum omnium nobiliss[imo] fautori & patrono, hoc mearum lucubrationum præludium offero, ascribo, dedico, in quo magni illius Germani Philippi Theo[phrasti] Paracelsi experimenta comprehenduntur: vnà cum egregijs quibusdam particularibus: quæ qualia sunt res ipsa indicabit. Etenim spero [sig. ¶5v] si hæc mea qualiacumque T. E. legerit, fore vt non repudientur, sciens heroicum tuum animum æquitatis & veritatis in omnibus esse constantem amatorem. Interea me cum omnibus meis studijs & qualibuscumque officijs offero: maiora quæ tibi offeram non habeo. Vale.

Basileæ.

Apparatus

Corrections

  1. Virtus] corrected from: virtus
  2. confugient] corrected from: conconfugient