Text.Anthony.1618-01.a2r/Text

From Theatrum Paracelsicum

[sig. (a)2r] Lectori s[alutem].

Damus tibi, benevole Lector, Tractatus duos Francisci Antonii, Viri integerrimi, & in Philosophiâ Hermeticâ versatißimi, Londini primum editos, nunc autem in Germania recusos. Neque enim alibi potius Sapientiæ Adamicæ & Hermeticæ bonore iteratæ editionis litari debebat; quæ pulsa ferè aliis regionibus in nostram patriam hoc ultimo seculo cum puriore religionis formulâ immigravit. Itaque & olim Josephum Quercetanum, virum nunquam sine laude nominandum, è Galliâ (qua tantum non ejectus fuit odio publico & improbißimo S[AN]Cto collegii Medici Parisiensis, post editum Tractatum de Auro Medicinæ Universalis subjecto) evocatum maximis honoribus apud Illustriß[imum] Haßiæ Landgravium condecoravit: & nunc simillimo fato Fr[anciscum] Antonium â Londinensibus Medicis peßimis indignißimisq́ue modis habitum, qua potest, fovet atque complectitur. De cujus Auro Potabili, uti [sig. (a)2v] de ceteris rebus omnibus non idem omnes sentiunt: multi etiam mendaciis & convitiis insectantur. Quæ est sors fatalis rerum optimarum, cum impoßibile sit & bonum esse, & placere pluribus. Itaque hodie plerosque videas, cum vel nomen Medicinæ Universalis audiunt, ringi, excandescere, insanire: non secus quàm si ruina & pernicies omnibus Pharmacopoliis ab Hermeticis esset metuenda. Qui quidem veri Philosophi nunquam hac mente vel Aurum potabile, vel aliam ullam Panaceam commendarunt, ut intelligi vellent aliorum medicamentorum usum esse supervacuum. Scilicet singuli quotidie Solem Planetasq́ue comedunt (ignoscant Dogmatici cum Hermeticis loquenti) nec eâ tamen caußâ ab aliis cibis & liquoribus abstinent: quomodo etiam Sol metallicus seu Aurum potabile minime solum ægris commendatur aut adhibetur. Princeps & monarcha Planetarum est Sol æthereus; sicut aurum inter metalla: Planetæ, quædam Solis vasa sunt pro materiæ varietate aliam atque aliam vim sortita; non otiosa, non supervacua, quomodo nec aliæ Medicinæ inutiles, etsi Auro potabili suus locus & honos concedatur. Quin sicut Dogmatici, cum Cor, aurum illud microcosmicum, fontem vitæ & balsami radicalis ac soterii pro- [sig. (a)3r] nunciant, non idcirco vim naturalem Hepatis, aut rationalem Cerebri damnant: ita nec Hermetici sive Metallica sive Vegetabilia cetera corpora, cum Solem mineralem deprædicant. Nulli etiam sincero Hermetico tam facilis jactura suæ frontis visa est aliquando, ut omnes morbos, quotquot æternum duratura mortalitatis conditione miseros nos erercent, sive Auro, sive quo alio pharmaco, certa fide, successuq́ue ἀναμφισβητήτῳ pelli posse prædicaret. Id[c1] quod tamen velut Scholæ Hermeticæ scitum paßim illius adversarii jactant accusantq́ue. Scilicet tam absurdi esse possunt Verbi Naturæq́ue secretarii, ut superbiß[ima] pollicitatione credere mortales jubeant, nullo matricum, agrorum, materiarumq́ue discrimine, semina excipi, adolescere & provenire? Qui non nesciunt aliter respondere semen sparsum in arenam, aliter in glebam pinguem aut etiam saxa? Qui observaverint bigamum priore matrimonio sterilem, posteriore, mutato jam agro, matrice, materia, optatos conjugii fructus decerpere? Qui paßim videant Verbum Dei, panaceam animarum unicam, nunc spinis suffocari, nunc in saxis perire, nunc à volucribus diripi, alibi provenire? Qui experimentis didicerint, Aurum regeneratum, tincturam Physicam, Lapidem Phi- [sig. (a)3v] losophorum (Christi Jesu, lapidis divini & Theosophici, unicum ac excellentißimum typum) transmutare metalla, ligna, folia, pannos non transforme? Non depuduerunt ergo sic Hermetici, qui sciant formas sive semina non induci in materiam penitus ineptam, ut spondere velint legibus Naturæ contraria, putentq́ue ullum dari Medicamentum, quo morbi citra exceptionem aboleantur. Atqui & hoc illi credunt, singulari Divinæ providentiæ consilio morbis affligi permultos, adversus quos nulla Medicamenta opem sint allatura. Quæ res est altißimis Majestatis Divinæ tenebris involuta, & quam nulla Semeiotice indaget, nulla Pharmacia evertat. Nec pudet hic fateri Hermeticos suarum Medicinarum imbecillitatem, postquam (fide Fernelii) inductus à Diabolo morbus à Dogmaticis Parisiensibus utcunque doctißimis nullâ vi pharmacorum depelli potuit. Non est [e]n[im] consilium adversus Altißimum, qui creatis Medicinis vires adimit, sicut igni in fornace trium puerorum: & quomodo, quæ servi, negotiorum nostrorum actores, nobis invitis fecerint, nihil agunt nec obligant. Quid? an ignorabunt Hermetici, sicut vitia animi corrobarata usu, inducunt neceßitatem peccandi, fiuntq́ue omni culturâ disciplinæ & virtutis asperiora: ita morbos corporis in consuetudinem primum, deinde [sig. (a)4r] in Naturam etiam abire; vivis interim ac spirantibus hominibus, non aliter quàm arbores medullitus exesas & cariosas frondere tamen ac virere conspicamur? In quem statum postquam res est deducta, parum præstabit generosißima quæcunque Panacea: nec idcirco tamen nominis sui prærogativa excidet: certê non magis, quàm vel homo rationale animal desinit definiri, quia stultorum plena sunt omnia; vel Dei verbum regenerandi, immutandi, illuminandiq́ue potentia spoliatur, quia infiniti reprobi & maledicti inveniuntur. Itaque cum tam modestè de suis pharmacis sentiant veri Hermetici, certè Christiani hominis officium obliviscuntur penitus, qui alienum sensum affingunt innocentibus, & vapulare jubent sobriè loquentem Philosophiam. Nam si qui fortè magniloqui, gloriosi, æruscatores, scioli, in Deum & Naturam jejuni alia crepant & mentiuntur; non sunt illi de cætu nostro, nec privaa improbitate nocere debent publicæ ipsius Philosophiæ integritati. Veri Hermetici, Medicinæ Universali titulum iis rebus tribuunt, quæ potentiâ complectuntur inferiorum corporum virtutes: etsi omnes ægrotos non restituant in eum, unde exciderunt, sanitatis gradum. Quin, sicut cephalica, splenetica, cordialia, ma- [sig. (a)4v] lactica, epulotica, sarcotica, nominis sui jacturam non faciunt, licet apud Titium aut Sejum titulo suo non responderint: ita Aurum potabile verè ac Philosophicè præparatum, etiamsi aliquando effectu frustretur vitio ægrotorum, non desinit tamen esse quod audit. Boni sagittarii est scopum ferire sæpius, quia semper non potest. Ut nugas agant adversarii δύναμιν καθολικὴν, Auro potulento derogantes, quia non omnes ægros sanitati æqualiter restituat. Hoc autem solum est quod quæreitur, & quo demonstrato tipulâ leviores sunt omnes obtrectatorum disputationes: Utrum dico Aurum vim universalem restituendi balsamum, sedem & sanitatis & morborum, Naturâ & divinitus inditam habeat: deinde si Aurum potulentum, quod artifex aliquis commendat, verè & philosophicè sit præparatum. Quæ duo cum ratione & experientia comprobata munitaq́ue sunt, salva res est, vicimus: constatq́ue Medicamento sua auctoritas, & Artifici cuicunque suus bonos ac existimatio. Ac de Auri quidem viribus in Medicina piget congerere quæ ipsi Dogmatici annotarunt, suntque partim à Franc[isco] Antonio in rem præsentem adducta. Qui cum omnes uno ore fateantur, Aurum præcipuâ virtute ante omnia creata pollere Cor & balsamum [sig. (a)5r] confortandi, illudq́ue juxta constet facile in totâ arbore vitalem succum conservari, si radici benè sit; dubitari quidem non potest, quantarum virium sit Aurum ad medicos usus traductum. Ut meritò in antiquißima Adamicâ & Hermeticâ Philosophia, quæ rerum omnium creatarum consensum, similitudinem & harmoniam contemplatur, Christus, Aurum, Sol & Cor inter se comparentur: ut qui unius cognitionem habuerit, is singulorum naturas, vires & efficaciam utcunque pervideat. Quæ sunt alterius, uberiorisq́ue tractationis: & disputabuntur à nobis σὺν θεῷ amplißimis tractatibus in Opere harmonico Verbi & Naturæ, itemq́ue parvi & magni mundi. Quod si qui forte Solis illius metallici admirandas vires capere nondum possunt, iis ego auctor sum, ut auri vegetabilis sive Solis (vini inquam) divina Naturæ charismata expendant, ac tum (si magna licet componere parvis) de Sole metallico pronuncient. Quippe cujus admirabilem cum auro sympathiam & affectionem magneticam norunt veri Philosophi: vires autem tantas tamq́ue stupendas in eo agnoscunt, ut merito auctor & fons Naturæ Christus Jesus sanguinis sui typum ipsum esse jusserit, cum sacrosanctæ Cœnæ mysteria discipulis moriturus com- [sig. (a)5v] mendaret. Ergo cum catholica auri vis in curandis humani corporis morbis posita sit extra controversiam, de Artificis & Philosophi, cujus tractatum geminum publicamus, sive sapientia, sive integritate restat dispicere. Scio permagni nominis viros censuisse Aurum in formam potabilem (sic ut in metallum ullâ artis curiositate reformari amplius non poßit) nunquam, quantumvis connitantur homines, iri redactum. Qua in sententiâ fuit Julius Scaliger, quam & tanto viro libenter condonamus, & non magis miramur in talem hominem cadere potuisse, quam quod aliquando Romæ pluit lapidibus. Æqua est mortalitatis condiditio, cui omnes sunt obnoxii, errare, labi, impingere: quam quisquis dedignatur aut erubescit, is vero parum reverenter Divinæ Majestatis consortium affectat. Scilicet sicut Augustino ignoscimus, cum negat Antipodas; ita nos Scaligeri, quantumvis alias magnum & subtile judicium, at in hac Philosophiæ parte crudum & cæcum, nec moramur, nec protervè deridemus. Vanum & otiosum est rationibus dimicare, ubi sensus & experientia testes habentur omni exceptione majores. Quin sicut post detectas novas macrocosmi oras, & certa experimenta navigantium, fidem derogamus umbraticis superioris ævi Doctoribus, qui Zonam torridam inhabi- [sig. (a)6r] tari, & orbem nisi tripertitum negabant: ita nos in Hermetica Philosophia sensu & usu edocti, vanas & quidlibet adstructuras destructurasq́ue λογομαχίας negligimus. Eodem loco habemus temerarium nonnullorum judicium, quibus persuasum est Aurum nisi per corrosiva destrui ac solvi posse: qui nimis benignam materiam sui traducendi præbent hominibus, qui alienas culpas operosè student refutare: palamq́ue faciunt nec solidam nec veram corporum Naturalium notitiam se habere. Atqui in vera & antiquißima Philosophia æternum & immutabile axioma est, nullum corpus esse, quod non suum liquorem habeat, quo solvatur, non secus atque glacies in aquâ calefacta: unde, cum Aurum corrosionis expers fateantur ipsi Dogmatici, certe liquorem sive menstruum ejus proprium, diversæ naturæ esse pernegamus. Quin illud palam edicimus, Philosophicas aquas, quibus Sol metallicus dissolvitur, citra ullum incommodum, non secus atque fontana solet, bibi posse. Ut inscite facundiam suam fatigent in Auro potabili insectando, qui nil nisi corrosiva somniant & scribunt. Erat ex hoc numero nuper Hamburgi quidam Empiricus ex mercatore, qui temere & in alieno foro de Auro potulento nimis inficete pronuncians, solo risu â me multari merebatur: quod illum sua inscitia vel sic satis [sig. (a)6v] puniret. Asserebat autem abesse non posse, quin menstruum, quo Aurum tabescit ac dissolvitur, similiter viscera hominis liquefaceret. Scilicet tam stultè & barbarè loqui eos par est, qui lumine Naturæ non collustrati, audent nihilominus de illius maximis arcanis litigare: nesciuntq́ue fulmen dura comminuere & emollire, mollibus parcere; gladium pecuniamq́ue liquefacere, intactis loculis aut vaginâ. Ac mihi quidem hominis indocti insulsum judicium tunc audienti succurebat, simillimo modo delirare eos, qui negant salia in usum Medicum recipienda, quia vermes ipsa occidant: ignari acetariis deinceps pariter ipsis abstinendum, quod oleo ungantur, quod est peremptorium omnium insectorum. Sed nihil nobis nunc rei est cum manifestè insanis: quos in tanta Naturæ luce, per veros Hermeticos dudum restitutâ, cæcutire adhuc non certè miramur magis, quam quod post cœlestis Doctrinæ reparationem infinitos adhuc reperire est, qui alia quævis amplecti malint. De Franc[isci] Antonii Auro, ut sententiam nostram exponamus, id quidem potius est, & vero prorsus necessarium. Ac inprimis illius vires quod attinet, sunt illæ infinitis experimentis virorum illustrium & clarißimorum hactenus abundè comprobatæ, tot etiam tamq́ue admirabiles, ut Antonianum Aurum potabile jure [sig. (a)7r] meritoq́ue Medicinæ Universalis nomen sibi poßit vindicare. Quod si qui post illius solis metallici usum penitus non convaluerunt, eos quidem meminisse par est, neque solem astralem verno suo ad nos appulsu solere ad vitam revocare, quæ transactæ hyemis frigore penitus fuerunt enecta: nullamq́ue esse Medicinam, qua singulis certißimo eventu ac ope poßit adhiberi. Nec ægrè ferre debebunt, qui non ilicò ab assumta hac Medicinâ convalescunt: quin potius usum illius continuent, cogitentq́ue Aurum astrale sive solem æthereum non statim ubi ver appetit, sed æstate primum & autumno, fruges, poma, uvasq́ue producere. Nimirum[c2] non eadem celeritate sanant Medici & Apostoli. Etsi vero experimenta ab auctore ipso fideliter publicata satis esse poterant ad exprimendum ruborem illius adversariis, imponendamq́ue fibulam fatali quorundam pseudo-Hermeticorum & pseudo-Dogmaticorum calumniandi libidini, interest tamen publicè non ignorari, quid de Antonio Reges & Principes sentiant. Serenißimus certe Britanniæ Rex, cujus vel sola auctoritas & respectus æternum silentium imponere poterat obtrectatoribus, oblato ipsi ab Apuleis & Lucianis Londinensibus inficetiß[imo] libro contra Antonium vulgato, hanc memorabilem vocem edidit: Quid vero tandem est in isto libro, quod fa- [sig. (a)7v] ciat ad rem & contra Antonium? aut numquid ego Antonium puniam, quia Deus illi benedixit? Quibus verbis melior spongia indignißimo mendacißimoq́ue famosi libelli auctori non poterat obtingere: quem quidem homine suo loco ac tempore nos nec Medicinam nec Grammaticam didicisse palam faciemus, utcunque ipse in utraque palmam omnibus aut præripuisse, aut ambiguam saltim fecisse velit videri. Vivit etjamnum illustrißimi Principis ac D[omi]ni Domini Mauritii Hassiæ Landgravii, Herois sapientiß[imi] & doctißimi conjux, quæ singulis Nundinis Francofurtensibus non parvam Auri præparati portionem per Equitem Anglicum, virum diversis legationib[us] celebrem, cöemit ab ipso Antonio: certe non factura iterato tantos sumtus, si aut Guineus vera scripsisset, aut ipsa se deceptam comperisset. Quod si ex fructibus arbor dignoscitur, scito nostri Salvatoris, quis dubitet aurum Antonianum sine vitio malâq́ue fide præparatum? Id quod deinceps nec ipsi Londinenses adversarii poterunt negare, postquam publico Examine in Aula Regia, mensibus superioribus Auri ab Antonio coram Collegio Dogmaticorum soluti Veritas sive ars fuit explorata & comprobata. De quo præstat ipsum Antonium audire, cujus Epistolam nuper ad nos datam, integram subjiciemus.

[sig. (a)8r] S[alutem].
Pergratæ mihi fuerunt tuæ literae, mi M[elchiore], ante biduum ad ad me delatæ. Per eas te incolumen & optatum portum satis oportune attigisse intelligo. Tu de meis rebus, ut manifestè apparet, valde es sollicitur: ego in tuis non ero negligens. Invenies[c3] omnia parata ad tuum beneplacitum. Meministi, ni fallor, quæ fuerint hic acta anta tuum discessum in aula regia de solutione auri ad Regis nostri Mandatum. Omnia erant perducta ad finem usque cum tu mecum ibidem adesses: restabatq́ue nihil nisi examinatio fæcum. Multas fecerunt illi moras, & examen ultimum subterfugiebant, cum animadvertissent ea, quæ prius in Magisterio præcesserant; nec apparebat in fecibus ulla auri quantitas insoluta: unde veritati manifestæ contradicere non valuerunt. Tandem tamen inviti & importunitate nostra compulsi, adduxerunt illuc secum operarios duos, vocatos apud nos Goldtfiners quorum ars consistit in depuratione ac separatione auri atque argenti ab aliis metallicis corporibus, cum aquis fortibus aut per testam. Illi examinationem fæcum aggressi sufflarunt illas super testam cum plumbo, ut moris est, & in examinatione tandem novem solummodo invenerunt auri grana, quæ nostri Regi obtulerunt; Portio autem auri ad solutionem dispositi hæc fuit, Uncia una, drachmæ duæ, scrupuli duo, & grana octo; fiat jam computatio de reliquo. Hoc pro certo prædicare poteris. Quod reliquum est, mitto, ut coram tibi communicem: post paucos etenim dies ero semper in exspectatione tui reditus. Mea conjux & tota mea familia te salutant, ac bene tibi ac feliciter optant. Vale, vir dilecte, & me amare perge: ego te vicissim amabo. Datæ Kal[endis] Jul[ii] 1618.
Tuus, aut non suus
Franciscus Antonii.

[sig. (a)8v] Vicit ergo coram Rege serenißimo in conclavi Ducis Illustriß[imi], præsente Dogmaticorum Collegio Philosophia Hermetica; vicit Veritas: cui, quod initio diximus, hic honor iteratæ editionis, & in Germania præcipuè debebatur. Quanquam nos hoc officium etiam hospitalitati & privatis meritis Auctoris debuimus, quibus nos domi suæ superioribus Mensibus ultro affecit. Faxit Pater Domini nostri Iesu Christi[c4], ut quoquot ingenium & aptum & dignum sacris Naturæ mysteriis explorandis sunt sortiti, tam hos, quam alios tractatus legant ad Dei gloriam commodum proximi, privatumq́ue animæ, corporis & fortunarum emolumentum. Aut [e]n[im] me fallunt omnia, aut intelligent demum facile esse omnibus veris Philosophis & Virgilii ramum aureum, & Homeri Nepenthes invenire. Id[c5] quod tamen de Antonii auro Tirones nolim accipere; quippe quod necdum ad tantam perfectionem, nec gradum & sphæram tam sublimem est exaltatum. Fruere tamen hoc tantisper, mi Lector, & Auctori mihiq́ue precibus tuis ad Deum dignam gratiam repende. Hamburgi die ult[imo] Julij 1618.

Apparatus

Corrections

  1. Id] corrected from: id
  2. Nimirum] corrected from: nimirum
  3. Invenies] corrected from: invenies
  4. Christi] corrected from: Chrisi
  5. Id] corrected from: id