Text.Anthony.1610-01.H1v/Text

From Theatrum Paracelsicum

[p. 58] Recapitulatio opusculi in summa abbreviata.

Vt huic tractatulo imponam finem, præmissa quæcunque sunt, in veritatis Philosophicæ indubitatæ attestationem scripta sint. Manualis experientia quæ mihi ab Altissimo concessa est, & comprobauit sæpius, & palam (vbi ad id vocatus fuero) confirmabit hæc omnia. Non ego alicuius iudicium exhorresco. Si quis ambiguus hæitet probe confirmabitur, nisi malitiosè contentiosus fuerit. Ne sit igitur Authoris fides suspecta, nisi prius evictus fuerit Author, qui sitibundus cineritium expectat & examen publicum. Ego in quæstione huius veritatis cognoscendæ de orationis ornatu non fui admodum solicitus. Tenui ego (vti potui) meâ Mineruâ, quæ huic instituto inseruire mihi visa sunt, complevi breuiter. Veritas nudam se gestiens verborum illecebris nullatenus indiget. Quæ cecini vera sunt, & apertas fores cerno ad altiora Arcana.

Finis.