Text.Anthony.1610-01.G2v/Text

From Theatrum Paracelsicum

[p. 52] Cvm essem apud venerabilem Anistitem, mihiq́ue plurimis nominibus colendum, Episcopum Wintoniensem, post varios hinc indè collatos sermones, tandem de Auro tuo potabili sententiam meam postulabat. Respondi, Aurum potabile inter omnia quidem Medicamenta facilè primas tenere, si debitè præparatum ritè administretur. Cuiusmodi autem illud tuum esse, octo his vltimò elapsis diebus certo experimento deprehendi. Quatuor enim sunt anni ex quo nurus mea cum magno intuentium stupore, continuis ferè Epilepsiæ ab vtero paroxismis, & formidolosis convulsionibus correpta fuit. Adeò vt ad eam Stomachi debilitatem adducta fuerit, vt nec cibum, nec liquida, nec Medicinas, absque vomitione & animi deliquio sumere posset, quamvis Galeno-Chymicas Medicinas permultas hauserit, à Doctore Chanello[n1], viro in vtroque genere erudito præparatas. Hæc ego gravia Sympotimata præsens intuitus, coram reverendo Præsule vices illius multum lugebam, negaviq́ue quicquam ei profuturum, nisi fortè aurum potabile præberetur. Hic ille, pro solita sua misericordia & charitate, infit ad manum illi esse de tuo, & quidem si illi porrigerem, mihi libentissimè [p. 53] præstare velle. Accepi conditionem, statimq́ue post reditum meum qui fuit die Dominico vltimo, illam reperi decumbentem, oculis in caput retractis, manibus retrò contortis, thorace admodum elevato, in corpore autem strepitus audiebatur, tanquam soniuts aquarum multarum & flatuum. Aurum potabile exhibui, atque intra semihorulæ spatium, omnia illa gravia symptomata evanuerunt, quæ quidem à primâ syncope ad horas 24. nunquam antea cessaverant, & erant fermè continuæ. Ab inde carnes edit, quas quidem in mensem antea non gustaverat: easque retinuit, quæ paulò ante ne potum quidem continuerit: eo vsque revaluit. Et si possim efficere vt soluta sit, vt peccantes humores præciperet, non dubito quin præter omnium opinionem convalescat. Quod si fiat, Auro tuo potabili acceptum feram, vt Medicinæ præstantissimæ & legitimè præparatæ. Nec non possum te, vti virum dignissimum colere, deq́ue patria optimè meritum, qui tantam hanc Medicinam in lucem attuleris. Quocirca noli putare (reverende Doctor) me Auro tuo potabili detraxisse quicquam, sed illud potius de hoc tanto bono impensius laudavisse: cuius quidem facti mei testes habeo & frequentes & vberri- [p. 54] mos, & in his (certo scio) principem Episcopum Wintoniensem. Vale.

Tui studiosissimus Tho[mas] Leuknerus Medicinæ Doctor.


Grassatur hic inter nos (egregie Doctor) Morbus quidam novus ortus, qui Caput, Stomachum, & ossa totius corporis ita afficit, vt alios in Phrenesim, alios etiam in Maniam adigat. Nonnullis in domo patris mei hoc Morbo correptis, Aurum tuum potabile propinavi: quo quidem & citò & indubitò liberantur. Si quidem Morbus invaluerit, paulò tardius restituit. Si statim post accessum Morbi sumatur, vim eius ita retundit, vt graviora symptomata non sentiant. Vtcunque se Morbus habet, Medicina tamen terto aut quartò hausta, illum profligat. Hisce experimentis penum omnem exhausi. Peto igitur à te vt penuriam meam resartias. Cursori isto vncias trade quatuor, in quas ab illo accipies solidos viginti.

Vale, Barkhamsteed. 13. August[i] 1609.

Tuus fidelis H[enricus] Cary.


[p. 55] Post tuum nuper à me discessum, pauperem quendam è villa nostra solo auro tuo potabili restitui, qui diè Solis vltimò in aurorâ subitâ Paralysi mutus remanserat per totum illum diem. Sub noctem autem, & sensus omnis, & motus tibias eius vsq́ue ad genua deseruerat. Vtinam ita cum mea filiola operetur, vt saluam identidem & valentem restituat. Vale.

August[i] 31. 1609.

Tui amantissimus H[enricus] Cary.


Servavi apud me, vti pretiosum aliquem thesaurum, aquam illam quam Aurum potabile nominas, quam termino Trinitatis à te acceperam. Servavi (inquam) donec coactus eam necessitatibus amicorum condonavi. Erant enim hic duæ nobiles Dominæ adhuc à partu languidæ decumbentes: quarum vna in Causonem inciderat: ambabus dubia salus; erant etiam prorsus insomnes. Hausto autem tuo liquore aureo, & somnum, & solitas corporum vires, & animorum lætitiam recuperaverant. Et cùm tantas eius vires deprehenderim, nollem eo planè destitui. Peto igitur vt vncias mihi duas illius ipsissimi liquoris transmittas, Nuncius iste pecunias numerabit. Et cum proximè [p. 56] Londinum accessero, & te videbo, & tibi de Medicamento hoc, gratias, vt meritus es, agam. Kirbiæ, Decemb[ris] 10. 1609.

Tui amantißimus Walterus Hastings.


Dici vix potest (reuerende D[octo]r Antoni quantâ animi lætitiâ perfusus sum, quòd tàm fœliciter Auro tuo potabili Comitissa Dorcestriæ vsa fit. Eoque magis lætor, quòd vxoris meæ suasu illud assumpserit. Hac ipsa quâ scribo aurorâ dignissimo Comiti Marito eius in Aurla Regia fiebam obvius. Hic mihi retulit quàm mirabiliter, quàm celeriter aqua illa Dominæ suæ vires labefactatas recuperasset, adeò languenti antea & insomni, magnasq́ue tuo nomine vxori meæ gratias habuit, quod te adduxerat. Hoc ego arripui, & indicavi quanta anteà præstiteras eo solo liquore in vxoris meæ sanatione, illâ admodum insolenti quide,, & de qua te plurimùm amem. Dixi quos angores perpessa est: dixi quanta vitalium spirituum consternatione percussâ: dixi quàm fuit vicino morti, è cuius faucibus ita erepta est, vt cum aquam tuam ter gustasset, & quies, & cibi appetentia, & cætera signa sint consequuta salutis: quam etiam infra quinque aut sex dies integram [p. 57] & illæsam recuperavit. Huic autem tanto tuo beneficio id reddam quod habe, summum nempe vt illud prælustribus meis amicis prædicem, qui tuâ operâ imposterum vsuri, maiora tuis studijs præmia rependant, quam meæ fortunæ tenuitas patietur. Rogo te vt huic tabellario vncias quatuor firmiter clausas ad me des: has rus mittam. Si eo successu quo priorem meam copiam in vrbe distibui, nonnullas (certò scio) gratias merebor. Nulli enim (audeo dicere) nulli adhuc medicamentum illud impertivi, cui mirificissimè opem & salutem non attulerit. Nominibo tantùm duos: filium meum & malo & Medicamentis tabescentem, & dilectum fratrem Tho[mam] Lewknerum. Perplures filebo, & famulos meos & vicinos. Vale. Ianuarij. 7. 1609.

Tibi vere amicus Lodovicus Lewknerus.

Apparatus

Notes

  1. Not identified.