Text.Anthony.1610-01.!2r/Text

From Theatrum Paracelsicum

[sig. ¶2r] Præfatio.

Post multos & ineffabiles labores, vigilias, sumptus, præparationum fideli exercitatione continuâ, quæsita ego omnia ad optatum tandem perduxi finem auspicante Deo. Interea, nihil sinistri præsagiente animo, debitam mercedem expectans, frustraneos deploro labores. Ego triticum seminavi: Inimicus homo Lolia in terram nostram inspersit. Ita rei bene gestæ comitem esse tristitiam cerno. Hanc igitur Apologeticam querelam in lucem emisi, iustam (vt spero) & honestam. Primum, vt me vindicem ab imposturæ crimine. Dein, vt industria, perfectio, veritas, atque experientia nostra certa manifestentur omnibus. Non sum equidem nescius, reperiri paucos inter eruditos, qui hanc Philosophiæ partem non irrideant. Cæterum experientia practicæ, veritatem Theoriæ corroborat in omni disciplina. Itaque cohortor omnes, ne pulcherrimam rerum experientiam temere reijciant. Non vos vnquam pœnitebit (ô virii sanguine & virtuibus generosissimi) ista perlegere, & vera esse scire. Sub breviusculo sermone totum hoc negotium comprehensum esse voluimus, ne tædio vobis esset prolixa oratio. Non expecto vt liber evadam à censoribus maledicis ac invidis. Sed nil eos moror. Gratum erit omnibus (nil metuo) Naturæ ac Artis amicâ providentiâ, duruos mortalium languores benignè posse refocillari.

Virescit vulnere virtus.