Paracelsus verweigert die Behandlung, ed. Zwinger (1571)

From Theatrum Paracelsicum
Group: Paracelsus als Arzt
Tale: Paracelsus verweigert die Behandlung
Keywords: Bauer; Abendmahl
Genre: Prose
Year: 1571
Heading:
Origin:
Provenance:
Source: Theodor Zwinger, Theatrum, 1571, p. 2275-2276
Language: Latin
Quote as: https://www.theatrum-paracelsicum.com/index.php?curid=872

Idem cum Basileae, ob laesae Maiestatis crimen solum uertisset, in Alsatia prope Columbariam ad rusticum quendam extreme laborantem uocatus uesperi, propter compotationem cum rusticis coeptam in matutinum usque uenire distulit. Ingressus truculento uultu, Ecquid sumpsisset, interrogauit, Laudanum situm ei propinaturus. Qui adstabant, Coena Dominica excepta, nihil, responderunt: iam enim miser ille animam agebat. Tum Theophrastus indignabundus, Ergo, inquit, si alium medicum quaesiuit, opera mea opus non habet; seque propere foras corripuit.