Morhof 1708 Polyhistor
Daniel Georg Morhof,
Polyhistor 1708 |
Text (Tomus I)
[p. 100]
26 Inter illos numerari prae aliis debet Vir summi ingenii & maximorum meritorum, Theophrastus Paracelsus, qui & magnam rei medicae & Physicae facem praetulit. Nam uti plerumque secretioris naturae & Theologiae conjunctae rationes istis scriptoribus fuere; ita datâ occasione in Theologicas dissertationes dilabitur. Fuere verò post mortem pleraque ejus ab aliis edita, quae, si ipse vivus edidisset, fortasse alio habitu se exhibuissent. Quare nec omnia illa, quae è schedis ejus publicarunt alii, à morosis Censoribus ad vivum resecanda sunt. Plures etiam ab illo in Theologicis libri sunt postumi, quam in medicis & Physicis editi sunt. Nam in Bibliotheca Isaaci Vossii penè in omnes Novi Foederis libros commentarios prolixos ab eo scriptos inveni. |
[p. 108]
15 Multa, & quidem longè plura quam edita sunt, à Paracelso scripta sunt, quae hinc illinc à curiosioribus asservantur. Meminit in Exercitationibus suis nuper editis Clariss. Wagenseilius Manuscripti alicujus Paracelsici, quod illi in Bibliothecâ Scorialensi monstravit Bibliothecarius, unde ille arcanum illud Steganographicum è sanguine humano parandum descripsit: cujus ope amici toto orbe sejuncti omnia animi sensa plenè planèque invicem communicare possunt. Sed ille liber cum caeteris fortè in cineres nupero incendio redactus est. |
Text (Tomus II/III)
[p. 110]
CAP. XV.
DE NOVATORIBUS IN PHILOSOPHIA. §. 1. Plerique illorum Aristotelica se opposuere Tyrannidi, & in Physicis praecipue fuere occupati, diverso licet scopo atque genio. 2. Celebriores aliis sunt BERNH. TELESIUS, &, qui hujus nonnulla sua fecit, FRANC. PATRICIUS. Illius Scripta & Dogmata Physica recensentur: Hujus autem Ineptia exploduntur. 3. HIER. CARDANUS, de cujus πολυγραφία, Ingenio ab stultitiae cum Sapientia mixturam vario, Certamine cum Jul. Caes. Scaligero, Scriptis Physicis, Opinionibusque illorum Paradoxis, Physiognomia ei supposita, Genio Familiari, Arcanis Prudentiae Civilis, Avaritia, & Atheismo ei imputato, disseritur. 4. CARPENTARIUS Anglus, Philosophiae Liberae Scriptor. 5. RENATVS CARTESIVS, cujus Vitae Sectaeque Historiam, sed haud plene satis, Johan. Tepelius & Joh. Christoph. Sturmius sunt persecuti. 6. Epicorum in nonnullis sequitur, Atheisme tamen immerito accusatur, licet Ben. Spinosa, aliique Athei, Dogmatis ejus sint abusi. Lites ei a Gisb. Voetio, aliisque Theologis motae. Sam. Maresii Scriptum de Abusu Philosophiae ejus. 7. Fundamentum Philosophiae ejus, cujus Vitia, illorumque Causae, e Joh. Bapt. Hamelio & Henr. Moro, notantur. 8. Scripta quaedam Cartesii potiora commendantur, Doptrica sc., Lib. de Passionibus Animae, Epistolae, Tr. de Homine, Mechanica, & Chorea in Natalem Christinae Augustae Poetica. 9. Epitomatores Philosophiae Cartesii, Henr. Regius, Tattinghosius, Franc. Bayle, Ant. le Grand (de cujus Scriptis plura asseruntur) ac Jac. Rehault. 10. Commentatores in eum Joh. da Raey, Dan. Lipstorpius (Doctrinam de motu, una cum Joh. ALph. Borello & Christ. Hugenio, accuratius persecutus) & Dn. de Cordemoy. 11. Cartesii Principia cum Aristotelicis miscuerunt & conciliarunt Honor. Faber & Adr. Heerebord, cum Mosaicis autem, labore vano ac inutili, Joh. Amerpoel & Dn. de Fourneilles. Bruta sensu carere, Gomezius Pereira ante eum docuit. 12. FRANC. WILH. Lib. Baro de NüLAND, Novator in Physica Anti-Cartesianus. 13. THOM. HOBBESIUS, Novator in omni Philosophia, ac Epicureismi Instaurator, Doctus quidem, sed in Literas pariter atque Religionem injurius. A Joh. Wallisio Errorum in Mathesi puerilium est convictus. Physicam suam Epicuream (de qua Honor. Fabri additur Judicium) e Doctrina de Motu, nec tamen primus, derivat. 14. Elementorum ejus Philosophiae ac Leviathanis, Tyrannidi ac Atheismo viam sternentium, Historia & Recensus. 15. Problemata ipsius Physica a Rob. Boylio confutata. Indoles ejus morosa & conten- |
[p. 111]
|
[p. 122]
16 PHIL. AUREOLUS THEOPHRASTUS PARACELSUS von Hohenheim. Mirabile huic homini, ut nomen, ita Ingenium fuit, novus quasi literati Orbis Cometa, Novator in Theologia, & Philosophia, ipse pene illiteratus, i. e. nulla Scholastica doctrina imbutus. Mira huic animi, sed planè sylvestris, fertilitas, tot nova peperit dagmata, perpetua Theologorum & Philosophorum, offendicula. Magna tamen in ipso mentis vis fuit, magna Arcanorum naturae cognitio, quo factum est, ut Medicinam in novam aliquam speciem transfunderet. Glosiari tamen Germani hoc nomine possunt. Hujus enim artibus pene tota Schola Medicorum Galenica de sua dejecta est dignitate. Quod sit Viro illi contigisset in juventute literarum cultura, quibus ornasset suam doctrinam, non majus habuisset Germania Nomen. Quanquam nec ἀυτοδίδακτος fuit Paracelsus, sed praecipua doctrinae suae Isaaci Hollandi scriptis Ineditis, unde multa eum descripsisse quidam volunt, & Doctoris cujusdam Chymici Informationi, debuit. Nunc sordes illae monstrosorum terminorum, quorum est ipse Autor, infamant ejus doctrinam, & magiae etiam suspectam reddunt. Nam Magorum sacra delibasse ipsum apparet, à qua suspicione bona tamen fide illum liberat Gabr. Naudaeus. Aequius quoque de illo judicabunt, qui, Scripta ejus omnia esse posthuma, nec a vivo quicquam literis comprehensum, consideraverint. Quod si manus à Theologia abstinuisset, minus in derivasset invidiae. Nam exstant, non solum inter Opera ejus edita, multa Theologica, sed inter inedita etiam. Et adhuc supersunt in IV. Evangelistas Commentaria, quae lingua Germanica scripta, in Bibliothecae Isaaci Vossii latitant, in qua ipse ego vidi. Est quasi pater Enthusiastarum Recentt. qui è Theologia & Philosophia quasi mixtum aliquod chaos confecerunt, unde Val. Weigelius multa hausit, & qui ex ejus Schola prodierunt. Quo nomine ipse quoque Joh. Arndius in suspicionem est tractus, qui alicubi in libris suis vom Wahren Christenthum/ honorificam Paracelsi mentionem facit, sed defensus est peculiari scripto ab Henr. Varenio, Augusti Parente. De Paracelsi Operibus, omnique Chymicorum illa doctrina, prolixius ago in Epistola de Transmutatione Metallorum, ubi tota histo- |
[p. 123]
|
[p. 212]
2 Undecunque ergò prodierit haec doctrina, Thales tamen eam sententiam inter Philosophos primos propagavit, cujus amplectendae rationes fortè illas habuit, quia rerum generationes fiunt in humido, ac alimenta sunt ab humido. Quas rationes prolixè adducit & exponit Verulamius in fabula sua de Cupidine, quâ Parmenidis, Thaletis & Democriti dogmata examinat. Junxerat vero Thales aquae mentem, quae ex aquâ fecerat omnia. Sed quomodo omnia ex aqua fiant, secundum ejus mentem, non est adeò manifestum. Nam oportuit, ut mens ex illa aqua secerneret omnes substantias, ad hujus mundi constructionem. Non enim quicquam ex nihilo fieri putavit, neque transmutationem ex materia statuit, quam ante Platonem nemo sententiam amplexus est. Quâ ratione itaque sola aqua possit esse principium corporum mistorum, non satis patet. Repugnare enim naturae mistionis videtur simplicitas, at mistio omnis diversa principia praesupponit. Crassior itaque haec & ad rudes sensus excogitata Philosophia videtur, quam tamen nostro tempore resuscitarunt nonnulli è Chymicorum ordine, J. Bapt. Helmontius prae coeteris, qui, in libris suis Medicis & Physicis doctrinam illam de aqua omnium rerum principio, tam rationibus philosophicis, quam Experimentali Philosophia petitis, confirmare laborat. Rationes verò ejus & Experimenta incerta admodum sunt; nam quod de Salice affert, nihil planè probat. Liquor autem ille primaevus, quem Alcahest vocat, per quem omnes res materiales in aquam insipidam reduci possint, tantis laudibus apud illum decantatus, quoniam nemini mortalium, qui cognitus quidem sit, fuit ostensus, imo ne ipsi quidem Filio, Franc. Mercurio Helmontio, uti ab ipso in Anglia accepi, unquam visus, nihil probare certi potuit. Ne quid dicam de Helmontio sibi ipsi contrario, qui faeces è corporibus remanere aliquo in loco dicit, alibi omnem substantiam in aquam abire pronunciat. De eo prolixius egi in Dissertatione meâ de Metallorum transmutatione. Veterum Scholae Chymicae inauditus ille liquor fuit, primumque à Paracelso, Chymico novitio, ac prioribus longe inferiori, memoratus, &, si rem ipsa consideres, repugnare omninò rerum naturae videtur. Accedo certe illorum sententiae, qui hoc Sophisma putant Medicum, quo novae suae |
[p. 213]
|
[p. 266]
CAP. XVI.
DE PARACELSO, EJUSQVE SECTAE PRINCIPIIS. §. 1. Phil. Aureolus Theophrastus Paracelsus Magiae falso accusatus. Dotes ingenii ejus, & in Medicinam merita. Πολυπραγμμοσύη in Theologicis excusatur. 2. Doctrina ejus ac Chymicorum de tribus corporum mistorum, in qua resolvi eadem iterum possunt, Principiis, Sulphure, Mercurio, &, quem ipse primus superaddidit, Sale, Metallorumque speciatim ab his productione, explicatur & defenditur. 3. Illustrantur hactenus dicta exemplo spiritus vini, de quo, an in priorem vini statum reduci possit, disquiritur. 4. Continuatur defensio principiorum Chymicorum contra horum Adversario, & Rob. praesertim Boylii Chymistam Scepticum. 5. Historia Chymiae è Conringii & Borrichii Scriptis contrariis, Autorisque de Transmut. metall. Epistola, haurienda esse monetur, & de Chymicis Graecis ἀνεκδότοις, Thomaeque Reinesii in illos Notis, quaedam adduntur. 1 Penultimus ille, quem nominavimus, Henricus de Rochaz, de Paracelsi Schola fuit, qui circa id tempus mirabilem aliquam Philosophiam & Theologiam instituit, ad cujus exortum, velut ad novi cujusdam sideris exortum, omnes sunt excitati. De vita ejus viri, moribus & studiis, multa traduntur ab aliis, integris libris. Laudatur enim ab his, culpatur ab illis, nec defuêre, qui Magiae crimen illi imputarunt, à quo tamen illum liberat Gabr. Naudaeus in Apologia hominum eruditorum, pro Magis habitorum; ac solet esse hoc familiare convitium in viros singulari doctrina & inventis illustres. Ipsi Chymiae Veteris Professoris, Andr. Libavius (in Exam. Philosophiae recentos,) aliique, ipsum, tanquam Sophistam, exclusum ivere. H. Conringius, in Libb. de Med. Hermet. parum aeque de illo judicat, sed, ut fieri nonnunquam solet, studio partium abrepti, ne quidem virtutes laudare possumus. Recensuit is quidem, è Melch. Adami vitis Med. nonnulla in ignominiam Paracelsi ab aliis dicta, sed ea subticuit, quae erant in laudem. Fuisse in Paracelso maximum ingenium, ac perspicacissimum ad res naturales contemplandas, nemo certè negare poterit, qui quidem sine affectu judicaturus est. Magnam quoque lucem arti Medicae intulisse certum est, quanquam ringantur & fremant sectae adversariorum. Si manus à Theologia |
[p. 267]
2 Physicam doctrinam ad tria illa vulgò decantata principia redegit, Salem, Sulphur & Mercurium, quibus omnia mista corpora, velut Elementis quibusdam, constare credit, in quae etiam arte resolvi possint. Quod certè non ineptè, aut imperitè admodum ditum est. Primus tamen ille fuit, qui veterum illa principia Metallica ad corpora omnia mista extendit, addito insuper principio salis. Et quidem vetus illa Chymicorum Schola duo agnoscebat principia, quibus Metalla constabant, Sulphur & Mercurium, quorum inter se misturâ efficerentur corpora ista, quae Metalla vocamus. Sunt verò illis Sulphur & Mercurius non nisi vapores diversi, quorum mutuo complexu oritur primum Metallum aliquod immaturum & volatile, quod deinde, pro ratione caloris, à quo excoquitur, pro puritate vel impuritate loci, in quo producitur, varias aliquas species subit. Nam, ubi vapores illi purissimi sunt, citra aliquam peregrinorum salium, vel terrarum impurarum accessionem, aurum fit & argentum, ubi verò accedunt impura Sulphura, & externa corpora metallica, conficiuntur impuriora, qualia sunt coetera illa praeter aurum & argentum. Est verò illis unus idemque in omnibus Metallis Mercurius, seu aqua quaedam metallica, aquae elementari toto gerne dissimilis, quaeque nomen aquae non nisi impropriè habet, & ob quandam Analogiam, quoniam scil. respectu suorum compositorum se habet, ut aqua, quae in illo dissolvuntur, quemadmodum corpora coetera in aquam, unde composita sunt, paulatim dissolvi possunt, quia ea quasi glutinis cujusdam instar est, quô compinguntur corpora illa supraterranea, debilius mista, quam corpora metallica. At verò metalla, quae singularem aliquam classem rerum naturalium constituunt, & quasi radices sunt, vel medulla & nucleus hujus massae terraqueae, propiora quaedam & sibi vernachula habent principia, Mercurium scil. aquam illam metallicam, sive viscositatem illam mineralem, quae quasi materua communis est omnium metallorum. Sulphur verò, alterum illud principium, est pinguedo aliqua mineralis, vel oleainositas metallica, non combustibilis, qualis est in corporibus supraterraneis, debilius mistis, & facilè resolubilibus, sed incombustibilis, & quasi ipse ignis corporalis, nullo alio igne combustibilis & superabilis. Illud purissimum in auro est, impuritates quasdam habet in argento, summam verò foeculentiam in coeteris metallis, quibus parùm sul- |
[p. 268]
3 Distingui ergò eum in modum corpora mista posse, ipsa ἀνάλυσις per ignem docet, quae certè non videtur novas species producere, quae quorundam sententia est, sed illa, quae latitabant, in conspectum proferre, separatis illis, quae foeculenta erant, & non nis crassam aliquam molem & materiam exhibent. Quis enim existimet, e. g. spiritum vini esse speciem ab ipso vino diversam, verl per ignem demum productam. Quod enim nobis objiciebat aliquando homo istius sententiae Patronus, posse scil. ex spi- |
[p. 269]
4 Argutias itaque tantùm captare mihi videntur & Sophismata, qui tria ista corporis misti principia impugnant, quae quanquam per se prima non sint, sunt tamen prima ratione mistionis; ex iis enim proximè constant corpora, atque in allia proximè resolvi possunt, ut novas hic species produci non sit credendum. Nam, cum leni igne, eô scil. quô natura in compositionibus & genereationibus rerum utitur, mista illa dissolvuntur, nihil aliud infertur partibus misti corporis, quam motus, ideoque simul ac calor incipit, incipiunt moveri in misto corpore particulae maxime mibiles, quarum motus sensim continuatur calore continuato, ideoque divisio sit inter partes, quae constituebant totum illud, quarum partium distinctinem ex ipsa specie externa, & proprietatibus ejus, deprehendere possumus, ideoque nihil novi hîc generatur, sed, quod ignotum erat, detegitur. Quod si verò ignis instituatur ultrà modum, violentus sit & destructivus, tùm partes maximè mobiles, vel avolant, vel, si clausae sunt, inficiuntur misturâ reliquarum partium magix fixarum, per illam vim contra naturam suam propulsarum. Neque dicam de fuliginibus ligni vel carbonum, ex intenso illo igne particulis propulsis pro minima commistis, unde ἐμπύρευμα aliquod peregrinum infertur partibus destillatis. Atque tùm certè, cùm omnes inter se partes confunduntur, quasi nova aliqua species videtur produci. Atque in istis principiis nobis subsistendum est, naturam corporum mistorum indagaturis. Nam, si ad remotiora aliqua transimus, quibus etiam ista principia constant, nihil amplius sensu deprehendimus, sed ex intelligentia rerum nobis fingimus, sive ab Atomis illa arcessamus, sive à qui- |
[p. 270]
5 Nolo nunc quicqam de veterum illa doctrina chymica prolixius disserere, cùm id abundè à nobis praestitum sit in Epistola, quam de transmutatione Metallorum scripsimus. Legi possunt in illo argumento libri in utramque partem scripti, Hermannus Conringius in Medicina Hermetica, qui aliquanto iniquior est in Chymiam Veterum & Recentiorum, & Olaus Borrichius in doctissimo libro, quem de ortu & progressu Chymiae edidit, ac alio, quem adversus Conringium scripsit de sapientia AEgyptiorum, in quibus operusus est in refutandis Conringii sententiis. Hic prolixè disquiritur de primis in ista doctrina Scriptoribus, quando illi vixerint, quosque libros ediderint. Ii Autores Graeca lingua in Bibliothecis Regiâ Parisiensi & Augustanâ asservari fuerunt, atque eo fortè tempore in Italiam & Galliam importati sunt, cum Anno Christi 1453. everso Imperio Constantinopolitano, Graeci exules, Bessarion, Chrysoloras, Lascaris, Argyropulus, in Italiam & Galliam confugerunt. Ex codice Augustano codex Bibliothecae Altenburgensis desciprtus est, quem ex ista Bibliotheca, per amicum, sumus adepti, multis in partibus mutilum. Nam in eo non inveniuntur, quae Salmasius in codce Parisiensi legerat de Artificiali unionum confectione. Notas Thomas Reinesius margini adjecit, ac multa loca emendavit, addita quoque est ejusdem de aetate horum Autorum Dissertatio. Vetustissimi Autores in Annum Christi 400. incidunt. Nam, quae sub Democriti nomine prodiêre, suppositia habent omnes; quanquam Borrichius non omninò supposititia esse velit, sed extitisse quaedam ejus generis scripta, Veterum quorundam autoritatibus probare contendit. De recentioribus hujus Studii cultoribus legi amplius potest Epistola nostra. |
[p. 292]
5 Joh. Amosius Comenius, in Physica sua, materiam statuit triplicem, tres sc. massas rudes materiae, spiritus & lucis, sed primam tamen materiam facit vaporem sive fumum, quem ait fuisse disperasrum Atomorum chaos; sed tamen antea dicit abyssum fuisse à Deo creatam; tantùm enim materiae Deus produxit, quantum ad explendam abyssum sufficiebat. Si jam interrogemus illum, quidan sit illa abyssus, dicet nobis spatium esse; quaero |
[p. 293]
|
[p. 301]
8 Specialium monstrorum humanorum exempla per Anatomen explorata, passim extant in Actis Societatis Anglicae. De Centauris & Satyris res omninò ficta videtur. De Nymphis, Syrenibus, Trytonibus, multae extant historiae, quae si verae sunt, inter montra referendi non sunt, sed ad animalia aquatica referendi. Theophrastus Paracelsus mira hîc somnia comminiscitur, & Gallicus ad aliquis Auctor Anonymus, qui non ita pridem prodiit. Sed illa exempla ad lusus daemonum referenda sunt. Nam quod ajunt, homines submaritimos tandem eò deductos, ut loquerentur, imò artem textoriam discerent, ejus rei fides certè mihi dubia est. Si artes edocti sunt, nihil novum est, nam & simiae possunt doceri. Quod loquelam at- |
[p. 302]
|
[p. 423]
5 Rori etiam adscribenda est, si qua est, Plantarum resuscitatio: Notum enim est celebrari à Chymicis quandam plantae è cineribus reproductionem, de qua multis dubitatum fuit, & dubia adhuc supersunt de vera & reali productione, quam nemo, quod quidem cognitum sit hactenus, praestare potuit, nisi quod historiolae quaedam circumferantur, quibus fides haberi nequit. Potest tamen beneficio roris bona quantitas seminis herbae vel floris alicujus, per infusionem continuam & calcinationem, ad solem, in vitro clauso, ita praeparari, ut, admoto postea igne cineri, idea floris vel herbae, per vapores repraesentetur in vitro, quae tamen species, remoto calore, iterum concidit. Modum illum Jac. Gaffarellus descripsit quodam in libro, ac inde Kircherus in Mundo subterraneo, lib. 12. sect. 4. pag. 414. & Harsdörfferus in den Mathematischen Erquickstunden. Paracelsus quoque, lib. 6. de natura rerum, ex ligni combusti cineribus plantam excitare docet, & modum aliquem praescribit confusè admodum, quo certè quid effici possit, dici non potest, ne credo ab ipso Paracelso fuisse tentatum. Jos. Quercetanus refert de Medico Cracoviensi, qui pulverem habuerit ex plantae cujusvis partibus, pluribus quam 30. vitris contentum, admota lucerna plantam, omnibus partibus absolutam, succresecentem exhibentem. Refert & Pet. Borellus Cent. 3. obs. 71. fuisse peregrinum quendam Parisiis, qui in vasibus sigillatis roae, tulipae, & aliorum florum, aqua semiplenis, resuscitationes, quinque assium pretio, admoto igne, ostenderit. Habet & idem exempla alia. Petr. Servius, Urbani VIII. Medicus, conspexit rosam ex cineribus ustis, solerti & ingenioso artificio excultis & elaboratis, 24. horis natam, adultam profectamque. Vid. Tract. de Natura & Artis miraculis. His illi exemplis probant ejus rei possibilitatem, quam, nisi ipsi mihi aspiciendi copia detur, non possum facile mihi persuadere. [...] |
Paracelsus (Theophrastus) I,1,10,26. II,1,15,16. II,2*,1,5. II,2*,27.5. |
Paracelsi steganographcum arcanum, è sanguine humano parandum, cujus ope amici sejuncti animi sensa communicare possunt. I,1,11,15. Paracelsus vid. Theophrastus. Theophrastus (Paracelsus) ἀυτοδίδακτος non fuit. II,1,15,16.
|