KassUB 2chem19.1 96
Author: | Johannes Hartmann |
Recipient: | Moritz Landgraf von Hessen-Kassel |
Date: | 1610 December 29 |
Place: | no place |
Pages: | 1 |
Language: | Latin |
Editor: | Edited by Julian Paulus |
Source: | Kassel, UB, 2° Ms. chem. 19[1, f. 96 (alt f. 88) |
Quote as: | https://www.theatrum-paracelsicum.com/index.php?curid=363 |
Names: | n/a |
Places: |
[f. 96r] Illustrissime ac potentissime princeps, domine & mecoenas clementissime.
Ego vero totam hanc praetentem noctem non nisi clementiae vestrae gratiose restituta, perpetua, o utinam perpetua, benevolentia continuandae, summa delectatione insumpsi. Si quid futurum est amplius, spero humilima mea subjectione animique promptitudine alijsque innumeris, quae modo me commendatilem redere possuit (quamvis haud sciam ullo modo commendatilis esse possim) id contestaturum me pro virili: modo ne depriat v[estrae] celsitudinis gratiae radius. quem ubi uti aliorum vel invidia vel continuatia mihi nonnihil obtenebriratum esse forsan expertus fuere non aberit quincrepem medius; nisi placidissime & clementer audiar & exaudiar. Sed mittam omni subdulitationes omnes, quia in unum bonum dissidentiam nullo modo cadere posse est etiam debere sat scio. Caeterum, quae heri de <vitriolo> tinctura dixi ea nescio an ulli cognita unquam fuerunt: sunt enim meam meditationum & operationum pare infallibilis & certo: jucunda admodus praestant & utilis, plura admodu facilis. In ijs enim sola natura coadjuta arte, ex corpore inter se magnetica potestate, quae totus coalint constatque mundus, mirifice officio defungitur suo: caetera, quae fiunt a manu artificis, popularis sunt & nullius operis, sed opera nisiginis & philosophica. Eius autem possessio non est mihi tanta, ut v[estra] celsitudini eandem propriam non faciem. Sed faxo igitur ut quamprimum in cartam conjectu, latino stylo exaratum habeat v[estra] celsitudo, quamvis religio peni mihi fuerit, etiam proprijs meis cartis consignatum possidere, usque adeo mirifici eius suavisque exlita recordatio soltem. Nec defuturus sum operi ipsi quantum concessura temporis mihi fuerint studia & negocia: quibus posshalitis{?} omnibus solus totusque a v[estra] celsitudine pendebo. Felicissimam hanc noctem & alia saecula precor adpretorque v[estra] celsitudini, eidemque me meaque humilime commendo.
Ex museo, prima lucerna d. XXVIIII decembris a[nn]o 1610.
V[estra] celsitudini subjectissimus
Hartmannus D.