KassUB 2chem19.1 34

From Theatrum Paracelsicum
Author: Raphael Eglin
Recipient: Moritz Landgraf von Hessen-Kassel
Date: 1614 March 01
Place: Kassel
Pages: 3
Language: Latin
Editor: Edited by Julian Paulus
Source: Kassel, UB, 2° Ms. chem. 19[1, f. 34 (alt f. 33)
Quote as: https://www.theatrum-paracelsicum.com/index.php?curid=336
Names: Bruno Carl von Uffeln; Basilius Valentinus; Georg Fedro; Paracelsus; Schobinger; Joachim Vadianus; Jean Saignier; Cyriacus Waschmünzer; Fabius de Campana
Places:


[f. 34r] Illustrissime princeps, domine clementissime.

Majorem in modum illustrissimae celsitudini vestrae granelor, mihique gaudeo, quod in Domine Carolo ab Uffel talem ex nobilitate Hassicae suae nacta sit architectum chymicum, qui & artis scientia, & pragmateia ipsa praeter literarum cultum & singuarum notitiam sit instructus; id quod ex hesterno colloquio ultro citroque habito abunde cognovi. Quantum in eo situm sit, dici nequit, ac reipsa vel ex his patebit, quae intra subijciam, ac illustrissimae celsitudini vestrae humilime offera.

Tametsi enim ingenue profiteor & agnosco, universale illud νοστι ἐξοχὴμ ita dictum, quod ego universalissimum nuncupare soleo, qoud quidem in nemine hactenus, cui experientia pateret ipsa, reperire uspiam potui, praeter amicum eum, quem ad illustrissimam celsitudinem vestram adduxi, qui et si caetera, quae sunt sophistica, plane reijcit, & merito; quae autem sophistica non sunt, extra tamen illam hylealem materiam universalem sunt posita, ac specificata, ut particulares duntaxat tincturas in suo esse relinquit, non vero pro universali ulle habet: tamen non est dubitandum ad universalissimam illam materiam ita adstringi neminem, quin in specificatis metallicis ac mineralibus rebus caeteris particulares quoque tincturas, quae in suo genere duntaxat universales dici possunt invenire liceat, ut testis est Basilius Valentinus philosophus optimus maximus tam in Tabula memoriali ad finem libri XII. Clavium, tum in Triumphali curru antimonij, in priori cum inquit: Dieses aber soltu nuhn mercken zum ende vnd memorial dieser tafel, das alle mineralien vnd metallen eine einige materien haben, darauß sie geporen seindt, vnd wer solche recht kent vnd in acht nimpt, dem ist nitt ntöig die metallen so weitt in zerstörung zu pringen vnd durch die elementa zu justificiren, &c. ubi satis indicat metalla producta naturaliter, artificialiter vero resoluta, depurata & in medicinam fixam cum fermeto suo coalita (de his enim in antegressis immediate egerat) gignere nobis verum (ut inquit) philosophorum lapidem. Quem lapidem? [f. 34v] Anne plures sunt? Eum (inquam) quem ibidem & in Curru triumphali respectu universalissimi vocat lapidem particularem his disertis verbis pag. 242. Weiter (inquit) soll der läser vermercken, das da mancher handt ardt von steinen gefunden werden, so da tingiren particulariter. Dann alle fixe pulver, so da tingiren, heisß ich (spricht er) steine, doch tingirt immer einer höher weder der ander. Als erstlich der lapis philosophorum (puta den er in der memorial tafel beschrieben vnd von dem universal magneten vnderscheiden), welcher vor allen den vorzug hatt, dem folget noch die tinctura solis & lunae &c. Quibus enumeratis non modo discretionis caussa subdit, das ist nuhn der vnderscheid vnd die viele der steinen vnd tincturen (diserte vocans plures & discretas), sed etiam hisce omnibus universale unniversalissimum superaddit, his verbis: Welche tincturen doch all auß einem saamen vnd auß einer anfenglichen muter seindt generirt worden, darauß dz wahre universal in gleichem her geflossen, &c.

Quae cum ita sint, alacri tum animo tum manu non modo θεόσθοτομ illud universale universalissimum, quod homo adductus agnoscit solum, caeteris in suo valore relictis, grato animo amplectendum est: sed etiam in reliquas tincturas particulares (vltas tamen, non sophisticas) incumbendum: ut nihil maneat in creatoris Dei idoneis sepultum, quod non ad usum eruatur necessarium; cujusmodi est flos ille hermaphroditi sapphiricus Georgij Phaedronis[1] nuper ill[ustrissim]ae c[elsitudin]i v[estr]ae a me humiliter tramissus, veracissimus illeac perbrevis & in Paracelso fundatus, si modo vitriolum contingat habere idoneum. Quo magis autem ill[ustrissim]a c[elsitud]o v[estr]a meum cognitissimum habeat animum, totum ad eidem fideliter serviendum paratissimum, addo nunc tincturam mercurij antimonialem hactenus reservatam [f. 37r] a me, donec mercurium ex antimonio nanciscerer per se factum, quem dominum Carolum ab Uffel edocabo. Offero autem originale ipsum ex bibliotheca Dn. Schobingeri senioris Paracelsi ut synchroni, ita conjunctissimi cum Vadiano &c. illo. Accipiat igitur illustrissima celsitudo vestra quaeso hoc mei devitissimi animi veluti tecmar sereno animo, cui addam, domum reversus, mox Joannis Sgnierij veracissimos elyxires ad album & rubeum: nec non germanam Paracelsi tincturam ex mercurio & sole in caenobio Murhart cuidam datam anno 1537.[2] Denique Cyriaci Waschmüntzers[3] ex cristallis marini salis dulcibus, una cum sublimati mercurij essentia quinta & auro tincturam admirandam: ut de alijs nunc supersedeam, ad quae me venire divina voluntas non ita pridem voluit, quae quidem omnia ad illustrissimae celsitudinis vestrae pedes devolvam pro innumerabilibus acceptis beneficijs.

Hisce, si nihil aliud restat, quod ill[ustrissim]a c[elsitud]o v[estr]a mihi mandatum velit, quia futuro die sabbathi habenda est mihi disputatio jam publice affixa, omnino clementissimam dimissionem ab ill[ustrissim]a c[elsitudin]e v[estr]a humilime peto; gratias agens & habens multo maximas de praebito mihi alimento & rheda; summeque rogans atque obsecrans, ut fortuna reverenter habita (quasque dominum Fabium de Campana tanto sibi commendatiorem habeat, quanto vir est quavis phoenice rarior. Dominus Jesus ill[ustrissim]ae c[elsitudin]i v[estr]ae ubertim benedicat, eandemque cum tota domi inclyta diutissime sospitet.

Datum & perscriptum Cassellis, calendis Martijs 1614.

ill[ustrissim]ae c[elsitudin]is v[estr]ae humilimus & fidelissimus servus

Raphael Eglino-Iconius, D[octor]

  1. 4° Ms. chem. 58, f. 68r—70r: Georg Phaedro, De Hermaphroditi Flore Sapphyrico (geschrieben von Figulus, ergänzt von Eglin; Broszinski p. 194)
  2. 4° Ms. chem. 39, f. 42v—43v: Paracelsi Tinctur Im Kloster Murhart hinderlassen anno 1537 (geschrieben von Eglin; Broszinski p. 139); 4° Ms. chem. 58, f. 43r (Sudhoff, Paracelsus-Handschriften p. 725)
  3. Von Waschmünzer: 4° Ms. chem. 35[4, f. 19r—22r (geschrieben von Eglin; Broszinski p. 128); 4° Ms. chem. 39, f. 40r—42v (geschrieben von Eglin; Broszinski p. 139); 4° Ms. chem. 58, f. 65r—67v (geschrieben von Figulus, ergänzt von Eglin; Broszinski p. 194)
Beilage


[f. 35r] De lapide ph[ilosoph]ico. {am Rand von Eglins Hand: Ex Bibliotheca Schobingeriana Sancto Galli.} {am unteren Seitenrand Rand von Eglins Hand: NB. Vulgi heißt er den louffenden <mercurium> auß dem antimonio crudo, den philosophischen aber heist er den so auß dem louffenden theil ist figirt worden.}

In nomine s[anctae] trinae maiestatis, fiat <mercurius> ph[ilosoph]orum ex <mercurio> <antimonii> crudo hoc pacto: pone <mercurium> crudum seu vulgj ad placitum in violam daque <ignem> lapadis donec fiat rubrum et fixum, de hoc facto <mercurio> accipe 1 th[eil] et de <mercurii> vulgj sex et pone in b[alneo] r[eginae] et da <ignem> mediocrem seu calorem per 40 hebthomadas et ultra spacium 40 <dierum et noctium>, apparebit nigredo seu caput coruj. Postea cauda pauonis: tandem euanescentibus varijs et diuersis coloribus apparebit m[a]t[eri]a illa in fundo vitrj alba sicutj uix: quae si satis fixa v. habes tincturam albam ad metalla et tincturam ad humanum corpus quae omnes morbos curat et sanat.

Istam alban tincturam si zus permitte in suo vitro et <ign>e stare tantum [f. 35v] augeatur parum calor: et m[a]t[eri]a paulatim mutabitur in coloren <solis>, deinde in insignem rubedinem quae est et dicitur lapis ph[ilosoph]orum seu via vniuersalis et est thesaurus thesaurorum totius orbis terrarum excedens thesaurum romanj imperatoris et omnium regum &c.

[f. 36r: leer]

[f. 36v] Geber. Quod si ex solo mercurio, praestantissimae indagator eris naturae.