KassUB 2chem19.1 302

From Theatrum Paracelsicum
Author: Heinrich Nollius
Recipient: Moritz Landgraf von Hessen-Kassel
Date: 1611 January 22
Place: Weilburg
Pages: 2
Language: Latin
Editor: Edited by Julian Paulus
Source: Kassel, UB, 2° Ms. chem. 19[1, f. 302—303 (alt f. 289—290)
Quote as: https://www.theatrum-paracelsicum.com/index.php?curid=548
Names: Johannes Hartmann
Cited: Paracelsus; Hermes


[f. 302r] S[alutem] p[lurimam].

Medicinae navo operam, illustrissime & potentissime princeps, domine & patrone clementissime, id qvod brevi tractatus mens de Paracelsica morborum cognitione testatum faciet, ubi demonstro, omnium morborum unicam esse causam, balsami debilitationem: ita & omnium morborum unam esse curam, balsami confortationem. Balsamus vero uniuscujusque corporis cum sit unum qvid, uno qvoque corroborabitur, & qvidem itidem balsamo, nun tamen qvovis, sed re, qvi ex corpore incorruptibili depromitur. Balsamus enim, qvi proprium subjectum a corruptione praeservat, facilius eo, qvi in corruptibili existit corpore, alienum subjectum a corruptione, tuebitur. Hinc philosophi veri in perfectis metallis balsamum medicinalem potius qvaerendum esse statuerunt, qvam in aliis facili corruptioni obnoxiis corporibus: balsamus enim, qvi est in iis metallis, ea reddit maxume incorruptibilia, ac proinde a philosophis idoneus & dignus sensetur, qvi labefactati hominis balsamum confortare, & prae caeterorum rerum omnium balsamis omnes in universum morbos curare qverat. Unde Hermetici huci universali medicinae seu eliciendo ex metallis balsamo, qvi est eorum tinctura secundum naturae via ingenio philosophi in vase naturali philosophice purgato regenerata, diligentiam omnem adhibendam esse duxerunt. Qvod ubi jam tutum ex lumine naturae & philosophis cognovi, generalem viam ad universale hujusmodi remedium perveniendi ex natura eruere volui. Eo fine scripsi libellum de regeneratione: misi hunc tuae illustriss. celsitudini inscriptum Doctori Jo. Hartmanno, ut ejus de eo perciperem judicium. Approbavit, laudavit & me ad amicum congressum invitavit. Tandem ubi vidit, me non omnia ex ipsius voto facere, ex amico in hostem transmutatus vitam meam maligno, haud philosophis digno dente carpsit & pro sua magna sapientia me a saluberrimo studio, a qvo tamen nihil nisi mors me abjunget, deterrere & abstrahere conatus est. Qvid faciam? feram? saepius volui. Sed qvoties ipsius literae ad manus meas redeunt, toties exacerbatur animus. Opus est patrocinio. Unde hoc mihi conqviram? apud indoctos? [f. 302v] philosophiam nostram derident. Apud homines minoris conditionis? ab insultibus adhversariorum tueri me neqveunt. Qva de causa consultum esse duxi, eligere eum patronum, qvi & philosophiam intelligat, favore proseqvatur & ei patrocinari valeat. Sed cum hinc atque allius circumspicio, non alium patronum invenio, qui tuam ipsius celsitudinem: tu enim sapientiam amas & eam publice doceri permittis: tu omnibus, qvi eam aplectuntur, unice faves & tum scholam Hermeticam instituis, ultro nostrae philosophiae cultoribus tuum patrocinium offere videris. Ad tuam ergo illustrissimam celsitudinem accedo, eamque obtestor, ut mearum musarum patrocinium in se suscipiat, atque facte ipso favorem suum erga meum studium ostendat. Et ut illustrissima tua celsitudo videat, me veri philosophico candore erga ipsam uti, ei soli axiomata mitto Hermetica. Si qvid in iis perspicuo expositum fuerit, in tuae illustrissimae celsitudinis gratiam id factum est, haec enim vero concredo philosopho, qvi me in aliorum manus proveniant, prohibere potest. Non vero in tanto mysterio operam meam defero: non enim possu, qvia hactenus tantum meditatio ne ex lumine naturae & verorum philosophorum libris de philosophorum lapide disserere didici: nec debeo, cum sophistae soli in more habeant, alienis operari sumptibus. Concinnavi tantum haec axiomata eo ordine, qvo vides, ut inde saltem tua illustrissima celsitudo occasionem mysteria naturae pnesiculatius indagendi habeat & defectum meum sapientiae suae revulis regratulabor & majora suo tempore & loco ξui{?} θεῶ communicabo. Praeparationem menstrui Hermetici, qvam partim ex experientia mea, partim ex philosophorum decretis conscripsi, ut & alios tractatus Hermeticos de{?} generatione in gernere, generatione metallorum, regeneratione in genere & de regeneratione perfectorum metallorum, alia occasione transmittum si modo de tuo patrocinio & favore mihi certo constiterit.

Longissime & felicissime tua illustrissima celsitudo in patriae meae salutem vivat, & Nollium suo clementi favore & responso dignetur.

Dabam Gueilburgi 22 jan[uarii] a[nn]o 1611.

T[uae] ill[ustrissimae] celsitudinis subjectissimus cliens

H[enricus] Nollius