KassUB 2chem19.1 286

From Theatrum Paracelsicum
Author: Nicolaus Maius
Recipient: Moritz Landgraf von Hessen-Kassel
Date: 1603 January 22
Place: Joachimsthal
Pages: 8
Language: Latin
Editor: Edited by Julian Paulus
Source: Kassel, UB, 2° Ms. chem. 19[1, f. 286—291 (alt f. 273—278)
Quote as: https://www.theatrum-paracelsicum.com/index.php?curid=361
Names: Lucas Maius; Johann Eckel


[f. 286r] Accepi, illustrissime et clementisime princeps, cels[itudinis] tuae literas, quouis auro mihi cariores, quae me non tantum sollicitudine quadam leuarunt, sed etiam de pristina erga me meosque clementia et voluntate confirmarunt. Dolui enim vehementer, et veritus sum, ne cels[itudo] t[ua] in luctu grauissimo philosophicis meis inscius appellassem, et simul offendissem. Nunc vero cum intelligam gratum cels. t. fuisse officium meum, et partem lacrymarum abstersam esse, dupliciter gaudeo.

Caeterum quod per ablegatos fratrem meum Lucam et Joannes Eccelium cels. t. cubicularium, clementer me salutaro, mecumque agere jusseris, ut vel cum ijs ad tuam cels. recta eam, et quae habeam praeclara maximeque cels. t. exoptata, in aurem dicam, vel si id negocia impediant mea, illis ipsis tanquam fidis et tacitis ad cels. t. perferenda concredam; jn eo cels. t. erga me clementem et benignam voluntatem agnosco, et grata mente amplector. Venissem cum ablegatis ipse, nisi me caesaris jussa ad comites Mansfeldenses legatum, in negotio quodam arduo, moram non ferente, auocarent. Dabo autem στὼ{?} θεῖο operam, ut alia occasione, sub veris aut aestatis tempore, cels. t. videre, alloqui, meumque inseruiendi studium testari possim.

[f. 286v] Intermin cum ablegatis de studiis philosophicis familiariter contuli, ad quaesita Eccelij aperte respondi, et quanti mihi sit auxilio diuino spes melioris fortinae, multis argumentis demonstraui.

Nunc vero, cum nihil antiquius habeam, quam ut cels. t. aliquid mea opera prosim, sententiam de materia lapidis nostri, ut confirmem, necesse est.

Scribam igitur, quod amor et obseruantia in cels. t. me jubent, aperte et candide; hac tamen lege, ne in aliorum mea perueniant manus; sed cels. t. soli, tanquam a Moriene Regi Caldi concredita sint, maneantque. Hoc si fiet, de benedictione diuina, et felici operis successu non dubitabimus.

Sic igitur statuendum: materiam lapidis, mercurium videlicet, generatem esse ,atque licet facilius in mineralibus substantijs, in omni tamen subjecto fusius reperiri posse. Itaque Morienes praestantissimus et diuinus ille philosophus, cum regi de lapidis materia interroganti respondisset, ex te est o rex, et tu ejus minera es; a Rajmundo Lullio nil quicquam disrepauit, qui materiam suam ex vili re, et impreciabili se traxisse dixerat. Nec tamen existimari velim me hoc loco quemlibet aeque [f. 287r] ac sine discrimine propinasse mercurium, sed potius fabrorum more crudis viridibusque praeter missis eruncis, ejusmodi ad hanc structuram selegisse ligna, quae congrua debitaque sua fuerint ariditare confirmata. Quinimo licet vulgaris <mercuri>us, et qui animalium, vegetabiliumque dicitur, non a proposito hoc nostro habeatur alienus; nihilominus defecandus et digerendus prius atque in meliorem habitum, quam nostro possit quadrare operi, esset reducendus: jn quo quidem labore, plus longe, quam in ipsius toto magisterij cursi insudare oporteret. Proinde pro illegitimis reputantur subjectis

Vbi igitur consilium hac in re petendum? Ab ipsa minera. Quibus medijs? Sequamur rationem, tanquam ducem optimam, quae quodlibet majus suum continere minus, et aliquid etiam amplius docet, atque in hujus doctrinae exercitio a superioribus ad inferiora tendere. Vnde sentiemus procul dubio, philosophiam communem <mercuriu>m non nisi pro famulo et seruo fugituo quodam habuisse hactenus.

Hujus vero initium operis, clementisime princeps, saturnum esse, certo tibi persuadeas. Nam hujus circulo sphaerae aliorum complectuntur omnes, cujus cum virtute plumbum productum [f. 287v] sit, et illud, ipsum aeque metallorum in se essentiam continere omnem uoluit. Non modo enim ex plumbo ipso multismodis (ut ex superioribus meis literis ostensum est) lapis fieri potest, sed ipsum etiam plumbum alijs singulis aqua menstrualis, quae proprietatem soluendi habeat, erit.

Est igitur solutio corporis alicujus acti quaedam per appetitus, vel innatae sympathiae leges inferioris classis sibi simile, in habitum virtutis suae proprium dirigens. Verum dignior respectu <saturn>i forma, maximeque cum corporibus metallicis participans, nulla alia est, quam aqua vegetabilibus inest. Fiat igitur jnstrumentum <saturnu>m disspans ex re aliqua vegetabili. Atque quoniam et illud suis proprietatibus plumbo omnino convenire oporteat, aequum est etiam, ut digniori quodam ordine et scala prioribus virtutibus praedita a saturno procreetur.

Sed proprietas <saturn>i longissime in mineralibus a maturitate distat, ac propterea dictum vegetabile etiam maturitatem fugiet.

Porro si maturitatis praestantiam sequitur ex necessitate dulcedo: apposita cruditas austeritatem referet. Ac ut maturitas a calore proprietate ignis tanquam a sua causa prouenit: sic [f. 288r] immaturitas ex sola frigiditate, facultate aquae orietur. Ex quibus collectis sequitur, subjectum natura sua ad dissolutionem plumbi idoneam aquam acetosam quandam vegetabilem esse oportere. Quam una cum toto processu ex scheda adjuncta cum litera A fideliter apertam habes.

Sunt et alia menstrua, a duobus effectibus, argenteitate et aureitate ipsissimis auri argentique qualitatibus dicta, tantummodo ex metallis elicienda; quorum primum facultate dissoluendi <solem> et <lunam> praediturm, sed <solem> maxime, in quo corpore fixo sensibili, atque temperamento affecto, et ab hujusmodi excrementis, quae adhaererescere cruditati solent libero, ipsi antiquiores philosophi, suam potissimum nauarunt operam, et menstruum dixerunt majus. Aliud autem dissipationi destinatum <lun>ae, menstruum appelatur minus, quod in <solem> nullas valeat exercere vires.

Plumbum itaque, stannum et ferrum, ab ipsis saturni, jouis, martisque radijs, quorum sphaerae solis orbem corpusque comprehendunt, producta, sunt facultate <solem> et <lunam> dissoluendi praedita. Sed aurum proprie et magis, quippe quod et ipsis sit corporibus quam argentum in natura propius. Similiter cuprum et argentum viuim orbitus genita veneris et mercurij, ne minima in aurum potestate praedita, [f. 288v] argento tantummodo dissipando quadrant. Ex quo crassissimus illorum error patet, qui <mercur>io uiuo communi vim quandam absorbendi aurum tribuerunt, quod non est possibile magis, quam ut orbem <mercur>ij sphaera, in quo sol ipse mouetur, constringeret.

Humiditas autem <saturn>i lente solem, sed non nisi cum sale proprio amata artificis dexteritate soluit. In <jove> vero propinquior illa et acrior erit, velocioris quoque in operando motus, et propterea in effectu promtior.

<Mars> autem contiguus et proximus soli, caeterisque mobilior omnibus, in genere vero eidem magis soli et lunae congruens, ab ipsius deinde loci qualitate nomen proprij et natiui jnstrumenti, quo sol movetur maxime, et potissimum obtinet.

Verum si <saturnus> majoris orbis amplitudine gaudeat, quam vel <jovis> aut <mars>, tum procul dubio et ipsi (eodem mediante <saturn>o) in eandem menstrualem liquescent aquam, non tamen aeque. Nam <jovis> conjunctum sibi magis, suis <saturn>us radijs citius, quam ipsum remotum martem penetrabit. Igitur hominibus ijs, quibus cum auro sit agere cordi, jouem omnino cnvenit per saturninam aquam, martem deinde in jouilae lympha, aurum denique cum martis dissoluere menstruo.

[f. 289r] Sic enim expeditissime leges hujus philosophiae nostrae possunt magna voluptate et commodo exerceri.

Porro solis humiditate fluet venus, cujus rore <mercuri>us etiam diffundetur vulgi, qui denique lunam soluet. Nec tamen suspicandum est, corpora a sole et luna remota (ut exempli gratia saturnus) proprijs suis et immediatis virtutibus eosdem posse disspare. Quoniam <saturnus>, continens sphaeram jouis, cui <mars> subijcitur, etiam et ipsius martis virtutibus, mediante joue, afficitur. Verum cum natura <mars> sit dissolvere <solem>, etiam et <saturnus> ejusdem praeditus virtutibus hoc ipsum faciet, non natura sua propria, sed contingenter, quod etiam est de caeteris omnibus intelligendum.

Haec est, illustrissime princeps, scientia menstrui nostri triplicis, quae corpora ipsa metallica in sua principia remota, aquam scilicet et terram dissoluunt. De quibus tabulam nostram sub litera B adjunximus.

Hunc vero eadem metalla in materiam propinquam h[oc] e[st] argentum viuum redigere, dicemus et docebimus aperte. Sumatur igitur aqua menstrualis auri, bis vel ter amata ab ipsa terra seu calce ferri, corporique instilla veneris paulatim in calcem communem redacto, et aliquantulum prius calefacto, quod deinde momentalis paucis in [f. 289v] mercurium sua sponte fluere videbis.

Similiter sumatur aqua plumbi, terra exacerbata prius ferri ad dissoluendum solem, et sic de caeteris. Nam et hoc modo unizersa minera reducetur in materiam secundae suae mixtionis et proportionis, ut docet tabula sub litera C.

Sed parte Maje nimium porcedere ripae,

Nam jam summa procul villarum culmina fumant,

Majoresque cadunt altis de montibus umbrae.

Haec, illustrissime princeps, hac vice cels. t. aperire jussit Phaebus. Plura expectabus a me, quae praxis ipsa mihi promittit, aliquando coram. Interim humiliter rogo, ut quamvis voluntas euae officia mea non ita respondeant, studium tamen et gratificandi alacritatem clemonti animo suscipias, donec quae opere ipso nondum perfecto mihi comprobata fuerint, plenius dicam.

Caetera et quidem plura referet cubicularius fidelis, cum quo de studijs philosophicis et aliis rebus fusius contuli, et hac quidem lege salem philosophicum aperui, ut quicquid ex benedictione diuina optati et certi inde habueritis, id vicissim mihi fideliter communicaretur. Ita quae penes me sunt et erunt reliqua, fideliter cels. t. concredam.

Faxit Deus, ut haec omnia ad nominis sui gloram, nostri salutem, perniciem Sathanae et Papae cedant, amen. Vale princeps illustrissime, et Majo clementer fauere perge.

Dabantur ex Valle Joachimica A.D. XXII januarij anno 1603.

Illustriss[imam] celsitudinen tuam homilius colens

Nicolaus Maius