KassUB 2chem19.1 142

From Theatrum Paracelsicum
Author: Bruno Carl von Uffeln
Recipient: Moritz Landgraf von Hessen-Kassel
Date: 1613 December 28
Place: o.O.
Pages: 3
Language: Latin
Editor: Edited by Julian Paulus
Source: Kassel, UB, 2° Ms. chem. 19[1, f. 142—143 (alt f. 134—135)
Quote as: https://www.theatrum-paracelsicum.com/index.php?curid=346
Names: n/a
Places: n/a


[f. 142r] Ve mihi vitio vertatur, illustrissime ac potentissime princeps, domine clementissime, tam emansio, quam literarum intermiscio, malo esse promputs officii, quàm longa expectatione vicisitudinis desidêre: tum quod principibus non ad lancem, neque ad dimensum, verba tribuenda sunt. Iniurius videar, si summo cum tua celsitudine jure contendam. Nam praeter aequum censet, qui inter dispares par obsequium requirit. Itaque tuae celsitudinis sermo ex beneficio ac gratia proficscitur, meus vero ex debito & obseruantia. Haec me atque alia hujusmodi pepulerunt scribendi munus insuper non habere. Non enim actuum meroum ordo pandendus est, libet non minus quam negotii praestare reationem. Scripta enim varia ac aenigmata philosophorum, nec non picturus, quibus vestitum disparem multis rebus distribuerunt, in rationem coegi. Protelarem te paululum illustrissime princeps invererer, ne dilatione expectatio minuatur. Quare elaboratam physicorum, filo solaci, accipe tincturam.

Sumitur aurum naturale, viuum, nam metallorum fusio, illorum mors dicitur, ex ouo enim cocto pullus non nascitur. Hic soluitur aqua regali, ex sale armoniaco & sale petrae ana facta. Praecipitatur cum spiritu salis. Haec solutio ac praecipitatio, ad minimum ter facienda. (haec aqua etsi sit corrosiua, essentiae tamen auri minime nocet, potens enim est aurum, resistere, omnibus corrosiuis totius mundi) Huic, additur dimidium tantum, quantum corporale aurum, ante solutione, pendit, de sale armoniaco bene purgato ac sublimato. [f. 142v] Et abstrahitur ab eo spiritus nitri saepius, ita aurum semper fit spiritualius. Quando vero spiritus nitri labore defatigatus est, necesse est eum recreare & semper abstrahere; denique ab omni acredine aurum deliberandum, ac cum quinta essentia tartarizata miscendum est. Hac tamen lege, ut altitudine quatuor digitorum aurum superet. Eaque simul transcendat. Sic abstrahendo & affundendo, denique in albedinem, aurum versum, conspicies. Postremo & ultimo, laborandum, ut ter sublimetur. Habebis leonem rubeum, in aquilam albam transmutatum, scilicet aurum philosophorum, ad praeparationem lapidis, satis accommodatum. Scio illustrissime ac potentissime princeps, te simul atque haec legeris, chymico actutatum plectro moturum. Quare verum ac perfectum intimationis meae secretum in hunc modum prodo. Aurum hoc destructum & ab omni re extranea liberatum imponitur ouo philosophico hermetice bene clauso. Et reliquitur in athanar, tam diu donec sine ulla additione, per se desuper resolui incipiat, ac progressu temporis in nigredinem, albedinem, convertatur. Postremo summa rubedine orantur. Hoc plusquamperfectum aurum cum auro corporali puro, per tres dies continuos fusum, fit tinctura physica. Puluis autem quando cum sp[iritu] salis & spiritu vini ana soluitur. Vocatur aurum potabile, ac summa philosophorum medicina. Nempe derides illustrissime princeps [f. 143r] quod de me aliqua fusto indulgentius, praedicaui. Est enim vera atque digna repraehensio. Omnis quippe ostentatio non caret suspicione mendacii. Quia quicquid assumitur, proprium non putatur. Dehinc jactantia auara laudis, multum decoquit de pudore. Sed video opusculum non esse paenitendum. Ita res crepera atque anceps dubium me habet, utrum verecundia praemetuendum sit discrimen, an gloriae. Tibi igitur illustrissime princeps, qui vera prudentia in omnibus antistar caeteris, optationis hujus delego prouinciam. Quid facto opus sit, ipse videris. Ego infantiae & imprudentiae meae patrem conscium non impurdenter elegi.

Vale, pater patriae. Salue illustrissime ac potentissme princeps, ab eo cui tu semper carus ac magnus, & qui omne officium & cultum tibi in hac via debet.

T[uae] cel[situdinis] sub[iectissus]

Bruno Carolus ab Vffelen