Benedictus Figulus, Psalmi CXIX. Regii Prophetae Davidis Paraphrasis (1602)

From Theatrum Paracelsicum

Psalmi CXIX. Regii Prophetæ Davidis Paraphrasis latina Benedicti Figvli, Vtenhovii, Franci, Poetae Lavreati, Adivncta e regione metaphrasi graeca literatißimi & Clarißimi Viri, D[omi]n[i] Pauli Dolscij, Piæ memoriæ.

Ad Zoilum.

Zoile qvid carpis? Modò sunt Schediasmata nostri
Exsilij, qvæ non esse polita qveunt.
Exagitare cave flentem sua damna Camænam,
Tute priùs proprios discute qvæso sinus.

Anno M. DC. II.

Excusa Erffurdiæ Typis Pistorianis.

[sig. A2r] Ad Illvstrissimvm atqve Potentissimvm Principem ac Dominum D[omi]n[vm] Christianvm II. Dvcem Saxoniae, Sacri Rom[ani] Imperii Archimarschallum et electorem, Landgravium Thuringiæ, Marchionem Misniæ, Burgravium Magdeburgensem, &c. Dominum meum Clementissimum.

[sig. A2v] Elegia dedicatoria.

CHristiane ô Salve, Dux Illustrissime Salve,
Saxonicæ Illustris Phoebe venuste Domus
Salve iterumq́ue iterumq́ue Elector ô Inclyte Salve,
Marchio Misniadum, Tyrigetumq́ue Potens.
Carmina sacra movent Hominum genus atque Deorum,
Effectus & habent nec sine laude suos.
Nescio qvâ mirâ tangunt dulcedine mentem,
Fors agitante Deo, Carmina Sacra meam.
Carmina Sacra meæ sunt acceptissima Musæ,
Lascivos numeros respuit atque leves.
Ergò nec austero jam dedignabere vultu
Hoc melos inspicere, & fronte minace meum.
Anchora Sacra meæ ratis, Illustrissime Princips,
Jmperii Elector Devenerande Sacri.
Davidis inprimis Sacro-sancta Melismata multis
Et monitis, & multâ vtilitate scatent.
Multa docent & multa vetant, solamina multa
Suppeditant nobis pluribus ecce locis,
In misera rerum facie, fatisq́ue malignis
Quippe ferunt remedI vividioris opem.
Quisqvis enim varijs perculsus pectora curis
Addere vulneribus dulce levamen aves.
Non humana, tua hæc, Industria, vulnera sanat:
In solo validam spem magè pone Deo.
[sig. A3r]