Difference between revisions of "The Oporinus Letter, ed. Thomas Erastus (1572)"

From Theatrum Paracelsicum
 
Line 2: Line 2:

Edited by Julian Paulus
Edited by Julian Paulus
{{FontStyleEdition}}

[p. 238] Si examines ea, quae D. Ioannes Oporinus vir omnium iudicio optimus apud eum biennio, quo eum secutus est, relicta domi vxore, (Quo admirabilis doctrinae, quam iactitabat, particeps fieret. Etenim persuaserat ei, se sex mensibus artem Medicam totam perfectè traditurum esse) vidit, quo fuerit ingenio egregiè cognosces. <b>Praeter mirabilem faciendi Medicinam promptitudinem & felicitatem, nullam</b>, inquit, <b>in eo neque pietatem neque eruditionem animaduertere potui.</b> Et mox. <b>Adeo erat totis diebus & noctibus, dum ego ipsi familiariter per biennium ferè conuixi, ebrietati & crapulae deditus, vt vix vnam atque alteram horam sobrium eum reperire licuerit.</b> Item, <b>cum initiò fuisset abstemius, ita dein bibere vinum didicit, vt totas noctes Rusticis plenas lagenas propinando superare ausus fuerit. Digito tantum gulae immisso crapula sese liberans, & rursum, tanquam ne guttam quidem vnquam hausisset, potionibus indulgens.</b> Item, <b>Noctu</b>, inquit, <b>toto, quo ego</b> [p. 239] <b>ei conuixi, tempore nunquam se exuit: id quod ego ebrietati ascribebam. Plerunque enim non nisi ebrius, ad extremum noctem domum ibat cubitum, atque ita, vt erat indutus, adiuncto sibi gladio suo, quem Carnificis cuiusdam fuisse iactabat, in stratum sese conijciebat: ac saepè media nocte surgens, per cubiculum nudo gladio ita insaniebat, ita crebris ictibus et pauimentum & parietes impetebat, vt ego non semel mihi caput iri amputatum metuerem.</b> Item, <b>Pecunia saepè ita erat destititus, vt ne obulum quidem ei superesse scirem, crastino statim rursum crumenam habere se benè instructam ostentabat: vt non rarò admiratus fuerim, vnde ea ei fuisset suppeditata.</b> Item, <b>Orare eum nunquam neque vidi neque audiui: neque curabat Ecclesiastica sacra, sed doctrina Euangelica, quae tum apud nos excoli incipiebat, & à nostris concionatoribus seriò vrgebatur, non multum curata, se aliquando Lutherum & Papam, non minus, quam nunc Galenum & Hippocr[atem] redacturum in ordinem minabatur. Neque enim eorum, qui hactenus in scripturam sacram scripsissent, siue veteres siue Recentiores, quenquam scripturae nucleum rectè eruisse, sed circa corticem & quasi membranam tantum haerere.</b> Haec partim ex Oporini literis excerpere, partim ex eius sermonibus annotare libuit.

Latest revision as of 20:38, 2 September 2022

Thomas Erastus, Disputationum de medicina nova Philippi Paracelsi Pars Prima, Basel: Pietro Perna [1571], pp. 238-239

Edited by Julian Paulus

[p. 238] Si examines ea, quae D. Ioannes Oporinus vir omnium iudicio optimus apud eum biennio, quo eum secutus est, relicta domi vxore, (Quo admirabilis doctrinae, quam iactitabat, particeps fieret. Etenim persuaserat ei, se sex mensibus artem Medicam totam perfectè traditurum esse) vidit, quo fuerit ingenio egregiè cognosces. Praeter mirabilem faciendi Medicinam promptitudinem & felicitatem, nullam, inquit, in eo neque pietatem neque eruditionem animaduertere potui. Et mox. Adeo erat totis diebus & noctibus, dum ego ipsi familiariter per biennium ferè conuixi, ebrietati & crapulae deditus, vt vix vnam atque alteram horam sobrium eum reperire licuerit. Item, cum initiò fuisset abstemius, ita dein bibere vinum didicit, vt totas noctes Rusticis plenas lagenas propinando superare ausus fuerit. Digito tantum gulae immisso crapula sese liberans, & rursum, tanquam ne guttam quidem vnquam hausisset, potionibus indulgens. Item, Noctu, inquit, toto, quo ego [p. 239] ei conuixi, tempore nunquam se exuit: id quod ego ebrietati ascribebam. Plerunque enim non nisi ebrius, ad extremum noctem domum ibat cubitum, atque ita, vt erat indutus, adiuncto sibi gladio suo, quem Carnificis cuiusdam fuisse iactabat, in stratum sese conijciebat: ac saepè media nocte surgens, per cubiculum nudo gladio ita insaniebat, ita crebris ictibus et pauimentum & parietes impetebat, vt ego non semel mihi caput iri amputatum metuerem. Item, Pecunia saepè ita erat destititus, vt ne obulum quidem ei superesse scirem, crastino statim rursum crumenam habere se benè instructam ostentabat: vt non rarò admiratus fuerim, vnde ea ei fuisset suppeditata. Item, Orare eum nunquam neque vidi neque audiui: neque curabat Ecclesiastica sacra, sed doctrina Euangelica, quae tum apud nos excoli incipiebat, & à nostris concionatoribus seriò vrgebatur, non multum curata, se aliquando Lutherum & Papam, non minus, quam nunc Galenum & Hippocr[atem] redacturum in ordinem minabatur. Neque enim eorum, qui hactenus in scripturam sacram scripsissent, siue veteres siue Recentiores, quenquam scripturae nucleum rectè eruisse, sed circa corticem & quasi membranam tantum haerere. Haec partim ex Oporini literis excerpere, partim ex eius sermonibus annotare libuit.