Sennert 1619 Chymicorum
Daniel Sennert,
De chymicorum cum Aristotelicis et Galenicis consensu ac dissensu 1619 |
Text
[p. 57]
|
[p. 58]
Caput IV. De Paracelso.
Theophrastus, inquam, Paracelsus cum vulgò in Medicorum Scholis tùm temporis ferè silentium esset de Chymia, & multa in praeparatione Pharmacorum meliùs fieri posse animadverteret, ad reformandam Medicinam animum adjecit. Verum quam reformare voluit, penè cum alijs omni- |
[p. 59]
Contra passim Galenum, Avicennam, omnes´que Academicos & Medicinae Doctores acerbissimis convitijs prosequitur, & de pestilitate tract. 2. Parisienses, Patavinos, Monspelienses, Salernitanos, Viennenses, Lipsenses, non Professores veritatis, sed Confessores mendaciorum, Mendaces, non Doctores esse scribit. Qualia convitia in Medicos plurima passim in scriptis suis evomuit: quae omnia hîc recensere non libet. Quia tamen insigne modestiae specimen edidit, loco modò allegato, in praefat. Paragrani p. 199. integrum cum transcribere placet. |
[p. 60]
Wie wird es euch Cornuten anstehen/ so ewer Cacophrastus ein Fürst der Monarchey sein wird? vnd jhr Calefactores werdet vnnd Schlotfeger: Wie dünckt euch/ so Secta Theophrasti triumphiren wird? vnd jhr werdet in meine Philosophey müssen/ vnd ewren Plinium Cacoplinium helffen/ vnd ewern Aristotelem Caco-Aristotelem heissen/ vnd ich werde sie vnd ewern Porphyrium, Albertum, &c. in meinem Dreck teuffen/ mit sampt ewer Gefatterschafft: Das wird mir zu wege bringen die Vis mineralis vnd generatio mineralium, vnd was zwischen den zweyen Polis liegt/ wird mein Harnisch sein/ ewer Astronomy vnd Laßtaffel Kunst in Pilats See zu werffen/ vnd die Alchimy mus mir ewern Aesculapium, ewern Avicennam, ewern |
[p. 61]
|
[p. 62]
Nec solùm Paracelsus se ita jactitat, sed & sectatores ejus illum summis laudibus in coelum tollunt. Inter eos Crollius, p. 7. suae praefationis, scribere ausus fuit; Paracelsi peritiam neminem adhuc attigisse, ne dum superare potuisse; eundem´que omnibus hominibus â temporibus Noae, atque ita Hermeti Trismegisto, Salomoni & alijs satis imprudenter praefert: dum pag. 56. & 67. scribit: Nullus mortalium in universa Philosophia & Medicina indubitato coeli favore tàm ardua & abdita arcana scivit & in publicum protulit, sicut Theophrastus ille Paracelsus, Vir & Philosophus omni aeternitatis memoriâ & honore dignißimus; cujus peritiam nemo inventus, qui attingere, nedum superare potuerit; Verus Medicinae Monarcha & primus Microcosmi Medicus, qui de interno homine, ejus´que officio â Deo creato, item de magnorum morborum in- |
[p. 63]
Contra Aristotelicos & Galenicos omnibus, quibus possunt, convitijs proscindunt: Materiales & Elementares Ambulators, Aristotelicos tenebriones, Vulgares de Schola homines, Rabinos, & Thrasones, Athenienses, Philosophiae Ethnicae Sectatores, qui lucem tenebras & tenebras lucem vocent, vanissmarum vanitatum defensores nominant. Quibus recensendis tempus terere non libet. Neque enim ad rem aliquid faciunt. Prudenter Aristophanes, in Ranis:
Hinc tamen factum, ut non pauci & Paracelsum pro Chymicorum principe habeant & neminem Chymicum esse posse credant, nisi qui sit Paracelsicus. Qua in re multum falluntur. Neque enim idem est Chymia & Paracelsia. Quod jam olim monuit vir clarissimus, & trium Imperat. Medicus, civis meus, J. Crato Epist. 137. |
[p. 64]
|
[p. 65]
Parentes ejus qui fuerint, ad rem multum non facit. Ipse se appellat Philippum Theophrastum Bombastum ab Hoenhaim seu Paracelsum, ex nobilissima & antiquissima in Eremo Helvetiorum familia. Verum refert Thomas Erastus, in Eremo Helvetiorum nullos esse Paracelsos, nullos Hohenhaimios, nullos Bombastos, nullos denique vel nobiles vel ignobiles, qui eum ut sanguine junctum agnoscant. Audivisse se, Paedagogum aliquando vixisse ibi, hominem exterum, & quod natus ille sit in loco, qui vocatur Altum nidum, unde fortassè Paracelsum denominaverint. Vitae ejus quasi summam literis quibusdam complexus est Oporinus, civis Basiliensis fide dignus, qui Paracelsi amanuensis fuit, uxoratus jam. Nam, ut Erastus, parte 1. disp. contra Paracelsum p. 238. refert; Relictâ domi uxore, totobiennio eum secutus est, ut admirabilis doctrinae, quam jactabat, particeps fieret. Exstant quidem eae literae in vita Oporini à Jocisco descripta: verum cum non in omnium sint manibus, eas hic proponere libet. Nec refert, quod Levinus Battus, in epist. ad Henricum Smetium |
[p. 66]
|
[p. 67]
|
[p. 68]
|
[p. 69]
|
[p. 70]
Neque saltem ista Oporinus scripsit: sed etiam saepè alijs narravit, ut Thomas Erastus, disput. contra Paracels. part. 1. testatur. Imò idem refert & testatur D. Henricus Bullingerus, qui Paracelsum Tiguri novit, cujus literas citat Erastus, allegato loco. Ex omnibus, inquit, ejus sermonibus pietatis nihil intelligere potui; Magiae autem, quam iste nescio quam fingebat, plurimùm. Si eum vidisses, non Medicum dixisses, sed aurigam: & sodalitio aurigarum mirificè delectabatur. Ergò dum viveret hic in diversorio Ciconiae observabat advenientes in hospitium aurigas, & cum ijs vorabat & perpotabat, ita nonnunquam vino sopitus, ut se in proximum scamnum collocaret, crapulam´que edormiret. Breviter: Sordidus erat per omnia, & homo spurcus. Rarò aut nunquam ingrediebatur coetus sacros, & visus est res divinas leviter curare. Narrat quoque Erastus, Secunda parte disp. contra Paracelsum Georgium Vetterum virum |
[p. 71]
Verum haec mittamus, quae satis docent, Paracelsum satis dissolutè vixisse. Quos Praeceptores habuerit, non adeô certum. Henningus quidem Scheunemannus, in Hydromantia Paracelsica, cap. 1. scribit: à Deo ter Opt. Max. Theophrastum Paracelsum edoctum scivisse, quicquid in rerum natura fuit scibile; & |
[p. 72]
Ex quibus facilè apparet, Paracelsum non in publicis Scholis, quas passim exagitat, & usitatâ via Medicinam didicisse, sed quicquid cognitionis in ea habuit, è Chymicis libris & operationibus hausisse. Nam non solum anti- |
[p. 73]
|
[p. 74]
|
[p. 75]
Quae quomodo inter se cohaereant, & cum veritate consentiant, ego quidem non video. Nam cum natus sit circa annum Christi 1494. & circa annum Christi 1526. & aliquot annis sequentibus, paulò post aetatis annum 30. Basileae vixerit & ibi docuerit, ut ex programmate & libro de Gradibus & compositione receptorum, item libris de Tartaro & urinarum judicijs & pulsibus apparet; & jam tùm libros Chirurgiae confecerat; postea verô anno 1531. ut ex praefatione Paramiri, Sangalli scripta, apparet, vixerit; anno 1535. in thermis Piperinis, ut ex libro de ijs scripto tom. 1. pag. 1116. videre est; Chirurgiae magnae dedicationem anno 1536. Augustae scripserit; anno 1537. Villaci vixerit, ut ex libris de natura rerum videre est; anno 1538. in Carinthia, ut ex Chronico Carinthiae & defensionibus videre est; atque ita ab anno aetatis 30. usque ad annum 1541. in Helvetia, Alsatia, Carinthia, Austria, Moravia, Suevia & vicinis locis vixerit, & tandem Salisburgi 1541. aetatis 47. mortuus fuerit: necesse est, ut ante 30. aetatis annum 10. illos annos (si modò unquam in Arabia fuit) in Arabia transegerit; atque ita non multò post annum aetatis 20. in eam profectus sit. Quod si verum est, |
[p. 76]
Et cum animum ad reformandam Medicinam adjicere non potuerit, aut certè non debuerit (aliâs valdè temerarium factum fuisset, illud rejicere, quod quale esset, nunquam cognovisset) nisi prius antiquae medicinae falsitatem & imperfectionem cognitam & perspectam habuisset; nisi in Anatomicis & in simplicium medicamentorum cognitione se exercuisset; vulgatam componendi medicamenta rationem vidisset; successum antiquae medicinae in curandis morbis animadvertisset: quo aetatis anno ista didicerit, quâm diu in Germaniae, Galliae & Italiae Academijs vixerit, tanem´que usitatae doctrinae & antiquae medicinae pertaesus melioris discendi gratiâ longum illud iter susceperit, non ita facilè conciliare est. Ut jam de eo nihil dicam, quando Graecam & Latinam linguam, Philosophi- |
[p. 77]
Id ergo, si haec omnia in omnem partem versemus, vero magis consentaneum est, & res ipsa testatur; Eum nullâ linguarum & Philosophiae cognitione instructum, artem Medicam antiquam, quam nunquam satis cognoverat, reprehendere & reformare coepisse, & experimentis saltem faciendis intentum fuisse, atque ea de caussa tot loca pervagatum fuisse, & Agyrtas, Nigromanticos, & id genus alios frequenter consuluisse. |
[p. 78]
Neque video quomodo famae Paracelsi quem supra omnes mortales extollere cupiunt, fabulosis narrationibus consulatur, qualem continet prologus cujusdam Valentini Antaprassi Silorani, qui tomo operum primo insertus est, & p. 476 continetur. In eo prologo scribit, quisquis fuit ille Antaprassus; |
[p. 79]
|
[p. 80]
Verum quâm eruditus Paracelsus fuerit, infra demonstrabitur, ubi de dogmatibus ejus in specia agemus: hoc saltem hic addimus; assentire nos Crollio non posse, qui, in Praefat. admonit. scribit: neminem adhûc Paracelsi peritiam attingere, ne dum superare potuisse, ut qui supra, quam credi poßit, omnium scientiarum divinarum & humanarum absolutam habuerit cognitionem, & de origine magnorum incurabilium morborum â temporibus Noae solus ea scripserit, quae superiorum aetatum Medicorum nulli ne per somnium in mentem venerint. Fidem majorem habemus sacris literis & DEO, qui de Salomone, 3. Reg. 3. v. 12. testatur: Ecce feci tibi secundum sermones tuos, & dedi tibi cor sapiens & intelligens in tantum, ut nullus ante te similis tui fuerit, nec post te surrecturus sit. Ideo´que Paracelsum Salomoni non aequiparamus, nec eum omnium scientiarum divinarum & humanarum absolutum cognitionem habuisse, persuaderi possumus. Si enim tàm sapiens fuit, cur vitae suae modum habere non potuit? Nam qui proficit in literis, & deficit in moribus, plus deficit, quâm proficit: etiam in trivio inculcatur. Et cum initium sapientiae timor Domini sit, eum ne omnium mortalium sapientissimum fuisse credamus, quem Oporinus toto, |
[p. 81]
Et quod absolutam omnium divinorum & humanorum cognitionem non habuerit, absurda quaedam, imò impia ejus dogmata testantur. Nam quis sanae mentis credat, ea vera esse, quae infra ex libris Meteor. afferemus? quis nisi a mens sibi persuaderi patiatur, quod, lib. Meteor. c. 3. scribit; Noctem non ex absentia Solis, sed ex ortu stellarum nocturnarum, quarum fructus sunt tenebrae, provenire? quid credat; stalls quasdam habere se instar cucurbitarum & phiolarum, & suis concavitatibus continere Salem, Sulphur, & Mercurium, atque inde per operationem aetherei Vulcani per emunctoria ventos emittere, non secus, ut cum flatus in corpore humani generantur, & per inferiorem gutturem, seu utipse Paracelsus loquitus, dum homo assellat, excernuntur? Ejusdem absurditatis est, quod, eod. lib. c. 6. statuit: pluvias non |
[p. 82]
|
[p. 83]
|
[p. 84]
|
[p. 85]
|
[p. 86]
Neque ista, quasi ex Mose hausta sint, palliare potest; cum talia in Mose non exstent: Mosi etiam in physici parùm & vix plusquam Galenus tribuat. Ita enim de eo scribit, in fine allegati libri: Moses donum intelligentiae particulariter habuit, non totum. Nihil enim scribit de proprietate, qualitate, prima materia limbi aeterni & limbi Elementorum, sed saltem de materia terrae, è qua homo; & tamen saltem una parte: trium partium, Aeris, Aquae Ignis non facit mentionem. Non enim Moses fuit Physicus, sed à Deo vocatus, ut esset Dux sui populi. Ideo´que ejus descriptio Laicis planè obscura est: Et Physicus valdè infirmis fundamentis niteretur, si textui Mosis sine explicatione fidem haberet, imò rem ridiculam ageret. Hîc meritò quaeritur, si neque ex sacris literis suam de creatione mundi & lapsu primorum parentum & mundi systemate sententiam hausit, neque eam ullibi rationibus vel experientiâ probavit, unde eam acceperit? atque inprimis unde illa opinionem portenta de Melosinis, Diemeis, Durdalibus, Neufarenis, Lorindis, Nesderis, Gnomis, Lamijs, Nymphis, Syrenibus, quae lib. 1. de Philos. ad Atheniens. t. 13. & alibi proponit, hauserit. |
[p. 87]
Mira quoque de morte & resurrectione mortuorum habet. Philosophiae Sagacis, lib. 2. cap. 1. p. 432. in fine, dicit, Deum mortem creasse. Paginâ seq. explicans locum Jobi, In carne mea videbo Deum meum, duo genera carnis in terra constituiot, unum ex Adamo, alterum |
[p. 88]
|
[p. 89]
Neque haec aliquam interpretationem admittunt, quod scilicet idem dicat, quod Paulus 1. Cor. 15. carnem & sanguinem non posse haereditatem coeli habere, id est, carnem, quam ex Adamo accepimus, non posse ad haereditatem coelestem admitti, antequam supernè sit regenerata. Expressè enim scribit, corpus mortale nullo modo glorificari posse, sed in morte totum ab homine separari. Paulus verò, loco alleg. v. 53. scribit, δεῖ τὸ Φθαρτὸν τοῦτο ἐνδύσασθαι ἀφθαρσίαν, καὶ τὸ θνητὸν τοῦτο ἐνδύσασθαι ἀθανασίαν. Ita licet Dornaeus, in admonitione ad Erastum, scribat; Paracelsum saltem de Virginis Mariae regeneratione locutum esse, quo moddo scilicet, Joh. 1. dicitus; Filios Dei non ex sanguinibus, neque ex |
[p. 90]
Verum plura de his, cum ad Medicinam non pertineant, non addo: Prudenti sat dictum. Qui plura hac de re cognoscere cupit, legat Erastum, disp. 1. contra Paracelsum p. 244. & seqq. aliquot. & ibid. p. 24. Ubi septem horrendarum blasphemiarum reum peragit Paracelsum. Primò quod fingat cum Ario & Photino, Verbum, quo Deus creavit universa, aliam â Deo essentiam habere, creatum esse & corruptioni adeo´que Dei judicio obnoxium. Deinde quod ponat plures Deos tales, per quos summus Deus hunc mundum architectatus fuerit. Tertiô quod neget palàm Christum esse creatorem, dum eum facit separatorem, & quidem sociis ei additis pluribus. Quartò quod neget Adamum creatum fuisse â Deo perfectum in principio, sed consummatum ipsum asserat, in lib. de vermibus ab esu pomi, hoc est, Diabolo, qui per pomum omnem suam sapientiam in hominem transfuderit. |
[p. 91]
Quales autem in rebus physicis & medicis ejus opiniones sint, paulò post videbimus. Jam quid in Chymicis & curando praestiterit, quae laus ejus praecipua est, & ob quod tantam famam adeptus est, paucus discipiamus. Et principiò quod transmutationem metallorem attinet, in ea Paracelsum aliquid praestitisse, negandum non est. De eo enim, in epistola, Oporinus ita scribit: Pecuniae erat prodigus profusor, & eâ ita saepè destitutus, ut ne obulum quidem ei superesse scirem. Crastino statim rursum crumenam benè instructam se habere ostendebat, ut non rarò admiratus fuerim; unde ei fuisset suppeditata. Deinde aurum fecisse Paracelsum ex Plumbo & argento vivo Michael Neander testes producit in sua Geographia tum publicos, tum privatum quendam Franciscum, cujus etiam epistolam affert, quam & And. Libavius, libro 2. defensionis Alchymiae transmutatoriae contra Guibertum, inseruit. In ea ille Franciscus, annorum tunc 72. pietate, doctrinâ & opibus dignitate´que in Bohemia praestans, qui adolescens per semestre Basileae cum |
[p. 92]
|
[p. 93]
Quantum verò ad medicamenta Chymica, multa cum ex tenebris in lucem produxisse etiam negandum non est. Utinam sine invidia id praestitisset, & qualia accepisset, bonâ fide nobis communicasset. Nam dum antiquos omnes etiam Chymicos prae se contemnit, se valdè suspectum reddit. Ego quidem, ne iniquior in ipsum esse videar, hîc eum non accusabo: illud tamen tacere non possum, quod Bernhardus Penotus, inter Chymicos hujus seculi non ignotus, de eo scribit, in fine libelli de denario Medico, Si, inquit, extarent Joh. Isaaci Hollandi opera, & in lucem mitterentur, Paracelsi opera sepilerentur. Hic ipse Isaacus Hollandus ille est, de quo Paracelsus va- |
[p. 94]
|
[p. 95]
Quantum verò ipse aegros curando praestiterit, non eadem omnium est sententia. In Epitaphio ipsi tribuitur, quod dira illa vulnera, Lepram, Podagram, Hydropsin, alia´que insanabilia corporis contagia mirificâ arte sustulerit. Et Oporinus, in epistola, ipsi mirabilem faciendi medicinam, in omni morborum genere promtitudinem & felicitatem tribuit, & quod in ulceribus etiam deploratissimis miracula ediderit, nullâ´que ratione victus praescripta aut observata, sed cum patientibus suis dies & noctes potando eos pleno, ut solebat dicere, ventre curarit. Ac Franciscus ille, in Epistola nuper allegata, scribit; quod cum mulier quaedam eum accessisset, virum suum graviter decumbere conquerens, adeò, ut metueret, ne instante nocte decederet, responderit: Vir tuus cras |
[p. 96]
Quibus autem medicamentis usus fuerit, si quaeratur; ipse quidem, lib. de Tinctur. Physicorum c. 7. scribit: Se tincturâ Philosophicâ curasse morbum Gallicum, Lepram, Hydropem, dolores Colicos, Apoplexiam, Esthiomenon, Cancros, Fistulas, omnia´que mala interna. Fides sit penes auctorem. Alij plerique Mercurialibus medicinis ipsum usum esse existimant. Franciscus ille, in Epistola, pulverem Hydroticum, quo virum illum citô curavit, album fuisse refert. Oporinus testatur, ipsum pulverem praecipitati Theriaca aut Mithridatio aut Cerasorum vel Botrorum succo in pilulas redacto in omni morborum gernere ad purgandum usum fuisse; Laudano, quod forma pilularum parvarum impari semper numero extremâ tantùm morborum difficultate tanquam sacram medicinam exhibuit, ita gloriatum fuisse, ut non dubitarit affirmare, ejus solius usu se ê mortuis vivos reddere posse, id´que aliquoties, dum apud ipsum fuit, re ipsâ declarasse. Refert quoque Thomas Erastus, parte 4. disp. advers. Paracel. p. 301. Medicum quendam doctum & Chymiae peritissimum, & qui omnem diligentiam adhibuerit, ut posset verum â falso hac in parte discer- |
[p. 97]
|
[p. 98]
Sunt ergo non pauci, qui, ut ex Erasto dictum, ei ulcerum difficilium curationis laudem non adimunt: tanta tamen in alijs morbis, Hydrope, Podagra, Lepra, Epilepsia & similibus curandis praestitisse, quanta vulgò de eo praedicantur, non concedunt, multò minus quod omnes morbos curare potuerit; id´que non obscuris documentis probant. Primô enim affert Erastus, part. 3. disp. contra Paracel. Domini Doctoris Marci Recklau, Illustrissimorum Principum, Elector. & Palatini Rheni Domini Ottonis Henrici & Domini Friderici testis oculati Epistolam, in qua, praeter alia etiam, haec scribit ad Erastum: Cum inter sermones tussire eum (Paracelsum) ex catarrho animad- |
[p. 99]
Operae pretium etiam fuerit, quia in omnium manibus non est Epistolam Medici Clarissimi Joh. Cratanis trium Imperatorum Romanorum Archiatri, quam ad Thomam Erastum scripsit, ex 4. disp. contra Paracel. parte, afferre. Ita autem ille: Die 25. Maij ad 1570. cum Pragae in cubiculo Caesaris convenissent Medici, videlicet Doctor Julius Alexandrinus, Ego & Nicolaus Biesius, acceßit nos Generosus Baro Dominus Bertoldus à Leippa, Marschallus Regni Bojemiae, Caesar. Majestatis Consiliarius & Camerarius, ac tum de Medicis sermo esset, ajebat: |
[p. 100]
|
[p. 101]
|
[p. 102]
|
[p. 103]
|
[p. 104]
Vita ejus ita dissoluta fuit, ut illum Medicinae idoneum reformatorem agnoscere, multò minus absolutam rerum divinarum & humanarum ipsi tribuere cognitionem, aut cum Paracelsistis & Weigelianis, Fratrum Roseae Crucis nomen prae se ferentibus, inter Heroas & ingenia à Deo summè illuminata ad artes imperfectas restituendas, numerare non possimus. Quomodo enim Homo dies noctes´que cum rusticis & aurigis compotando consumens, manè crapulâ gravatus, vel etiam adhuc ebrius & quasi τετυφωμενος, in medio hypocausto columnae assistens, manibus capulo ensis (cujus κοίλωμα non- |
[p. 105]
Felicitatem in curando quod attinet, ulcerum difficilium curationem felicem omnes ipsi tribuunt: verum in alijs morbis curandis etsi discipuli multum illi tribuant, infelicium tamen curationum testes fide dignos supra adduximus. Crediderim Mercurialia quaedam eum usurpasse medicamenta fortiora, quibus vehementer natura irritata caussas morborum, quas alij Medici mitioribus medicamentis tollere non potuerunt, excussit, atque ita aliquos desperatos, sed non sine periculo curavisse. Quod tamen eadem curatio illi non semper feliciter successerit, historiae testantur. Ut jam non dicam, ipsum multis de Magia suspectum esse. Sed quid suspectum esse dico; cum plurimi, ut supra dictum, id testati sint, & ipse eam & ejus cultores, Techellum & alios toties laudet, & multos morbos medicamentis naturalibus incurabiles magia curari posse statuat; eam´que curandi rationem sibi non ignotam esse, non diffiteatur, & vel â Diabolo medicamenta & |
[p. 106]
Addo tandem & illud, soepè famam facta superare & fidem, & mundum opinionibus regi, atque apud vulgus indoctissimos soepe agyrtas applausum mereri, & doctrissimis Medicis praeferri, ut exempla ubivis obvia sunt, de quibus jam non dicam. Illud judicij informandi gratiâ non omitto. Quantae authoritatis apud multos sit P. Severinus quondam Regis Daniae Medicus, omnibus notum est; qui & ipse in Idaea Medicina, p. 341. nec Podagras, nec Hydropes, nec Lepras, nec Epilepsias insanabiles esse scribit: de eo tamen Johannes Paludanus Medicus olim Regis Daniae viduae, postea urbis Wipurgensis, in Juthia Septentrionali Cimbrorum Medicus, ita ad Henricus Smetium scribit: Quod inquiris de miraculosa & certa deploratorum & incurabilium alijs affectuum curandorum solertia & successu, quanquam homini docto & apud multos magni habito nihil detrahere volo, ingenuè tamen fateor, famam factis superiorem. Varijs medicamentis ad varios morbos usus est, sed saepe vehementioribus, in quorum usu hoc per saepè evenit, quod illis accidere solet, qui ad fructuum maturationem arborum radicibus calcem admovent. Medicamentis Paracelsicis non semper usus est, verum & compositionibus Galenicis saepe; |
[p. 107]
|
Bibliography
— VD17 39:115710D.
— View at Google Books here or here