KassUB 2chem19.2 119

From Theatrum Paracelsicum
Revision as of 17:21, 18 March 2023 by JP (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Author: John Dee
Recipient: Moritz Landgraf von Hessen-Kassel
Date: 1595 January 22
Place: Mortlake
Pages: 3
Language: Latin
Editor: Edited by Julian Paulus
Source: Kassel, UB, 2° Ms. chem. 19[1, f. 119—120 (alt f. 114—115)
Quote as: https://www.theatrum-paracelsicum.com/index.php?curid=629
Names: Hieronymus Rosenberg; Wilhelm IV., Landgraf von Hessen-Kassel
Places: England; London


[f. 119r] Illustrissime princeps,

Valde mihi gratae, immò periucundae fuere literae vestrae, quas, decembre praeterito, per Hieronymum Rosenbergium (fidelem servitorem vestrum,) accepi: eò quòd, ex eisdem clarè perspexi, non solùm, illustrissimam v[est]ram celsitudinem, cum vestra charissima, et nobilissima coniuge, bene valere: sed meae quoque valetudinis, aliquam, in vestri animi penetralibus, repositam esse curam. Et praeterea, in eo plurimùm laetabar, tantum principem, simul posse, et gravissimis suae reipublicae negocijs, et, (absque vllo suo incommodo,) philosophicis quibusdam incumbere studijs: mathematicis, nimirum, et chymicis. Mathematica quidem, certa et plausibili, cùm docentur, tum addiscuntur methodo: ast chymica pura, (absque involucris aenigmaticis, vel metaphoris vllis,) haud evulgantur, haud docentur vspiam: neque maximis principum, comparari, vel redimi possunt thesauris. Quodcunque enim, verè, exvperant pretium. Sophistarum autem, infinitus est numerus: qui, satis impudenter, sese in principum solent ingerere aulas: et astutissimè, sese in illorum insinuare favores: aureosque illis confidenter polliceri montes. Ab eiusmodi, illustrissimus, (piae memoriae,) pater vester[1], satis bene, sibi cavere poterat: hoc vt vestra itidem faciat celsitudo, opportunè consulo. Ego quidem, interim, dum in vltimis meis transmarinis peregrinationibus, ex Anglia, cum tota mea familia, per sexennium, abfueram; omnibus meis bonis, et reditibus anglicis, exutus eram: per eos ipsos, et eorum negligentiam, quorum fidei, et circumspectioni, omnia commiseram mea. (Immò et bibliothecae meae, magna facta est depraedatio.) Neque ad hane vsque horam, aliqua condigna est facta restitutio, vel compensatio: etiamsi, clementissimam, et gratiosissimam, (vt olim, ita nunc,) regiam suam invenio et experior maiestatem. Nam, conatur, indies, sua serenissima maiestas regia, alios mihi, (meorum priorum loco,) beneficentissimè providere, et elargiri reditus: atque ita, quandam mihi novam stabilemque procurare quietem: et studijs meis opportunam, securamque [f. 119v] tranquillitatem. In qua, cùm (per Dei gratam et providentiam,) ad aliquot subsecuturos, conquieverim, et consenuerim annos; et ad pristina mea studia, et exercitia colenda, absoluendaque bene, serioque, me totum composuerim: si, tùm tandem, intelligere potero, (in maturiori, nimirum, v[est]ra aetate,) ad magna verorum philosophorum, audienda, videndaque mysteria, animum, vos, adhuc habere propensum et constantem: et praeterea, si, in religionis christianae, non solùm defensione quidem, vsque ad sanguinem: sed, in eiusdem etiam reformatae, propagatione diuina et admirabili, athletam fore Christi, strenuum, fidelem, atque inclytum, intellexero et videro: tum, quidem certè, apud me, (si, vel aliquantò post, superstes mansero,) poterit vestra celsitudo, proprijs vestris auribus ea audire: vestrisque proprijs ea videre oculis: proprijs item v[est]ris ea tractare manibus: quae longè alia sunt, quàm quae libenter velletis, aut putaretis licitè posse, vlli, (vestro nomine,) a me, (si nunc in mea esset potestate, id facere,) concredi nuncio: quantumvis docto, fideli, pio, atque scientiarum et linguarum perito. Neque epistolis vllis, eiusmodi solent arcana committi. Igitur, pro hac vice, satis esse, putet vestra illustrissima celsitudo, me, per literas vestras, (quas, familiares vocatis,) intellexisse, quid, potissimùm desideratis: me, autem, vicissim, per istas meas, officiosissimè et sincerissimè commonstrasse: quando, et quale, à me de caetero, vel sperandum vobis sit, vel, in eiusmodi rebus, expectandum solatium. Interim, progredientibus annis, mutuus (Christi causa) inter nos amor, tùm amicitia crescat matua: donec, ad praedictam perveniant concurrantque maturitatem opportunam: nobis, profecto, vtrisque iucundissimam futuram. Fidelis haec mea, officiosaque responsio; atque pollicitatio philosophica, si vestrae illustrissimae celsitudini, arriserint, gaudio perfundar magno: si proximis ad me vestris, id significare dignabimini literis. Deus opt[imus] max[imus] nobilissimam mentem vestram, multiplici [f. 120r] sua repleat gratia: atque omnes conatus vestros studiosos, foelicissimis secundet successibus. Amen.

Datae, ex aedibus nostris Mortlacensibus, ad Tameseos ripam positis: quinque vltra Londinum milliaribus nostratibus: die januarij 22. a[nn]o à nato Chr[ist]o, 1595, currente.

Illustrissimae vestrae celsitudinis fidelis, in Christo, consiliarius

Joannes Dee

  1. i.e. Wilhelm IV. Landgraf von Hessen-Kassel