Johannes Freitag, ''Noctes medicae'' (1616)
Johannes Freitag,
Noctes medicae 1616 |
Text
[p. 114]
CAP. XXIV.
De praxi & curationibus Paracelsi, & quomodo in artis operibus fuerit versatus. CVrationes, quas administrauit Paracelsus, in duplici sunt differentia, vel enim sunt internorum vel externorum affectuum. Hos quod attinet, ex Chirurgia caeterisque eius scriptis constat, tum etiam aliorum testimonio liquet Paracelsum singulari dexteritate & successu in chirurgiae operibus versatum, quod & de eo scribit Oporinus, his verbis: In curandis vlceribus etiam deploratissimus, miracula edidit, nulla ratione victus praescripta, aut obseruata: sed cum patientibus suis dies noctesque potando, ita pleno (vt dicere soleabt) ventre eos curabat. Internorum vero affectuum curationem sic administrauit, vt nulla in loco vltra anni spacim haerere potuerit, quod ipse dicere solitus fuit, anno amplius non posse suas artes in vno loco durare. Rationem reddit Crato, Erastus, Heylius, alijque auctores grauissimi, quod Basileae omnes intra anni spacium perierunt, qui Pharmaca Paracelsi haurire non sunt veriti; licet in praesentia praeclare contulisse putarentur, adeo quam plures (teste Erasto lib. de auro potulento) ex illis, qui in praesens adiuti videbantur, postea vel mortem repetente oppetiuerunt, vel inemendabili morbo afflicti fortunam suam perpetim deplorarunt. Certe Basileae omnes intra anni spacium, omnes alij cum Frobenio, de cuius sanatione tantopere gloriabatur, vita functi sunt, qui paracelsi remedia assu- |
[p. 115]
In omni morborum genere, quo purgare conueniebat, praecipitati puluerem cum theriaca, mithridatio, aut cerasorum botrorum succo in pillulas redactum exhibuit. de Laudano suo, quod in pillulas instar murium stercoris redactum, quas impari numero, in extrema morborum necessitate exhibebat, ita gloriatus fuit, vt non dubitarit affirmare, eius solius vsu è mortuis viuos reddi posse. Dessenius
|
Bibliography
— USTC 2108378. — VD17 12:163902F.
— View at Google Books here or here or here