Johannes Freitag, ''Noctes medicae'' (1616)
Johannes Freitag,
Noctes medicae 1616 |
Text
[p. 114]
CAP. XXIV.
De praxi & curationibus Paracelsi, & quomodo in artis operibus fuerit versatus. CVrationes, quas administrauit Paracelsus, in duplici sunt differentia, vel enim sunt internorum vel externorum affectuum. Hos quod attinet, ex Chirurgia caeterisque eius scriptis constat, tum etiam aliorum testimonio liquet Paracelsum singulari dexteritate & successu in chirurgiae operibus versatum, quod & de eo scribit Oporinus,
|
[p. 115]
In omni morborum genere, quo purgare conueniebat, praecipitati puluerem cum theriaca, mithridatio, aut cerasorum botrorum succo in pillulas redactum exhibuit. de Laudano suo, quod in pillulas instar murium stercoris redactum, quas impari numero, in extrema morborum necessitate exhibebat, ita gloriatus fuit, vt non dubitarit affirmare, eius solius vsu è mortuis viuos reddi posse. Dessenius
|
Bibliography
— USTC 2108378. — VD17 12:163902F.
— View at Google Books here or here or here