Difference between revisions of "Johannes Freitag, ''Noctes medicae'' (1616)"

From Theatrum Paracelsicum
Line 26: Line 26:
mere sunt ausi. Idem Christophorus Heyl, <i>in artificiali sua medicatione</i> testatur, quod existimationem, quam subito pararit, diu defendere non potuerit, ob allegatam cuasam, quodque in Hippocraticas & Galenicas methodos debacchatus semper fuerit, suumque laudanum, quod panaceam indigitarit, omnibus illorum remedijs praetulerit, quo modo cum in venerandam antiquitatem aliquandiu inuectus, tandem deprehensus sic multos exhibito narcatico medicamento iugulasse, quos si non statim, à sumpto tamen remedio proximus annus apoplexia confecerit, vti Ioanni Frobenio viro longiori vita dignissimo accidit.
mere sunt ausi. Idem Christophorus Heyl, <i>in artificiali sua medicatione</i> testatur, quod existimationem, quam subito pararit, diu defendere non potuerit, ob allegatam cuasam, quodque in Hippocraticas & Galenicas methodos debacchatus semper fuerit, suumque laudanum, quod panaceam indigitarit, omnibus illorum remedijs praetulerit, quo modo cum in venerandam antiquitatem aliquandiu inuectus, tandem deprehensus sic multos exhibito narcatico medicamento iugulasse, quos si non statim, à sumpto tamen remedio proximus annus apoplexia confecerit, vti Ioanni Frobenio viro longiori vita dignissimo accidit.


In omni morborum genere, quo purgare conueniebat, praecipitati puluerem cum theriaca, mithridatio, aut cerasorum botrorum succo in pillulas redactum exhibuit. de Laudano suo, quod in pillulas instar murium stercoris redactum, quas impari numero, in extrema morborum necessitate exhibebat, ita gloriatus fuit, vt non dubitarit affirmare, eius solius vsu è mortuis viuos reddi posse. Dessenius {{Marginalia|''Dessenius.''}} vero experientia obseruauit nouiter à Paracelso introducta pharmaca, paucissimo pondere totum corpus, ad extremos artus ita enomiter penetrare & concutere, vt ipsos quoque vngues interdum afficiant, aliquando etiam excutiant, dum vna aut altere horula, aut saltem paucissimis efficiant absoluantque vniuersa, carnificis exemplo. <i>Et emoriar,</i> (ait idem) nisi praesentia sint venena, quibus absque omni dubitatione purpureum stimmeos florem, seu antimonii essentiam, sulphur aethereum, liquorem phaetontis & reliqua naturae aduersissima annumero: scio multos solo vsu antimonii Paracelsice praeparati sursum deorsum vehementissime fuisse purgatos & in morbos longos incidisse, à quibus nunquam potuerunt extricari. Noui</i> (inquit Dessenius insuper) <i>Medicum in Rep. nostra simplici confidentia in se hoc medicaminis experiri volentem, eo insalubritatis deuenisse, vt nunquam pristinum vigorem roburque corporis recollegerit, sed ad extremam pene animam antimonium detestatum sit.</i>
In omni morborum genere, quo purgare conueniebat, praecipitati puluerem cum theriaca, mithridatio, aut cerasorum botrorum succo in pillulas redactum exhibuit. de Laudano suo, quod in pillulas instar murium stercoris redactum, quas impari numero, in extrema morborum necessitate exhibebat, ita gloriatus fuit, vt non dubitarit affirmare, eius solius vsu è mortuis viuos reddi posse. Dessenius vero experientia obseruauit nouiter à Paracelso introducta pharmaca, paucissimo pondere totum corpus, ad extremos artus ita enomiter penetrare & concutere, vt ipsos quoque vngues interdum afficiant, aliquando etiam excutiant, dum vna aut altere horula, aut saltem paucissimis efficiant absoluantque vniuersa, carnificis exemplo. <i>Et emoriar,</i> (ait idem) nisi praesentia sint venena, quibus absque omni dubitatione purpureum stimmeos florem, seu antimonii essentiam, sulphur aethereum, liquorem phaetontis & reliqua naturae aduersissima annumero: scio multos solo vsu antimonii Paracelsice praeparati sursum deorsum vehementissime fuisse purgatos & in morbos longos incidisse, à quibus nunquam potuerunt extricari. Noui</i> (inquit Dessenius insuper) <i>Medicum in Rep. nostra simplici confidentia in se hoc medicaminis experiri volentem, eo insalubritatis deuenisse, vt nunquam pristinum vigorem roburque corporis recollegerit, sed ad extremam pene animam antimonium detestatum sit.</i>


{{PageEnd}}
{{PageEnd}}

Revision as of 12:26, 4 September 2022


Johannes Freitag,
Noctes medicae
1616

Text

[p. 114]


CAP. XXIV.
De praxi & curationibus Paracelsi, & quomodo in artis operibus fuerit versatus.

CVrationes, quas administrauit Paracelsus, in duplici sunt differentia, vel enim sunt internorum vel externorum affectuum. Hos quod attinet, ex Chirurgia caeterisque eius scriptis constat, tum etiam aliorum testimonio liquet Paracelsum singulari dexteritate & successu in chirurgiae operibus versatum, quod & de eo scribit Oporinus, his verbis: In curandis vlceribus etiam deploratissimus, miracula edidit, nulla ratione victus praescripta, aut obseruata: sed cum patientibus suis dies noctesque potando, ita pleno (vt dicere soleabt) ventre eos curabat. Internorum vero affectuum curationem sic administrauit, vt nulla in loco vltra anni spacim haerere potuerit, quod ipse dicere solitus fuit, anno amplius non posse suas artes in vno loco durare. Rationem reddit Crato, Erastus, Heylius, alijque auctores grauissimi, quod Basileae omnes intra anni spacium perierunt, qui Pharmaca Paracelsi haurire non sunt veriti; licet in praesentia praeclare contulisse putarentur, adeo quam plures (teste Erasto lib. de auro potulento) ex illis, qui in praesens adiuti videbantur, postea vel mortem repetente oppetiuerunt, vel inemendabili morbo afflicti fortunam suam perpetim deplorarunt. Certe Basileae omnes intra anni spacium, omnes alij cum Frobenio, de cuius sanatione tantopere gloriabatur, vita functi sunt, qui paracelsi remedia assu-

[p. 115]


mere sunt ausi. Idem Christophorus Heyl, in artificiali sua medicatione testatur, quod existimationem, quam subito pararit, diu defendere non potuerit, ob allegatam cuasam, quodque in Hippocraticas & Galenicas methodos debacchatus semper fuerit, suumque laudanum, quod panaceam indigitarit, omnibus illorum remedijs praetulerit, quo modo cum in venerandam antiquitatem aliquandiu inuectus, tandem deprehensus sic multos exhibito narcatico medicamento iugulasse, quos si non statim, à sumpto tamen remedio proximus annus apoplexia confecerit, vti Ioanni Frobenio viro longiori vita dignissimo accidit.

In omni morborum genere, quo purgare conueniebat, praecipitati puluerem cum theriaca, mithridatio, aut cerasorum botrorum succo in pillulas redactum exhibuit. de Laudano suo, quod in pillulas instar murium stercoris redactum, quas impari numero, in extrema morborum necessitate exhibebat, ita gloriatus fuit, vt non dubitarit affirmare, eius solius vsu è mortuis viuos reddi posse. Dessenius vero experientia obseruauit nouiter à Paracelso introducta pharmaca, paucissimo pondere totum corpus, ad extremos artus ita enomiter penetrare & concutere, vt ipsos quoque vngues interdum afficiant, aliquando etiam excutiant, dum vna aut altere horula, aut saltem paucissimis efficiant absoluantque vniuersa, carnificis exemplo. Et emoriar, (ait idem) nisi praesentia sint venena, quibus absque omni dubitatione purpureum stimmeos florem, seu antimonii essentiam, sulphur aethereum, liquorem phaetontis & reliqua naturae aduersissima annumero: scio multos solo vsu antimonii Paracelsice praeparati sursum deorsum vehementissime fuisse purgatos & in morbos longos incidisse, à quibus nunquam potuerunt extricari. Noui (inquit Dessenius insuper) Medicum in Rep. nostra simplici confidentia in se hoc medicaminis experiri volentem, eo insalubritatis deuenisse, vt nunquam pristinum vigorem roburque corporis recollegerit, sed ad extremam pene animam antimonium detestatum sit.

Bibliography

Freitag, Johannes: Noctes medicae sive de abusu medicinae tractatus, Frankfurt am Main: Johann Bringer for Johann Berner, 1616.
  — USTC 2108378. — VD17 12:163902F.
  — View at Google Books here or here or here