Gallus 1590 Bibliotheca

From Theatrum Paracelsicum
Revision as of 19:47, 17 May 2022 by JP (talk | contribs)
Paschalis Gallus,
Bibliotheca medica
1590

Text

[p. 342]


Theophrastvs Paracelsvs Medicus, aliàs dicitur Theophrastvs, item Avreolvs Theophrastvs: item Philippvs Avreolvs Theophrastvs Paracelsvs, contemptis veteribus omnibus nouam Medicinam instituit, & plurima non in Medicina solum sed in Theologia quoque scripsit, omnia tamen Germanica lingua. Editi autem sunt multi eius libri Germanicè, non pauci etiam Latinè ab eius sectatoribus in Latinam linguam conuersi, è quorum numero sunt sequentes libri. De vrinarum ac pulsuum iudiciis: tum de Physionomia: item de morborum Physionomia fragmentum. Argentinae apud Samuelem Emmel. anno Domini 1568. Priores duo libri eodem anno Coloniae quoque editi sunt à Birckmanno. Septem libri de gradibus receptorum ac naturalium: his addita 16. capita de anatomia, publicata ab Adamo Bodenstein, Basileae apud P. Pernam 1568. Pyrophilia vexationum´que liber: cui accesserunt: Primò tractatus metallorum septem. Secundò rerum naturalium tria fore principia, per demonstrationem artis igneae docetur. Tertiò contracturarum origines & curae. Quartò, morborum capitalium quatuor, Epilepsiae, Podagrae, Paralysis, & Hydropisis curae. Ibid. Philosophiae magnae collectanea quaedam per Gerardum Dorn Latinè reddita. Ibidem 1569. Chirurgia vulnerum, cùm recentium, tum veterum occultorum & manifestorum vulnerum:

[p. 343]


Cui libri duo, prior de contracturis, de Apostematibus, Syronibus & nodis alter, accessere per Gerardum Dorn Latinè redditi. De meteoris: item de matrice, & de tribus Principiis libri 2. Quibus Astronomica & Astrologica fragmenta quaedam accesserunt, per Dornum Latinè reddita. Ibidem, anno 1570. Archidoxorum de secretis naturae mysteriis libri 10. De tinctura Physicorum, de Praeparationibus, de Vexationibus Alchymistarum, de Cementis metallorum, & de gradationibus eorundem, omnia eodem Interprete, ibidem´que excusa. Chirurgia minor, quam aliàs Bertheoneam intitulauit, eum eiusdem tractatibus, de apostematibus, syronibus, nodis. Item de cutis apertionibus, de vulnerum, & vlcerum curis, ac de vermibus, serpentibus, &c. ac maculis à natiuitate ortis: ex versione Dorni, Perna excudit. De Tartaro libri septem auctiores, & castigatiores. ibidem. Liber Paramirum, in quo vniuersalis Theorica Physices, & Chirurgiae origines, & causae morborum traduntur. Accesserunt libri de modo pharmacandi, de Xenodochio, de Thermis, Basileae apud Pernam. 1570. De spiritibus Planetarum siui metallorum lib. 3. Eiusdem de tinctura Physica, de gradationibus, de Cementis, de Zodiaci signis, & eius mysteriis. Georgij Phaedronis pestis Epidemicae curatio. Eiusdem Chirurgia minor. Basileae anno Do. 1570. in quarto. De vita longa libri quinque. Commentarij in Aphorismos Hippocratis. Ibi-

[p. 344]


dem. Septem defensiones aduersus aemulos suos. Item tractatus de morbis tartereis. Coloniae, 1573. De natura rerum & de natura hominis. 1573. Libri iam enumerati omnes Latinè, sequentes verò Germanicè sunt editi. Explicatio aliquot Aphorismorum Hippocratis: item tres vtiles tractatus de occulta vi & operatione Corallorum, Hyperici & Persicariae. Augustae anno 1558. De praeparatione Ellebori, item de Perforata: Liber editus à Bodensteinio, anno Domini 1568. Archidoxa. Libri praeparationum, de tinctura physicorum, de renouatione & restauratione vitae, di vita longa. Monachij, anno D. 1570. Tractatus de apertionibus cutis, de vulneribus, de serpentibus araneis, &c. ac maculis à natiuitate ortis. Argentinae. Occulta philosophia, Archidoxa, &c. Ibid. 1570. Libri 9. de mysteriis naturae, archidoxorum pars prima. De renouatione, & restauratione, & vita longa. De mineralibus, de Sale, vitriolo, arsenico, sulphure. Coloniae, 1570. Tractatus quinque: Primus de rebus naturalibus. Secundus de quibusdam herbis. Tertius de Metallis. Quartus de mineralibus. Quintus de gemmis. Argentinae, anno 1570. Astronomia magna, siue tota Philosophia sagax maioris & minoris mundi. Francofurti anno 1571. de Thermis Fabarianis in Heluetia. Argentinae anno 1571. de proprietatibus perfectis Chirurgi. ibidem. De Spiritu vitae & eius virtute. De virtute internorum

[p. 345]


spiritualium & corporeorum membrorum. De viribus exteriorum, & confirmatione internorum membrorum. Basileae à Bodensteinio primùm publicati, anno Domini 1572. Metamorphosis: de rebus naturalibus de mineralibus, metallis, de lapide Medicorum, & de lapide Philosophorum: liber ab eodem editus. Tractatus duo, De viribus membrorum spiritalium, De electro. Basileae, anno Domini 1572. De morbo Tartarico. De Alchymia. De Cementis. De Medicina coelesti. De praeparationibus. De spiritibus Planetarum. Singula à Petro Perna excusa sunt. Praetea eiusdem libri Paragraphorum xiiii. Latino sermone integritati restituti, & explicationibus illustrati, à Domino Toxite nunc primùm editi octauo. Argentorati apud Christianum Mylium anno 1578. Aurora Thesaurus´que Philosophorum. Acccessit monarchia physica per Gerardnum Dorneum. Praeterea Anatomia viua Paracelsi in 8. Basileae. de lapide philosophorum tractatus Germanicè editi. Manuale de lapide medicinali, de tinctura planetarum in 8. Antuerpiae anno 1572. Item Thesaurus thesaurorum, occulta Philosophia cum annotationibus nouis Germanicè Argentinae anno 1574. Eiusdem scripta de tribus principiis omnium generatorum: Item thesaurus Alchymistarum: edita ab Adamo Bodenstein Germanicè in octauo. Basileae anno 1574. De secretis creationis,

[p. 346]


à D. Toxite editus liber 8. Argentorati apud Christianum Mylium. Archidoxorum, seu de secretis naturae mysteriis, libris 10. nunc accesserunt libri duo, vnus de Mercuriis metallorum, alter de Quinta essentia 8. Basileae per Petrum Pernam. Eiusdem expositio vera imaginum olim Norimbergae inuentarum Latinè. anno Dom. 1570. Eiusdem de restituta vtriusque medicinae vera praxi in ordinem redacta & in Latinum sermonem conuersa, studio & opera Gerardi Dorn. D. 8. Lugduni excudebat Iacobus du Poys. Centum quindecim curationes, experimenta´que è Germanico idiomate in Latinum versa: Accesserunt quaedam praeclara, atque vtilissima à B. G. à Portu Aquitano annexa 8. Excudebat Ioannes Lertaut. 1582. Sextus liber de morbis calculosis & podagricis eorum´que curatione Germanicè in 8. Basileae 1574. Eiusdem libri quinque de vita longaeua, Germanicè in 8. Argentinae 1574. denique libri tres de cura morbi Gallici Germanicè in 8. Argent. apud Christianum Molitorem 1579. Circunferuntur alij quoque plures libri Theophrasti, qui omnes recens recogniti vnà cum praecedentibus, partim iam editi sunt Basileae 4. apud Conradum Vvalkirchium Germanicè, partim mox ab eodem edentur. Porrò contra Theophrastum Paracelsum, quatuor volumina edidit doctissimus Erastus. 4. Basileae ex officina P. Pernae.

 Theophrasti Vvirsungi Methodus meden-

[p. 347]


di morbis corporis humani, Neustadij Palatinorum apud Matthaeum Harnischium folio 1588.

Bibliography

Gallus, Paschalis: Bibliotheca medica, Basel: Conrad Waldkirch, 1590.
  — View at Google Books here or here