Gallus 1590 Bibliotheca

From Theatrum Paracelsicum
Revision as of 18:31, 17 May 2022 by JP (talk | contribs) (Created page with "{{SectionTextsOnParacelsus |author=Paschalis Gallus |title=Bibliotheca medica |date=1590 }} = Text = {{PageFirst|page=342}} {{Smallcaps|Theophrastus Paracelsus|u=v}} Medicus, aliàs dicitur {{Smallcaps|Theophrastus|u=v}}, item {{Smallcaps|Aureolus Theophrastus|u=v}}: item {{Smallcaps|Philippus Aureolus Theophrastus Paracelsus|u=v}}, contemptis veteribus omnibus nouam Medicinam instituit, & plurima non in Medicina solum sed in Theologia quoque scripsit, omnia tamen Ger...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Paschalis Gallus,
Bibliotheca medica
1590

Text

[p. 342]


Theophrastvs Paracelsvs Medicus, aliàs dicitur Theophrastvs, item Avreolvs Theophrastvs: item Philippvs Avreolvs Theophrastvs Paracelsvs, contemptis veteribus omnibus nouam Medicinam instituit, & plurima non in Medicina solum sed in Theologia quoque scripsit, omnia tamen Germanica lingua. Editi autem sunt multi eius libri Germanicè, non pauci etiam Latinè ab eius sectatoribus in Latinam linguam conuersi, è quorum numero sunt sequentes libri. De vrinarum ac pulsuum iudiciis: tum de Physionomia: item de morborum Physionomia fragmentum. Argentinae apud Samuelem Emmel. anno Domini 1568. Priores duo libri eodem anno Coloniae quoque editi sunt à Birckmanno. Septem libri de gradibus receptorum ac naturalium: his addita 16. capita de anatomia, publicata ab Adamo Bodenstein, Basileae apud P. Pernam 1568. Pyrophilia vexationum´que liber: cui accesserunt: Primò tractatus metallorum septem. Secundò rerum naturalium tria fore principia, per demonstrationem artis igneae docetur. Tertiò contracturarum origines & curae. Quartò, morborum capitalium quatuor, Epilepsiae, Podagrae, Paralysis, & Hydropisis curae. Ibid. Philosophiae magnae collectanea quaedam per Gerardum Dorn Latinè reddita. Ibidem 1569. Chirurgia vulnerum, cùm recentium, tum veterum occultorum & manifestorum vulnerum:



Bibliography

Gallus, Paschalis: Bibliotheca medicaBasel: Conrad Waldkirch, , 1590.
  — View at Google Books here or here