Dedication, 1606-01-20, Andreas Brentz to Wolfgang von Hausen, Bischof von Regensburg

From Theatrum Paracelsicum
Revision as of 19:13, 29 September 2022 by JP (talk | contribs)
Author: Andreas Brentz
Recipient: Wolfgang von Hausen, Bischof von Regensburg
Type: Dedication
Date: 20 January 1606
Place: Cham
Pages: 9
Language: Latin
Quote as: https://www.theatrum-paracelsicum.com/index.php?curid=807
Editor: Edited by Julian Paulus
Source: Andreas Brentz, Farrago philosophorum, 1606, p. 1—9; Sudhoff n° 276
Back to Paratexts
Back to Texts by Andreas Brentz

Reverendissimo, & Illustrissimo Principi ac Domino, Domino VVolfgango Episcopo Ratisponensi, Præposito ac Domino Elvacensi, &c. Domini meo clementissimo.

IN quovis opere dijudicando, Illustrißime Princeps, Domine Clementißime, duo se hominum genera offerunt: Vnum opus seu artem commendans; alterum vituperans.

Idem quoque in Chymicae artis judicio fieri, cottidianâ [p. 2] adprobante experientiâ, meridianâ luce est clarius.

Quosdam enim Viros honestos invenire licet, qui artem hanc multis nominibus jucundam utilemque amplectuntur, & pro vera agnoscunt: alii verò non desunt, quibus absurda nimis, inutilis, & incerta videtur, quae propter summam incertitudinem à tot seculis fuerit suspecta, & cujus eventum, cujus gratiâ maximè omnis in eâ labor suscipitur, nullus ferè unquam, qui notorius, aut certè rarißimi sint assecuti.

[p. 3] Non solùm autem artem ipsam; sed etiam eos, qui hanc editis libris divulgare, atque hac ratione excolore & propagare instituunt, magno prosequuntur odio.

Nam avaritiae illos servire plerique credunt, & improborum hominum animos speciosis blanditiis, ac spe magnarum divitiarum, quibus illi suam expleant libidinem, adeò inescare, ut indomiti & coeci quasi in summum se detrudant exitium: & non solùm fortunarum, sed etiam famae, valetudinis, imò etiam animae jacturam faciant.

[p. 4] Proindè nec artem aliis commendandam, nec libris editis divulgandam: sed multò magis ex omnibus benè constitutis Rebuspublicis, atque adeò omnium hominum consortio, unà cum Amplificatoribus prorsus ejiciendam, & extirpandam esse, manibus pedibúsque contendunt.

Sed Zoile bona verba quaeso.

An nescis Artem hanc neminem habere lusorem, quàm ignaros, malè feriatos, & qui nil, nisi quod ipsi cu- [p. 5] dant, probare solent: quiq́ue caninâ quadam invidiâ, alios à pabulo, quo ipsis frui non licet, arcere, omnem navant operam.

Omnibus etiam placere, gratúmque facere, impoßibile esse, ignoras? nec Devm Opt[imvm] Max[imvm] omnium existentium Creatorem, & Dominum summo honore colendum, non cunctis placere posse, nemo est, qui nesciat.

Ipsa Sacrosancta Scriptura, quae meritò Ars ar- [p. 6] tium, scientia scientiarum definiri posset, non omnibus arridet, sed à nonnullis sinstrè accipitur, & malè interpretatur.

Ea propter processus & sententias has Philosophicas, à Viro quodam Dictißimo (D. L. O.) quibusdam paraphrasibus donatas, ob scyophantarum invidiam supprimere nolui: sed hoc modo collectas & dispositas pro candore meo naturalium mysteriorum indagatoribus communicare placuit.

Hoc unum jam restat, Reverendißime, & Illustrißime Princeps, excutere, cur hîc te [p. 7] compellam, & Reverendißimo nomini tuo tantulum quidem opus, si, quod de meo est, spectetur, nuncupandi, ac consecrandi ansam & confidentiam tam audacter arripuerim.

Sed cui potius, quàm Tuae Reverendißimae Celsitudini, hanc Farraginem (sic enim huic libello titulum imposui) ab omni invidia conservandi, tutela, ac cura committi possit, quae & bonis literis, & armis non mediocriter, sed abundè, omníque aliarum virtutum genere est instructa; [p. 8] cujus Antecessores, nimirum Acutißimus ille Philosophus Albertvs Magnvs, qui in hac Philosophorum Farradine primum locum obtinet; Vt & Reverendißimus, & Illustrißimus Princeps, & Episcopus Matthias Fuggerus, sanctae memoriae, huic nobilißimae artis Chymicae, fuerunt dediti, & quasi devincti.

Hosce autem meos conatus Illustrißima Celsitudo tua clementi vultu accipiat, & favoris aurâ, gratiâq́ue dein- [p. 9] ceps suâ me dignari pergat, submißè oro. Eandem demùm valere, & ad Nestoreos annos vivere, ac pacificè regnare, ex animo precor.

Chambi, die XX. Januarii, Anno MDCVI.

Celsitudini T[uae] Illustriss[imae] Submissè deditus

Andraeas Brentzius Med[icinae] D[octor].

Apparatus

Variants

Notes

Marginalia

Word Explanations

Sources

Corrections

Bibliography