[sig. a2r] Eximio prvdentissimo´qve viro domino Thomæ Sunnero Pontensi, Medico vigilantissimo, Domino & amico longè charissimo. Adamus à Bodenstein. S[alutem] D[icat].
Libellos præceptoris fidelißimi Theophrasti de Præparationibus, aliquot annis ædere retinui, quòd semper sum ratus, fore quendam qui absolutiora præter ea quæ nunc publicamus, in lucem daturus. Erat enim in nonnullis Paracelso consuetudo, vt propria scripta, arrepta occasione, temporis commoditate per experientiam adaugeret, quousque ad veram consistentiam duxisset. Verum cùm [sig. a2v] tempus prætereat, & nos magis magisq́ue senescamus alios expectando. Non est adeo laude dignum, si æquo plus differamus, participes rerum magnarum quibus nemini obesse, plerisque prodesse possumus, facere. Itaque cùm inter varias virtutes & eximiam eruditinem, quam Altißimus tibi contribuit, etiam id comperiam, te eorum librorum, quorum scripta multum emolumenti & laudis meritò demerentur[c1], indefessum indagatorem, scientiarumq́ue iudicem iustum, & magno desiderio ob id enixè rogare, tibi libro Theophrasti transmitti, statui tuo patrocinio me clientulum, hisce tibi hucvsque nimirum non visis Præparationibus eximijs obtemperare, imò committere & commendare. Quorum mentem si trutinaueris exactius, diruto dubio, longè excellentiora, [sig. a3r] quàm in omnibus Medicorum antiquorum voluminibus, & cunctorum Neotericorum scholijs reperies. Hæc sufficiant, ampliore enim oratione commendarem, si vel vllo, vel saltem aliqua ex parte, authoris scripta elogio indigerent: sed cùm talia existant, vt te senem reficiant & delectent, & meritò vniuersis doctis æquisq́ue sint admirationi, necnon Diuina prouidentia gratißima, insipidis & ociosis periculosißima, non est, vt mea barbarie diutius te obtundem. Hoc à te viro doctißimo tantum efflagito, vt meum studium (qui primus extiti discipulorum, nunquam terrore vllo perculsus, edendo saluberrimos fructus diuini Theophrasti nostri) boni æquiq́ue facere velis, iuxta illud: Se desint vires, laudanda voluntas. Et[c2] qui per Ioannem Aurspachium no- [sig. a3v] strum amicum imprecatus es fœlicißima, hisce, nec minus sacratißimis preculis, te virum mihi obseruandißimum, misericordißimo meq́ue vtriq́ue commendatum cupium. Vale. Datæ ex Musæo nostro Basileæ. Anno 1568. die Othmari.