Dedication, 1566-03-01, Adam von Bodenstein to Julius Graf von Salm

From Theatrum Paracelsicum
Revision as of 22:42, 9 February 2023 by JP (talk | contribs)
Author: Adam von Bodenstein
Recipient: Julius Graf von Salm
Type: Dedication
Date: 1 March 1566
Place: Basel
Pages: 25
Language: Latin
Quote as: https://www.theatrum-paracelsicum.com/index.php?curid=1672
Editor: Edited by Julian Paulus
Source:
Paracelsus, Libri duo. I. Defensiones septem. II. De Tartaro, siue morbis Tartareis, ed. Adam von Bodenstein, Straßburg 1566, sig. a2r–c3r [BP074]
CP: Not in Kühlmann/Telle, Corpus Paracelsisticum
Back to Paratexts
Back to Texts by Adam von Bodenstein

[sig. a2r] Amplissimo generosoq́ue domino, Domino Iulio, comiti in Salm & Neuburg iuxta Ænum, &c. Domino suo clementißimo, Adam à Bodenstein Theophrasti Paracelsi fidelißimus εὖ πραπτειν.

Thales Mylesius ex totius Græciæ septem sapientibus vnus, olim interrogatus, τὶ ἐσι δύσκολον; ἔφη, τὸ ἑαυττὸν γνῶναι, τὸ ἔυκαλον? ἄλ λω ὺποτίθεσθαι. Hæc septemuiri prudentissimi sententia amplissime Heros, licet omni tempore fuerit vera, tamen no- [sig. a2v] stra iam tempestate verissima existit: omnes enim admonendo sunt promptissimi, omnibusq́ue viribus hortantur, & iubent: in opere autem exequendo, adeò sunt desides, atque pigri, vt nullum membrum videatur officium suum exercere, aut consentire verbis. Quos Poëtæ gentium vates, ingeniosissimè adumbrarunt Ixionis fabula: quem asserunt, impiè Iunonis concubitum affectasse, ac eam sibi similem Ixioni nebulam obiecisse, ex qua centauros horrenda monstra produxit, id est, dum admonitores proprijs opinionibus, & visionibus abrepti, & furoribus incitati, ar- [sig. a3r] bitrantur, se cum pulcherrima scientia virtuteq́ue negotium habere, nebulas inanes turpissimè contrectant: portentaq́ue multa, non sine magno hominum incommodo, gignunt. Non enim duntaxat vmbram loco corporis accipiunt, sed planè ficta, inania, & falsa pro rebus ipsis (veluti singuli essent aliquod summum numen) cuius voluntas & imaginatio efficiunt necessariò & subitò res ipsas: se ipso verò si agnoscerent, non aliud stantes, aliud sedentes loquerentur, nec in præscribendo admonendoq́ue proprias, & impuras visiones sequerentur, alijsq́ue ipsas obtruderent, sed experien- [sig. a3v] tiam, quæ est omnium certissima proba, & iucundissima, imò quasi anima rebus generalia diligenti examine accommodans, amplecterentur: cæcam vero fortunam, & philautiam, quam sibi iniustissimè tantum tribuunt, quantum alijs derogant, manibus pedibusq́ue fugerent: soliq́ue domino immortali effectus eiuscemodi imaginationis reliquerent: suam scientiam, omnemq́ue cognitionem cogitarent eatenus veram esse, quatenus experientia probaretur: ea ex causa Socrates, Apollinis iudicio, omnium sapientissimus iudicatus, rectè conatus est, homines ab istiusmodi in- [sig. a4r] anibus speculationibus ad actiones reuocare. Qui mechanicos inuenit certius suas tenere artes, quòd eas reuera exercerent, opus dictis responderet: quàm doctos, quo multa vana, & stulta contra omnem iustitiam finxerunt: naturæq́ue ascripserunt, quæ celeriter, vt concipiuntur, ita quoque repentè intereunt. Falsa enim nec Deo nec veritati conueniunt mundanæ, verum recta tendunt ad interitum. Quæ vero reuera existunt, Deo consentiunt, congrataq́ue sunt, hoc in omni republica, & alia quauis re obseruare licet. Et tu amplissime Comes exemplo esse potes, qui mi- [sig. a4v] ra industria, singulari eruditione, & prudentia ut philosophum, et pium principem decet, res vtilissimas more veterum regum tractas. Tales mediusfidius omnes sapientes à condito mundo cupiuerunt regnare, & quicunque huiusmodi fuerunt, optimè, tanquam veri numinis ministri præfuerunt, ac docuerunt. Hoc summæ eruditionis, & incredibilis sapientiæ uir Theophrastus Paracelsus semper docuit, & diligentissimè obseruauit, qui ut de mea professione loquar, tanta fœlicitate vtramq́ue medicinam coniunxit, docuit, & exercuit: vt nullus post hominum memoriam ip- [sig. a5r] si fuerit comparandus: cuius principis viri Epitaphium, qui Salisburgæ, in Nosocomio, apud S. Sebastianum, ad templi murum erectum spectatur, lapidi insculptum in memoriam sempiternam, & honorem Dei miraculosi: et veritatis testimonium exhibendum publicè erigi curarunt.

Conditur hîc Philippvs Theophrastus, insignis medicinæ Doctor, qui dira illa vulnera, Lepram, podagram, Hydropisim, aliaq́ue insanabilia corporis contagia, mirifica arte sustulit, ac bona sua in pauperes distribuenda collocandaq́ue honorauit, Anno 1541. Die 24. [sig. a5v] Septembris vitam cum morte mutauit, &c̈.

Quia iehova vtroque lumine, hoc enim, naturali et diuino ipsi præluxit, restauratorem & Monarcham totius medicinæ magno hominum commodo eum constituit, qui miracula multis in locis fecit, & ut Epigrapha tumulo infixa testatur, scimus istos crudelissimos morbos hactenus ante ipsum à nemine mortalium arte sublatos fuisse, sed malè incurabiles iudicatos. Noster Theophrastus vsus est doctissimis præceptoribus, artem suam accepit á Deo, cui eam vbique acceptam refert magna gratiarum actione, [sig. a6r] quem nouit certissimè sanctam, & integram conseruaturum: Alteram verò quæ est spuria, ex somno, casu, visione, corrupta, nec experientia, & ratione nata, apud ingenuos omnino interituram: Quid enim adeò mirificum ac diuinum inter nos mortales esse ac dici potest, quam rerum formas potentissimas, ex quibus omnes operationes prodeunt, adeo subtiliter & artificiose, aut à materijs separare, aut in ipsis præparare labefactando aut dissoluendo, ut corpori humano iam senectute, vel morbis debili, & confecto vires actionesq́ue amissas, & sæpe maiores restituant, & breuis- [sig. a6v] simo tempore absque vlla corporis perturbatione? Has easdem formas materijs adhuc immersas, & nimium immistas, corpus etiam optimæ valetudinis nequit separare, suumq́ue in vsum transferre, qui singulis diebus manifestissimè cernimus. Nam complures multa edunt, & bibunt, imò vorant, ac potant: quorum essentias non effugiunt, suiq́ue in corporis substantiam commutant, alioquin melius essemus constitui: Quia formales essentiæ materijs inuolutæ nimis tenaciter inhærent, nec disiunguntur reuera, nisi natura per artem accipiat auxilium. Quod si hæ formæ [sig. a7r] fuerint immortales, veluti metallorum, & aliquot mineralium, cur non & nostra corpora adeò potentes, & viuaces in plurimos annos conseruarent? fluxum enim, et fragile fit stabile et firmum, qui experiundo compertum est. In hisce formis separandis apteq́ue coniungendis magna eaq́ue miraculosa pars medicinæ sita est, quam ante nostrum Paracelsum, medici, aut prorsus intactam reliquerunt, aut crassa Minerua attigerunt. Nunc verò in lumine magis, ac magis innotescit per homines, quos Deus certis medijs excitat, ad suam diuinam gloriam, & supremam ma- [sig. a7v] ieastatem ostendam cunctis creaturis, quæ ingemiscunt, & expectant in tam graui, & obscura materia redemptionem, tenduntq́ue omnes ad immortalem, æternam, & perfectissimam formam, ad quam nunc aliæ proprius quàm aliæ accedunt, pro vt archeus disposuit, et artifex expoliuit: omnia enim constant hisce tribus, sale, Mercurio, & sulphure: sed compositiones ipsorum consistunt variæ reguntq́ue multis modis simplicia, quod in morbis curandis studiosissimè obseruandum est. Nam omnes morbi, ipsorum trium exaltatione fiunt, & reconciliatione iterum curantur, [sig. a8r] veluti publicauimus in libris Theophrasti de tribus primis, & opere magno chirurgico, et in Paramiro eius, & alijs locis diximus. Ob has morborum causas, & curas faciles nonnulli amore sui excæcati, & inani persuasione inflati, aiunt, Theophrastum esse alterum Thessalum. Quantum ad Thessalum attinet, nolumus ipsum hoc tempore nec accusare, nec defendere, illud vnum asserimus, istos clamatores propriam inscitiam, & impudentiam prodere: Quia Thessalus dicebat omnem morbum, aut fluxum esse aut clausum, curariq́ue eosdem laxando, & constringendo: Pa- [sig. a8v] racelsus autem probat morborum tres esse causas, ac totidem curas: Non dicit salem, & sulphur, & Mercurium esse morbos: vt Thessalus clausum, & fluxum: quod Galenus in libro primo in medendi methodo reprehendit. Aliud enim est substantia, aliud accidens eius. Thessalus duo tradit consideranda, Paracelsus tria, Medici reliqui quatuor, si numerum spectamus, medium (vt beatus) tenet noster Paracelsus. Quid obsecro magni, & artificiosi existis potius in eo, quod medicina reducatur ad quatuor, quàm duo aut tria? certè multitudo præceptionum [sig. b1r] anumum distrahit, & non omni loco, & tempore optime docet. Nam quod per pauciora fieri potest, non debet per plura. Antepromoti medici ipsi asseritis duplicem esse morbum, simplicem, et compositum, vel in partibus similaribus, vel toto corpore: & causam morbi esse, aut internam, aut externam, & tres præter naturam esse affectus in corpore causam, morbum & simpthoma. Cæterum calumnias cum defendere nequeant, ad alias confugiunt, longè absurdiores, quæ tamen prima fronte adparent probabiliores: Inquiunt Paracelsum vno, et eodem remedio perpe- [sig. b1v] ram omnes morbos professum esse curari, tanquam sutorem vnam & eandem soleam omnibus pedibus applicasse: præterea, non consentire triplicem esse morbum ex triplici causa, & medijs tribus vniuersos curari. Prouerbium sanè de solea sutoris huc non spectat. Nam longè aliud est medicina respectu morbi, atque solea respectu pedis, quæ est mensura. Illa vero non est mensura, sed in corporis substantiam transit, morbum arcet, & sua efficatia tollit, mitigando. Non est pedis aut morbi mensura, nec eorum receptaculum.

Quod si sponte etiam conce- [sig. b2r] deremus ipsis, Medicinam esse mali mensuram, quid absurdi sequeretur? An non liceret specie vnum medicinam cunctis morbis adhibere? Vt specie vna solea omnibus pedibus conuenit, maior longioribus, minor breuioribus. Medicinæ quantitas respondebit morbo, ut soleæ pedi. Exempli gratia: Laudano, & tinctura ex Antimonio vsus est, in omnibus desperatis morbis, non tamen omnibus dedit eandem quantitatem: rectè ergo admonet vbiq́ue, vt dosis respondeat morbi. Ad laudani quoque administrationem, & cæterarum rerum tincturas, adiecit [sig. b2v] dosim: Nec idcirco sibi contradicit, quod asserat, morbum esse duntaxat triplicem ex causa triplici, & iterum eandem causam esse omnis morbi remedium, ac nihilominus in omnibus curandis morbis vnam quandam existere generalem medicinam. Quemadmodum enim res simplices sua efficiunt, ita etiam compositæ suos proprios habent effectus: quia morbi pro causarum ratione, alij sunt simplices, alij compositi: simplicis est cura simplex, mixti cura mixta: Hoc est, si morbus fiat ex solo Mercurio, curandus quoque est mercurio, licet nullus sit morbus, qui non [sig. b3r] misceatur aliqua ratione, vnum tamen existit præcipuum: Si verò mercurij, & salis existat, istis duobus quoque tollitur: sin omnibus tribus, eadem tria simul restituunt corpus sanitati: Nam quæ mediocritatem perturbant, eadem reducunt ipsam, quæ prosternunt, ea erigunt, quæ lædunt, ea sanant, quæ morti fenestras aperiunt, eadem ipsas iterum claudunt, ac vitam introducunt, quamuis non eodem modo: quia nimium exaltata, mediocritatemq́ue transcendentia, reuocatur sui generis non diuersi temperatus in perfectum statum. Quemadmodum à scorpione [sig. b3v] ictus, ab eodem requirit medicinam: Hæc cura fit proprijs certis, ac proximis, deinde constat generalium esse effectus generales causas, veluti hic homo gignit hunc hominem certum, animal animal, corpus corpus, substantia substantiam. Quid obstaret quò minus omnis morbi foret generalis causa, & cura? Nam Tobias laborans singulari morbo oculorum, curatur medicina aliqua certa, non generali. Et Neutha[e1] quatenus species, curatur specifica medicina. Opthalmia vna generalis, vna medicina, in qua, tanquam toto, aut genere conueniunt species, & res [sig. b4r] singulæ eiusdem generis, curatur. Sic etiam omnis morbus, tanquam genus latè patens, vna medicina latissimè patentia aufertus, quod Hyppocrates, Aristoteles, & etiam Galenus affirmant, ac natura docet. Præterea, vna est communis omnium hominum Mumia Spiritus vitæ: ergo & vna potest esse medicina: quia morbus in homine nihil aliud est, quam affectio, qua mumiæ, siue spiritus vitæ functio impeditur. Adhæc, quemadmodum vnus sol omnibus stellis totiq́ue mundo lumen præbet, eaque ad vitam, ad operationes excitat, ita quoque vna medicina exal- [sig. b4v] tata, & clarificata cunctis alijs præualet, ipsisq́ue animam, & vitam suppeditat. Obijciunt, nullum posse generalem porrigere medicinam, quod ille sit certa persona, hæ verò non cadat sub sensum. Hoc concedimus: Nam homo quatenus species non curatur, nec medicina, quatenus species existit, homini datur, licet in arte artificem oporteat considerare. Imo hoc volumus et vrgemus vt agnoscant, & fateantur, propter communem formæ naturam, posse remedium parari, & in natura esse, quod omnibus ægrotantibus auxilium ferat, eosque sanitai restituat: non [sig. b5r] aliter atque vervs perfectissimvs medicvs sva virtvte omnes langvores svstvlit. Aqua Hyerosolimis certo tempore in eam descendentes ab omni aduersa valetudine liberabat, & vnus ignis omnes statuas quarumcunque figurarum exsculptas exurere potest. Quintam vini essentiam in omnibus morbis auferendis esse remedium præsens, quique medici doctissimi affirmant, quod etiam publicis scriptis, vitriolo, et antimonio & alijs tribuunt, cur non generali aliqua forma inesse crederemus, quæ in veram formam, siue spiritum metalli- [sig. b5v] cum reducta, & clarificata? quam si quis habet, miracula præstat: quod turba Medicorum, & imperita plebs sit huiusmodi omnium ignara. Experientiam tamen manifestam non possunt negare, in qua vulgus longè magis sapit, quàm fastuosi medici: quia hi omnia suis leuibus, & fallacibus examinant, ac iudicant opinionibus, absque omni fundamento. Galenus ait illos insanos, qui experientiam negant. Isti autem possunt discere, oleum vitrioli rubrum omnes curare desperatos morbos, Asyncriton, Theriacam & Mithridaticum, fere omnes morbos tollere, iam [sig. b6r] diu receptum est: & istimet fatentur, non memores suorum verborum, nec animaduertunt ipsis adhuc posse compositiones ex toto maiori mundo fieri longè præstantiores, nec nouerunt medicinæ substantiam, & munus, ex qua natura sibi conueniantia extrahit, repugnantia verò arcet, ac repellit, aut in suam commutat essentiam, sic natura medicinam afflicta expetit, quo ea reficiatur, tanquam cibo, & potu homo esuriens, et sitiens, & quicquid bonum est, & suam in naturam conuertere potest, retinet: reliquum abijcit, sic si morbus periculosus Sulphureus [sig. b6v] fuerit, natura requirit medicinam sulphuream, qualis si non fuerit omnino, sed generalis, exugit sulphur optimum, quo sulphur nimium exaltatum in suum reducitur gradum, morbusq́ue tollitur. Nec obsunt reliqua duo temperatissima sal, & mercurius, quæ corpus confortant ne vincatur tertio. Eadem communis medicina laboranti morbo Mercuriali tradita, corrigit mercurium superbientem, & peccantem, quod natura ipsa afflicta ipsum auide expectarit, quasi æger sanitatem, aut esuriens cibum. Similia vltro tendunt ad sui similia, eaq́ue conseruant, reliqua [sig. b7r] duo temperatissima nil mali exercent, verum singula operatione quadam occulta, quam effectus ostendit, ratio comprobat, sensu verò non adprehendit suis similibus se applicant, eaq́ue in bono si reperiantur statu, confirmant: sin minus, reducunmt ad mediocritatem: totamq́ue naturam temperatissima ex maiori mundo sumpta confortant, & mirabili harmonia hominem afficiunt. Propterea etiam ex conuenientibus, ijsqúe excellentissimis parantur, quo naturalis balsamus, qui est medicorum optimus, eò facilius à reliquis separare, ac in suum v- [sig. b7v] sum transferre queat: quæ afflicta crassis, nihilq́ue boni efficere potest, propter magnam excrementi copiam, sic metallorum aurum est præstantissimum, cuius spiritus longè excellit reliquorum omnium, color à corpore ipsius seiunctus, quæque vlcera, & apostemata sanat, & destructorem naturæ bonorumq́ue humorum mirificè emendat, & placat: ipsius argenti viui hæmatinus liquor, caducum, & paralysim, & pustulas sanat: nec per se corpus saltem pustulosum expurgat, quin imò corpus physicum confortat miris modis. Hic reductus in pri- [sig. b8r] mam materiam, & exactè confectus, veluti Paracelsus noster suo in libro Secundo de longa vita capite tertio docet, psoras, et elephantiasim aufert: quod regeneret omnem sanguinem, reliquorum metallorum vis adeo efficax esse non potest. Animalium homo: Mineralium antimonium: Eadem ratione in singulis generibus vna species præualet, & corporis eiusdem vna pars existit præstantissima: licet singulæ proprias essentias, quæ certissimas species efficiunt, sortitæ sint. Quid igitur impedit quò minus vna medicina rectè præparata, ac perfecta, om- [sig. b8v] nium virtutes, tam macrocosmi quam microcosmi constitutionem, & anatomiam, generales in se contineret, easque petenti restitueret? Et quæ vniuesalis omnia genera in vnum, quemadmodum particularia species complecteretur? Cæterum, qui sulphur, mercurium, & sal debite separare, & coniungere nequeunt, per Deos immortales nec intelligunt, me iam ianitorem huius structuræ viam monstrantem, nec vnquam adipiscentur, tam illustrem formam, & medicinam: qui etiam sua ex inscitia non debent iudicare aliorum scientiam naturæq́ue mysteria. Nunc vos scioli per- [sig. c1r] pendite vobiscum quanta iniuria Theophrastum afficiatis, quem ignominiose appellatis Thessalum, taceo nunc, honoris gratia, alia turpia, & mentita nomina, &c̈. Galenus libro primo de medendi methodo, scribit Thessali audatiam, inscitiam, iniquitatem, & mores peruersos. At Theophrastus ita discipulos suos instituit: vt summa diligentia, magnoq́ue labore per totam vitam discant, ac sese exerceant, igne omnia probent, digerendo, resoluendo, componendo, &c̈. Nec deterreantur à pio instituto peruersorum calmnijs, modò glori- [sig. c1v] am misericordissimi Dei patefaciant, qui & Medicinam largitur inquirenti. Omnes tamen obtestamur, veritatem vt sequantur: mendacia, & imposturas fugiant, ne proximos lædant, ac in Dei iram incurrant. De Arrianismo respondebimus breuiter, & mite: nos bona fide testari Dominum, nunquam in vllis scriptis legisse, nec à quoquam Theophrasti asseclis auiduisse, ipsum negare Christum ὁμοούσιον patri, ac asserere λόγο diuinum esse natum. Quantum ad nos attinet, rogamus hæ mala effutientes, vt semper Christianam pietatem declarent, & [sig. c2r] ora immunda contineant, & non nimium laxent habenas moti ira: vt impia, & scelestia mendatia in corde peruerso latitantia, & à diabolo genita, non prodeant, nec aliorum animos inquinent, ne & Deum iustissimum iudicem offendant. O vtinam hisce periculosissimis temporibus omnes istiusmodi homines (absit dictis inuidia, & adulatio) sibi proponerent te exemplar viuum imitandum, qui illustri, honestissimaq́ue familia es oriundus, summa diligentia, & industria, acutissimo ingenio, solida eruditione, ac admiranda prudentia, more veterum [sig. c2v] principum tua negotia ipsemet vtilissimè tractas, non adeò fœdæ voluptati, quam Plato omnium malorum escam vocauit, nec otio, eorundem malorum matre torperent, nec vana iactantia intumescerent, nec etiam alios lacesserent: sed vtilissimæ paci, & sanctæ veritati, semper studerent: Dei magnifica sedulò scrutarentur opera, eumq́ue admirarentur in creaturis, & adorarent. Propterea tuæ excellentiæ hoc opusculum, in quo primo Paracelsus se explicat amicis, & inimicis, deinde de morbis tartereis, ipsorumq́ue originibus, exaltationibus, a- [sig. c3r] crimonijs, et curationibus quomodoq́ue formæ gemmarum in vsum hominum excipiendæ sint, scribit: quod opus, cum in eo summa vtilitas, industria, & doctrina, maximumq́ue autoris ingenium, & in conscribendo labor appareat: tibi illud inscribere, atque dedicare volui: vt & tibi gratum facerem, & tua autoritate tutum ab inuidis minus contaminetur. Vale Comes generosissime, & Adamum tuum tibi magis, magisque commendatum habe. Datum Basileæ ex nostro Musæo. Calendis Martij. 1566.

Apparatus

Word Explanations

  1. Neutha] “Neutha sind die Fell die vberschiessen in partu, es sey wo es woll/ als im Angesicht/ in Vulua, on Ore, in Oculis, & cæteris”; Paracelsus, De Praeparationibus, ed. Huser 6, 238.