Dedication, 1560-02-01, Adam von Bodenstein to Duke and Magistrate of Venice

From Theatrum Paracelsicum
Revision as of 18:39, 8 December 2022 by JP (talk | contribs) (Created page with "{{FontStyleEdition}} {{Pagemark|sig|a1v}} {{MarkupUppercase|Serenissimo <i>Venetiarum Principi, Am|u=v}}plissimóque magistratui Veneto, Dominis clementissimis, Adam ab Bodenstein philosophiæ & medicinæ Doctor, S[alutem] D[icit].</i> <i>{{MarkupInitial|Nihil}} uidetur in rerum natura adeò penetrabilibus inclusum, inuolutum, & absconditum esse, quod non paulatum (Deo fauente) eruatur magnis exantlatis laboribus, euoluatur hominum industria, & reueletur mira...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)

[sig. a1v] Serenissimo Venetiarvm Principi, Amplissimóque magistratui Veneto, Dominis clementissimis, Adam ab Bodenstein philosophiæ & medicinæ Doctor, S[alutem] D[icit].

Nihil uidetur in rerum natura adeò penetrabilibus inclusum, inuolutum, & absconditum esse, quod non paulatum (Deo fauente) eruatur magnis exantlatis laboribus, euoluatur hominum industria, & reueletur mirabili quodam lumine, uiri illustrissimi prudentissimíque: Cernimus enim temporis successu plurima noua & præclara inueniri, quibus semper æternus pater summam beneuolentiam, & amorem singularem erga genus humanum declarat: Quia ipse summum existens bonum, principium & finis, ut omnia in hominum usum creauit, ita perpetuò eos ceu filios suos, per unigenitum suum ei reconciliatos, fouet ac tue- [sig. a2r] tur