Difference between revisions of "Dedication, 1560-02-01, Adam von Bodenstein to Duke and Magistrate of Venice"

From Theatrum Paracelsicum
Line 1: Line 1:
{{InfoboxParatext
{{InfoboxParatext
| Author=Adam von Bodenstein
| Author=Adam von Bodenstein
| Recipient=Duke and Magistrate of Venice
| Recipient=Doge und Magistrat von Venedig
| Type=Dedication
| Type=Dedication
| Classification=
| Classification=

Revision as of 12:56, 16 December 2022

Author: Adam von Bodenstein
Recipient: Doge und Magistrat von Venedig
Type: Dedication
Date: 1 February 1560
Place: Basel
Pages: 19
Language: Latin
Quote as: https://www.theatrum-paracelsicum.com/index.php?curid=1206
Editor: Edited by Julian Paulus
Source: Paracelsus, Libri quatuor de uita longa, ed. Adam von Bodenstein, 1560 [BP039]
CP: Edited by Kühlmann/Telle in Corpus Paracelsisticum 1, n° 6
Back to Paratexts
Back to Texts by Adam von Bodenstein

[sig. a1v] Serenissimo Venetiarvm Principi, Amplissimóque magistratui Veneto, Dominis clementissimis, Adam ab Bodenstein philosophiæ & medicinæ Doctor, S[alutem] D[icit].

Nihil uidetur in rerum natura adeò penetrabilibus inclusum, inuolutum, & absconditum esse, quod non paulatum (Deo fauente) eruatur magnis exantlatis laboribus, euoluatur hominum industria, & reueletur mirabili quodam lumine, uiri illustrissimi prudentissimíque: Cernimus enim temporis successu plurima noua & præclara inueniri, quibus semper æternus pater summam beneuolentiam, & amorem singularem erga genus humanum declarat: Quia ipse summum existens bonum, principium & finis, ut omnia in hominum usum creauit, ita perpetuò eos ceu filios suos, per unigenitum suum ei reconciliatos, fouet ac tue- [sig. a2r] tur, multísque & uarijs donis pro sua immensa liberalitate & magnificentia diuináque natura exornat, nec ullus ex omnibus, modo ipsi obedientiam præstet, hæreditate cœlesti, aut terrena, priuatur, quod sit natura optimus, potentissimus, beneuolus & clementissimus, ac omnium bonorum thesaurus, qui nunquam exhauriri potest, imò nunquam ulla ex parte imminui. Qua de causa complures impiè conqueruntur, Deum olum fuisse patrem & naturam eius ministram, benignam, et magnificam in omnes matrem: Nunc uerò ipsum semper seuerum agere uitricum, ac naturam mutato ingenio duram præbere sese nouercam, qui Marcionis hæreses uitantes, tanquam stulti in contrarium blasphemias incurrunt iniquissimas. Ego sanè, ut de alijs quamplurimis beneficijs, ijsq́ue maximis, quæ nobis minimè meritis pro sua bonitate largitus est, taceam, abhinc biennio certissimè accepi diuino fauore lapidis philosophici ueram et certam materiam, imò ipsum lapidem, quem plurimi uarijs & certissimis rationibus depinxe- [sig. a2v] runt, nec ipsum supressi & celaui, quasi inuidus quispiam, uerùm ut omnes pij, muneris Dei participes fierent, ipsum agnoscerent, & periti artis chymicæ rem tantam perficerent, longa epistola typis excusa, & epitomæ in Ioannis Arnoldi de nuoa uilla Rosarium à me confectæ præfixa, ad dominos Fuggaros, quid inuenerim, quibúsque argumentis præter unum aut alterum persuasus sim in medium adductis, liberè & ingenuè significaui. Nunc etiam dico & testor, me cuiuspiam boni uiri auxilio, posse demonstrare modum aquas ducendi in sublime, hoc est, in eminentiorem locum, ut collem aut montem, longè minoribus sumptibus, quàm hactenus effectum est. Et quod mirabile magis, ac fermè dictu incredibile existit: Noui cum uno aut altero magia naturali instrumenta conficere, quæ per cœlestes & elementares uirtutes, perpetuò motu circumaguntur & voluuntur, quantum commodi hinc exoriatur, nouerunt ij optimè, qui horologia quíue instrumenta mathematica fabricant. Hæc tria maxima & utilißima demon- [sig. a3r] strabimus (Deo adiuuante) non uerborum iactantia, aut lenocinio, sed re ipsa absque omni fuco. Iamdudum si artis Chymicæ melius fuissem edoctus, & per negotia licuisset, hunc lapidem rudem philosophicum absoluissem. Obruor namque multis negotijs, quod sit mihi familia satis ampla alenda & præparatio hæc requirat hominem industrium, diligentem, peritum & mediocriter pecunijs instructum, utpote, qui huic negotio soli & diligenter operam det. Malè itaque ratiocinantur aliqui dicentes: Quod si hic haberet lapidem philosophicum, auri & argenti maximam uim conficeret, nec alijs indicaret se habere. Istis iterum respondei, me non profiteri absolutum mihi esse lapidem, sed me cupere alios eum expolire atqui perficere: Hac etenim ratione motus, cupiui, & adhuc cupio alios huius rei participes reddere. Cæterum, inquiunt, non exprimis rem ipsam nomine, nec cuiuis ostendis: Asseris quidem te habere, At quis tibi credet in huiuscemodire maxima & difficilima? in qua, tot, oleum et operam (ut prouerbio [sig. a3v] fertur) perdiderunt: Si demonstrares effectum, crederemus. Talibus omnibus partim in epistola altera, partim & hîc paucis respondemus. Non omnibus omnia conuenire, nec debere me, uel cogi, rem tantam quibusuis absque fructu indicare, sicuti neminem cogo ad hoc, ut credat me quicquam in arcanis naturæ scire, aut argumentis siui ui conatus sum in meam sententiam attrahere, ut credat, me prædictam materiam habere: Nec etiam blanditijs aut precibus unquam egi cum ullo homine, mihi ista in re fidem ut habeat: Quia talis lapis, siue hæc materia non componitur nec dissoluitur hominum opinionibus, sed natura ipsa, à qua suas habet præclaras utilißimásque uirtutes, paucissimis notas, ob imperitiam & ingratitudinem nostram. Noui per Herculem magnam esse multitudinem etiam inter doctos, quæ negat ea esse aut fieri posse, quorum causas & effectus ignorat: Quasi huiusmodi homines fastu tumentes, ueluti chamæleon ex australi uento, omnia scirent, ac Protagoræ pessimi sophistæ opinio esset uera, qui solet di- [sig. a4r] cere, Hominem omnium rerum esse mensuram, et tales cuique res esse, quales uidentur, quæ opinio, ut falsa iam diu à Platone, Aristotele reliquísque philosophis damnata est: quia res ipsa non mutatur opinionibus, neque constat. Plurimi clamant cum rem nouam & præclaram audiunt narrari, hoc nunquam prius est auditum, est incredibile, absurdum est, fictum & falsum est, et quod longè absurdissimum existit, non potest uerum esse: quia antea nunquam audiui, nec legi similia. Ah bone Deus, quasi singula & uniuersa ex ipsorum ignorantia dependeant. Tandem omnium turpissimum & sceleratissimum quod asserunt, Hic si talia habet, unde haberet, quam ex Diabolo? Istos omnes uelim monitos & rogatos, ut deposita arrogantia & maleuolentia, perpenderent, infinita esse, quorum ipsi nullam unquam sint habituri cognitionem, & Dei bonitatem potentiámque non adeò esse imminutam, ut nihil amplius largiri queat: Platonem, Aristotelem, Plinium, Hippocratem, Galenum & doctissimos alios viros palàm est plurima latuius- [sig. a4v] se, quæ nobis diuina adsistente gratia innotuerunt. Sícque nonnulla egregia ob nostram pigritiem & ingratitudinem[c1] quotidie obliuioni traduntur. An non Horologia, quæ rotis certísque ponderibus mouentur, horásque exactè indicant, sunt nouum inuentum? Et quid illi sensissent ante multos annos de pyxide magnetis siue compasso, cuius usus est quammaximus? Quid maiori admirationi esse potest, quàm quòd ferrum magnetis Borea parte fricatum, inclinat se uersus Austrum? Et altera parte fricatum petit Septentrionem? Quid de arte Typographica dixissent? quæ infinita fermè commoda nobis præstat. Tormentis, quibus à sono imposuerunt nomina Bombardas, strenuè negassent, glandes siue globos tanta ut potuisse torqueri. Ego superioribus annis quum essem in aula illustrissimi sapientissimíque ducis, electoris imperij Otthonis Henrichi, Palatini comitis, uidi in arce, Altze leonem magnum, item canem robustum Anglicum, & hominem fatuum uni in loco uersantes, cibúmque simul capientes, & leonem tan- [sig. a5r] tum adeò mitem atque cicurem, ut me, plurimósque alios admiserit tangentes ipsum & demulcientes. Res erat uniuersis admirationi, tamen fiebat, quemadmodum & alij quamplures uiri nobiles, fidéque dignissimi una mecum nouerunt, ipséque princeps mihi admiranti tantam discordem concordiam, respondebat, dignam esse rem historijs ut mandaretur: hoc ne ipsi scioli negarent, fieri posse? Addam adhuc unum: Aliquibus indicaui me tenere artem, qua possum terram sterilem & arenosam efficere fœcundam ac pinguem, absque fimo vulgari, longéque minori sumptu id fieri, quàm in nostra patria hucusque stercoratione communi effectum sit: quod non perpauci rerum imperiti & superbi, risu exceperunt, negarúntque naturaliter fieri posse. Constat utique ex doctorum hominum scriptis, & ipsa experientia (quæ omnium præstantissima est magistra) rusticos in Cisalpina Gallia lupinis arua sua fœcundiora facere. Possem sexcenta huiusmodi exempla communi ex usu adducere, quæ lippis tonsoribúsque (ceu dicitur) [sig. a5v] notissimæ sunt, ac insipientes, sapientes dicere uolui, negant fieri, nisi et ipsi sensibus obtusis apprehenderint. Tales clamitant, nullum posse sub sole perpetuum inueniri motum, quia nihil sub sole perpetuum, et quod caret alterna requie durabile non est: Necquicquam ex elementis compositum semper permanet. Quibus lilcet possim respondere, ac eas obiectiones non uulgares, soluere: attamen, quia nesciunt, quid naturalis magia possit efficere in hac elementari regione, et ex solutione, quasi per demonstrationem non possint non recto tramite percipere eas, et similes occultas artes, quæ ipsis contemptui sunt, nec meum est docere ipsos, quorum animi impuriores sunt, quàm ut considerent subtiliora et præclariora: Hæc toleranda forent, si non plerique profiterentur sese anagogistas, doctores, duces populi et iuuentutis, qui in mundi externo et sensibus exposito permanent, adeóque immersi sunt hisce elementis, ut nequeant à mundo corporeo et pugnantibus composito partibus, animum extollere, ac intelligentem et spiritualem intueri, ubi uera mundi anima ueráque uita operatióque naturæ pura mente inspi- [sig. a6r] titur. Hi non cogitant semper duplicem fuisse philosophiam, externam et internam, subtilem et crassam, formalem et corporalem, cœlestem et terrestrem, diuinam et humanam, æternam et caducam, rationis et sensus: Vtramque docet euidenter satis uetus et nouum Testamentum: Postea, Patres sacrarum literarum interprætes: Nam, primi Dei præcepta et reuelationes, ubi acceperunt, et miracula uiderunt diuinam philosophiam maximè coluerunt, quod liquet in Cabala, in Mercurio trismegisto, Beroso, Orpheo, Pythagora, Platone, totáque philosophia Aegyptiorum, Chaldæorum et Assiriorum. Illi, de mente, Deo, diuinis et occultis causis multa docuerunt. Post Platonem Græci maiori ex parte à nobiliori defecerunt ad crassiorem & elementarem, in qua Aristoteles plurimum excelluit, eò, quod in præstantiori tam multos annos operam dederit Platoni, causáque omnium rerum traduxerit ad externam naturalem, quam homines sensibus apprehendere possunt: Vnde non est mirum, Aristotelem fuisse iniquiorem præceptori, quem 8 annos uiuum audiuit, quàm Galenum Hippocrati, quem nunquam uidit: laudat enim hic suum doctorem in eadem materia: uituperat ille suum in diuersa & [sig. a6v] non rectè intellecta: Nam Plato uetustioris philosophiæ postremus, omnia ad primas causas ideas, Deúmque ipsum accomodauit. Aristoteles parum aut nihil de ipsis tractat, nisi aliquando coactus propter ordinem naturæ exterioris: Hinc Græci Platonem appellabant diuinum, et Aristotelem naturæ miraculum & dæmonium: vterque in suo genere excellens fuit. Nec Socrates moralis philosophiæ inuentor priorem damnabat: Repræhendebat quidem homines, ideò, quod ea quærerent, quæ altissima essent, et communem captum excederent, & seipsos negligerent: Verùm, noluit homines (ceu ex Platone manifestum est) agere duntaxat contemplatores, qui præter nomen & uerba nihil habent, sed exprimerent ipsi minores mundi existentes, operationem & œconomiam totius uniuersitatis: Ergo ex cœlo siue totius mundi harmonia pulchrè philosophiam moralem deduxit, hominibúsque ostendit rationem uiuendi, qua Deum immitarentur, & mundo maximo, animalíque pretiosissimo responderent. Propte- [sig. a7r] rea, tot tantæq́ Platonis Socratis discipuli, laudes apud ecclesiasticos scriptores extant: ut Dionysius Areopagita, Augustinus, & Iustinus martyr, cum alijs multis ex Platonis schola ad Christvm sunt deducti: Augustinus sanè in libro de uera religione ait, Platonici paucis mutatis Christiani fierent. Porrò in confessionibus inquit, sese proœmium Ioannis Euangelistæ totum propemodum apud Platonicos reperire: Ac Iustinus Martyr diu uersatus in ecclesijs christianorum, Platonem asseruit rectè de Deo sensisse, suáque inuolucris intexisse, ne ipsi malè tanquam Socrati cederet. Theologi autem, qui Aristotelem secuti sunt, turpissimè in multis aberrarunt, ac hæreses nimis fœdas in ecclesias inueerunt: quia sacra prophanis & cœlum terræ miscuerunt. Itaque nos dum puriori & synceriori philosophiæ incumbimus, fructúmque ex ea non vulgarem percipimus, quem alijs communicamus, non deberent Christiani reprehendere, ac tam temerè, ac tam temerè damnare quasi Diabolus nos hæc & similia doceat, nec dominum uete- [sig. a7v] rem unicum patrem ista posse largiri, aut uelle, quos admonitos iam (dum sapere uolunt) relinquo omnipotenti, omniáque scienti Deo, iudici iustissimo, à quo unico omnium creatore & redemptore peto & habeo salutem, bonáque externa, nec ab reiectis angelis, impurissimo maledictóque spiritu diabolo quicquam affecto, nec expecto quem maledici & impij pro sua natura audent Deum statuere, ipsiq́ue gloriam Dei tribuere, qui solus scrutatur et cognoscit omnia, omnia bina largitur, licet multis utatur medijs non maledictis & damnatis. Istorum certè hominum ora impurissima, magistratus deberet obstruere & compescere, (si nouisset) quo discerent quid sit absque ratione nefarias blasphemias proferre, quid sit diabolo ascribere, quæ omnipotens, æternum bonum nullo diabolii auxilio fecit, & donat hominibus quibus & quando uoluerit. Nos cum Terentio istos remittimus in seipsos, dicimúsque benè si dixissent, audissent benè: Et bonis hæc aliaq́ue nostra scribimus, impijs consulimus, ut abstineant: Quemadmodum etenim Cyrenensibus [sig. a8r] (ueluti Plutarchus dicit) rogantibus Platonem, ut ipsis leges tanquam alijs rebuspublicis præscriberet, totámque rempublicam rectè informaret ac institueret, Plato negabat se id posse facere, quod Cyrenenses persuasi essent, sese nouisse, quæ requirerentur in republica bona: sic & istis maledictis & sciolis nequimus mirabilia domini Deo dona ostendere, quod arbitrentur sese omnia scire, quæ scienda sunt, & quæ sciri possunt. Nunc uobis serenissimi uiri, utriusque Philosophiæ exemplar offerimus, non ex nostro quidem penu depromptum, sed ex doctissimi uiri Theophrasti Paracelsi locupletissimo thesauro desumptum. Fuit hic natione Germanus, genere nobilis, corpore robusto, ingenio sagaci, acuto & liberali, professione philosophus & medicus, animo erga Deum syncero & pio, quod eius libri complures testantur, quibus Dei laudes miris modis celebrat, & omnium hominum, Theologorum, magistratuum, reliquorúmque uitia maximoperè reprehendit: uirtutésque [sig. a8v] extollit. In omni disciplinarum genere mira & stupenda scripsit, nouis principijs est usus, quæ sacris literis ipsáque experientia probat, aut omnibus si non probat, conatur, tamen uerissima esse declarare. Occultissima scrutando, mira adinuenit, quæ maximi uiri non sunt adsecuti, imò nihil adeò abstrusum & abditum in rerum natura est, de quo ipse non probabilia scripserit, eius industriam licet iudicare ex libello de chirurgia ædito, de impostoribus, déque labyrintho medicorum, et de prædictionibus, multifarijsq́ue libellis imò sapientiam ipsius timorémque & reuerentiam erga diuina, quis æquus non uideret in commentarijs siue diario eiusdem, scripto supra reuelationem Ioannis? Attamen plerique iudicarunt ipsum hominem indoctum, quod sua non ostentârit, non ambitiosus, sed contrito corde, non auarus, sed liberalis, non iracundus, sed manusetus fuerit: (meminerat etenim dicti prophetæ, irascimini & nolite peccare, & nouis principijs ac methodis sit usus, confirmabátque per ea, quæ alijs plerunque ignota erant. Libri eius nunc primùm [sig. b1r] à tineis uindicantur, quod & ipse prædixit, ac maximas rerum publicarum mutationes iamiam[v1] instare præsensit. Referunt ipsi, qui omnes ferè eius libros habent, ipsum scripsisse circiter 300, ex quibus utilissimos mysterijsq́ue plenos (ut ipse author aliquo loco recitat) de uita longa in publicum emittimus, quo cuncti cernant experientiáque comoprobent, quantas commoditates adferat, utramque philosophiam coniunxisse? Præscribit in hisce libris quampaucissimis fieri potest, rationem curandi corpus malè affectum, & conseruandi sanum longo tempore in bono statu, ac uiuus reipsa præstitit: Nam exiguo simplicium pondere & quantiate difficillimos curatu morbos curabat, cœestem & elementarem naturam pulcherrimè coniungebat. Duplicem hic hominem proponit, corporeum alterum, externum, fragilem, caducem:[c2] alterum constantem, subtilem omnia more spirituum penetrantem, formalem, cœlestem & æternum, qui duo simùl iuncti, uerum & perfectum hominem constituunt, qui tunc primum [sig. b1v] incipit laborare, ubi partes malè conueniunt, nec altera pars siue homo absque alterius ope & consensu uiuere potest in hoc mortali statu. Externum hominem & caducum omnes medici fermè conati sunt conseruare, et male affectum curatione sanare, quod fieri non potest: quia alterum dum curant, alterum separant & soluunt coniunctinis uinculo: Non enim potest immortalis homo redigi in tam crassam & impuram materiam, nec elementare corpus omnino transferri in spiritale: nec morbus est aliquod accidens, sed substantia corporea, tenuis & subtilis, corpus elementare, penetrans ac possidens, suámque in naturam redigens, cuius imaginem accipit. Qua de causa morbus totum corpus occupans, omnia membra habet, ut caput, collum, brachia, uentrem, pedes, stomachum, cor ac reliqua omnia sicuti autor refert: Sin partem possidet, eius partis membra sortitur: Nec uiolenter morbus est extrahandus, aut abigendus, uerùm porrigenda sunt ipsi conueniantia, quibus elicitur ac discedit: Siquidem om- [sig. b2r] nis medicina (ut uno concludam uerbo) habet se ad morbum, ut fœmina & amica ad marem & amatorem: Nec putamus alia ratione Galenum asseruisse, dum conatur causas morborum ex corpore elicere, cathartica & humorem peccantem debere in natura siue qualitate non contraria sed sibi similia esse, ut ad educendum choleram, cholagogon opus fore &c.[c3] Vestræ autem amplitudini et clementiæ hos libros quatuor nomine quidem longos & primo aspectu paruos, sed reuera magnos & amplos dedico et offero, quod nullam rempublicam nouerim, in qua tot tantíque uiri, omni disciplinarum genere doctissimi magistratu fungantur, summáque prudentia, iustitia & æquitate multas prouincias & regna gubernatis: Vobis inprimis significo noua & mirabilia quæ inueniuntur, uestrísque auspicijs publicantur ea, ex quibus ad uos & posteros magna commoda prouenire beneficio æterni patris possunt, & nunc undique uenenosis morsibus petuntur, à quibus omnibus uos pro uestra singulari eruditione, autoritate, excellenti [sig. b2v] & illustri prudentia, toto orbe celeberrima facilè potestis uindicare, quod uestrum iudicium syncerum & acre omnibus sit grauissimum. Valete, Adami uestri studium & industriam bonam in partem accipite: et huius philosophi Theophrasti longéque magis admiranda & utiliora in naturalibus nos aliquando communicabimus. Iterum ualete et cœptis fauete. Datum ex Musæo nostro Basileæ quarto Kal[endas] Februar[ii].


Apparatus

Variants

  1. iamiam] iam tum CP 1, 117



Corrections

  1. ingratitudinem] corrected from: ingratiudinem
  2. caducem] corrected from: caducm
  3. &c.] corrected from: &ç.