Difference between revisions of "Dedication, 1560-02-01, Adam von Bodenstein to Duke and Magistrate of Venice"

From Theatrum Paracelsicum
Line 10: Line 10:
| Editor=Julian Paulus
| Editor=Julian Paulus
| Source=Paracelsus, Libri quatuor de uita longa, ed. Adam von Bodenstein, 1560

| SourceBP=BP039
| ReprintedFrom=
| ReprintedFrom=
| Description=
| Description=
Line 26: Line 27:
<i>{{MarkupInitial|Nihil}} uidetur in rerum natura adeò penetrabilibus inclusum, inuolutum, & absconditum esse, quod non paulatum (Deo fauente) eruatur magnis exantlatis laboribus, euoluatur hominum industria, & reueletur mirabili quodam lumine, uiri illustrissimi prudentissimíque: Cernimus enim temporis successu plurima noua & pr&aelig;clara inueniri, quibus semper &aelig;ternus pater summam beneuolentiam, & amorem singularem erga genus humanum declarat: Quia ipse summum existens bonum, principium & finis, ut omnia in hominum usum creauit, ita perpetuò eos ceu filios suos, per unigenitum suum ei reconciliatos, fouet ac tue- {{Pagemark|sig|a2r}} tur, multísque & uarijs donis pro sua immensa liberalitate & magnificentia diuináque natura exornat, nec ullus ex omnibus, modo ipsi obedientiam pr&aelig;stet, h&aelig;reditate c&oelig;lesti, aut terrena, priuatur, quod sit natura optimus, potentissimus, beneuolus & clementissimus, ac omnium bonorum thesaurus, qui nunquam exhauriri potest, imò nunquam ulla ex parte imminui. Qua de causa complures impiè conqueruntur, Deum olum fuisse patrem & naturam eius ministram, benignam, et magnificam in omnes matrem: Nunc uerò ipsum semper seuerum agere uitricum, ac naturam mutato ingenio duram pr&aelig;bere sese nouercam, qui Marcionis h&aelig;reses uitantes, tanquam stulti in contrarium blasphemias incurrunt iniquissimas. Ego sanè, ut de alijs quamplurimis beneficijs, ijsq&#x0301;ue maximis, qu&aelig; nobis minimè meritis pro sua bonitate largitus est, taceam, abhinc biennio certissimè accepi diuino fauore lapidis philosophici ueram et certam materiam, imò ipsum lapidem, quem plurimi uarijs & certissimis rationibus depinxe- {{Pagemark|sig|a2v}} runt, nec ipsum supressi & celaui, quasi inuidus quispiam, uerùm ut omnes pij, muneris Dei participes fierent, ipsum agnoscerent, & periti artis chymic&aelig; rem tantam perficerent, longa epistola typis excusa, & epitom&aelig; in Ioannis Arnoldi de nuoa uilla{{Index|Name|Arnoldus de Villanova}} Rosarium à me confect&aelig; pr&aelig;fixa, ad dominos Fuggaros,{{Index|Name|Fugger}} quid inuenerim, quibúsque argumentis pr&aelig;ter unum aut alterum persuasus sim in medium adductis, liberè & ingenuè significaui. Nunc etiam dico & testor, me cuiuspiam boni uiri auxilio, posse demonstrare modum aquas ducendi in sublime, hoc est, in eminentiorem locum, ut collem aut montem, longè minoribus sumptibus, quàm hactenus effectum est. Et quod mirabile magis, ac fermè dictu incredibile existit: Noui cum uno aut altero magia naturali instrumenta conficere, qu&aelig; per c&oelig;lestes & elementares uirtutes, perpetuò motu circumaguntur & voluuntur, quantum commodi hinc exoriatur, nouerunt ij optimè, qui horologia quíue instrumenta mathematica fabricant. H&aelig;c tria maxima & utilißima demon- {{Pagemark|sig|a3r}}

{{Apparatus|app=c}}

{{Index|ind=np}}
{{Index|ind=np}}

Revision as of 20:01, 9 December 2022

Author: Adam von Bodenstein
Recipient: Duke and Magistrate of Venice
Type: Dedication
Date: 1 February 1560
Language: Latin
Quote as: https://www.theatrum-paracelsicum.com/index.php?curid=1206
Editor: Edited by Julian Paulus
Source: Paracelsus, Libri quatuor de uita longa, ed. Adam von Bodenstein, 1560 [BP039]
CP: Edited by Kühlmann/Telle in Corpus Paracelsisticum 1, n° 6
Back to Paratexts
Back to Texts by Adam von Bodenstein

[sig. a1v] Serenissimo Venetiarvm Principi, Amplissimóque magistratui Veneto, Dominis clementissimis, Adam ab Bodenstein philosophiæ & medicinæ Doctor, S[alutem] D[icit].

Nihil uidetur in rerum natura adeò penetrabilibus inclusum, inuolutum, & absconditum esse, quod non paulatum (Deo fauente) eruatur magnis exantlatis laboribus, euoluatur hominum industria, & reueletur mirabili quodam lumine, uiri illustrissimi prudentissimíque: Cernimus enim temporis successu plurima noua & præclara inueniri, quibus semper æternus pater summam beneuolentiam, & amorem singularem erga genus humanum declarat: Quia ipse summum existens bonum, principium & finis, ut omnia in hominum usum creauit, ita perpetuò eos ceu filios suos, per unigenitum suum ei reconciliatos, fouet ac tue- [sig. a2r] tur, multísque & uarijs donis pro sua immensa liberalitate & magnificentia diuináque natura exornat, nec ullus ex omnibus, modo ipsi obedientiam præstet, hæreditate cœlesti, aut terrena, priuatur, quod sit natura optimus, potentissimus, beneuolus & clementissimus, ac omnium bonorum thesaurus, qui nunquam exhauriri potest, imò nunquam ulla ex parte imminui. Qua de causa complures impiè conqueruntur, Deum olum fuisse patrem & naturam eius ministram, benignam, et magnificam in omnes matrem: Nunc uerò ipsum semper seuerum agere uitricum, ac naturam mutato ingenio duram præbere sese nouercam, qui Marcionis hæreses uitantes, tanquam stulti in contrarium blasphemias incurrunt iniquissimas. Ego sanè, ut de alijs quamplurimis beneficijs, ijsq́ue maximis, quæ nobis minimè meritis pro sua bonitate largitus est, taceam, abhinc biennio certissimè accepi diuino fauore lapidis philosophici ueram et certam materiam, imò ipsum lapidem, quem plurimi uarijs & certissimis rationibus depinxe- [sig. a2v] runt, nec ipsum supressi & celaui, quasi inuidus quispiam, uerùm ut omnes pij, muneris Dei participes fierent, ipsum agnoscerent, & periti artis chymicæ rem tantam perficerent, longa epistola typis excusa, & epitomæ in Ioannis Arnoldi de nuoa uilla Rosarium à me confectæ præfixa, ad dominos Fuggaros, quid inuenerim, quibúsque argumentis præter unum aut alterum persuasus sim in medium adductis, liberè & ingenuè significaui. Nunc etiam dico & testor, me cuiuspiam boni uiri auxilio, posse demonstrare modum aquas ducendi in sublime, hoc est, in eminentiorem locum, ut collem aut montem, longè minoribus sumptibus, quàm hactenus effectum est. Et quod mirabile magis, ac fermè dictu incredibile existit: Noui cum uno aut altero magia naturali instrumenta conficere, quæ per cœlestes & elementares uirtutes, perpetuò motu circumaguntur & voluuntur, quantum commodi hinc exoriatur, nouerunt ij optimè, qui horologia quíue instrumenta mathematica fabricant. Hæc tria maxima & utilißima demon- [sig. a3r]

Apparatus

Corrections