Difference between revisions of "Andreae 1618 Menippus"

From Theatrum Paracelsicum
Line 5: Line 5:
}}
}}


= Text =  
 
= Text (1618 edition) =
 
{{PageFirst|page=77}}
 
{{Heading2|42. Veterum dotes.}}
 
A. Si sic pergat progredi eruditio, ubi tandem terminabitur?
 
B. Ignorantiâ.
 
A. Absurde, quis credat posse nobis iterum literas interire, quae in plebem etiam diffunduntur, & vernaculae quasi fiunt.
 
B. Mihi vero jamjam, ac incitatiore gradu interire videntur.
 
A. Vides in omni re, quam nosse hominibus datum est, exactiores quotidie indagationes prodire, & quae arcana olim eruditissimorum fuere, primiscua fieri, & potes haec dicere?
 
B. Equidem cum maiorem nostrorum eruditionem intueor, plane obstupesco; cum nostram, rideo, ac pudet. Ita illi plura occultarunt, quam monstrarunt, nos plura explicamus & distendimus, quam possidemus.
 
A. At palam linguarum, artium, scientiarumque nostri temporis peritia te convincit, quod nostrum amplissimum patrimonium est.
 
B. Confer aliquem mihi cum D. Lutheri lectione, quae antiquitatem omnem absorpsit; scriptione, quae vasta nobis volumina reliquit; actione, quae totius Europae commotionibus adfuit; eruditione, quae cum omnibus suae aetatis ingeniis depugnavit: & haec quatuor
 
{{PageNext|page=78}}
 
incomparabilia vnus homo possedit. Jam Erasmus eruditionis mare; Philippus omnium scientiarum vindex & Phoenix; Brentius Lutheri in Suevia aemulus, Flaccius infinitae lectionis & scriptionis heluo; Praetorius octodecim linguarum cognitione perfectissimus: Zvvingerus humanae scenae nobilis actor; Gesnerus oblivionis antagonista admirabilis, Copernicus Atlantis successor, {{Highlight|Paracelsus}} monstrorum domitor, praeter complurimos alios, quem habent, qui se conferre ausit, qui non potius divina eorum ingenia admiretur, quam suo obscurare velit. Vnus Josephus Scaliger, eruditionis princeps, id nostra aetate assecutus est, ut plures unus linguas, quam Europaeorum quisquam tenuisse, & orbis universi Musaeum, eruditionis humanae omnis instrumentum, aedibus suis & Bibliothecae possedisse, usurpasseque dicatur, ultimus fortasse ingenii humani conatus & specimen.
 
A. Nescio quid dicam, nam tantis nominibus terrefecisti me, vt disquirendis opponendisque nostri aevi luminibus valde laborem. Nam si maxime sint, quos cum laude producam, numero tamen, quod vereor, vincis.
 
B. Id amplius metuendum tibi est, ne cum eruditionis & cognitionis titulo nimium liberales estis, & pro quovis literaturae superficiariae fuco venditis, homines producas creperos, comptos, auro obductos, non solidos, sumptuosos, non preciosos, ut titulis ac jactantia reperias similes multos, pondere & vera aestimatione veteribus pares paucissimos: quod
 
{{PageNext|page=79}}
 
minime iniurium sit iis; qui non vulgi calculo, sed seria & felici aemulatione majores suos assequuntur.
 
A. Male mihi est, qui eruditos nomine, pro vere eruditis hactenus habui, & veneratus sum, credidique sine linguarum, historiarum, & Matheseos peritia literatum esse posse.
 
B. At id soletur solide eruditos, vel mortuos etiam num vivere, hos viventes haberi posse pro mortuis.
 
{{PageEnd}}
 
 
= Text (1617 edition) =  


{{PageFirst|page=75}}
{{PageFirst|page=75}}
Line 38: Line 80:


{{PageEnd}}
{{PageEnd}}


= Bibliography =
= Bibliography =

Revision as of 09:26, 30 April 2022

[Johann Valentin Andreae],
Menippus
1618


Text (1618 edition)

[p. 77]


42. Veterum dotes.

A. Si sic pergat progredi eruditio, ubi tandem terminabitur?

B. Ignorantiâ.

A. Absurde, quis credat posse nobis iterum literas interire, quae in plebem etiam diffunduntur, & vernaculae quasi fiunt.

B. Mihi vero jamjam, ac incitatiore gradu interire videntur.

A. Vides in omni re, quam nosse hominibus datum est, exactiores quotidie indagationes prodire, & quae arcana olim eruditissimorum fuere, primiscua fieri, & potes haec dicere?

B. Equidem cum maiorem nostrorum eruditionem intueor, plane obstupesco; cum nostram, rideo, ac pudet. Ita illi plura occultarunt, quam monstrarunt, nos plura explicamus & distendimus, quam possidemus.

A. At palam linguarum, artium, scientiarumque nostri temporis peritia te convincit, quod nostrum amplissimum patrimonium est.

B. Confer aliquem mihi cum D. Lutheri lectione, quae antiquitatem omnem absorpsit; scriptione, quae vasta nobis volumina reliquit; actione, quae totius Europae commotionibus adfuit; eruditione, quae cum omnibus suae aetatis ingeniis depugnavit: & haec quatuor

[p. 78]


incomparabilia vnus homo possedit. Jam Erasmus eruditionis mare; Philippus omnium scientiarum vindex & Phoenix; Brentius Lutheri in Suevia aemulus, Flaccius infinitae lectionis & scriptionis heluo; Praetorius octodecim linguarum cognitione perfectissimus: Zvvingerus humanae scenae nobilis actor; Gesnerus oblivionis antagonista admirabilis, Copernicus Atlantis successor, Paracelsus monstrorum domitor, praeter complurimos alios, quem habent, qui se conferre ausit, qui non potius divina eorum ingenia admiretur, quam suo obscurare velit. Vnus Josephus Scaliger, eruditionis princeps, id nostra aetate assecutus est, ut plures unus linguas, quam Europaeorum quisquam tenuisse, & orbis universi Musaeum, eruditionis humanae omnis instrumentum, aedibus suis & Bibliothecae possedisse, usurpasseque dicatur, ultimus fortasse ingenii humani conatus & specimen.

A. Nescio quid dicam, nam tantis nominibus terrefecisti me, vt disquirendis opponendisque nostri aevi luminibus valde laborem. Nam si maxime sint, quos cum laude producam, numero tamen, quod vereor, vincis.

B. Id amplius metuendum tibi est, ne cum eruditionis & cognitionis titulo nimium liberales estis, & pro quovis literaturae superficiariae fuco venditis, homines producas creperos, comptos, auro obductos, non solidos, sumptuosos, non preciosos, ut titulis ac jactantia reperias similes multos, pondere & vera aestimatione veteribus pares paucissimos: quod

[p. 79]


minime iniurium sit iis; qui non vulgi calculo, sed seria & felici aemulatione majores suos assequuntur.

A. Male mihi est, qui eruditos nomine, pro vere eruditis hactenus habui, & veneratus sum, credidique sine linguarum, historiarum, & Matheseos peritia literatum esse posse.

B. At id soletur solide eruditos, vel mortuos etiam num vivere, hos viventes haberi posse pro mortuis.


Text (1617 edition)

[p. 75]


42. Veterum dotes.

A. Si sic pergat progredi eruditio, ubi tandem terminabitur?

B. Ignorantia.

A. Absurde, quis credat posse nobis iterum literas interire, quae in plebem etiam diffunduntur, & vernaculae quasi fiunt.

B. Mihi vero iamiam, ac incitatiore gradu interire videntur.

A. Vides in omni re, quam nosse hominibus datum est, exactiores quotidie indagationes prodire, & quae arcana olim eruditissimorum fuere, primiscua fieri, & potes haec dicere.

B. Equidem cum maiorem nostrorum eruditionem intueor, plane obstupesco; cum nostram, rideo, ac pudet. Ita illi plura occultarunt, quam monstrarunt, nos plura explicamus & distendimus, quam possidemus.

A. At palam linguarum, artium, scientiarum nostri temporis peritia te convincit, quod nostrum amplissimum patrimonium est.

B. Confer aliquem mihi cum D. Lutheri lectione, quae antiquitatem omnem absorpsit; scriptione, quae vasta nobis volumina reliquit: actione, quae totius Europae commotionibus adfuit: eruditione, quae cum omnibus suae aetatis ingeniis depugnavit: & haec quatuor incomparabilia vnus homo possedit. Iam Erasmus eruditionis mare, Philippus omnium scientiarum vindex & Phoenix, Brentius, Lutheri in suevia aemulus, Flaccius infinitae lectionis & scriptionis heluo, Praetorius octodecim

[p. 76]


lingis perfectissimus, Zvvingerus humanae scenae nobilis actor, Gesnerus oblivionis antagonista admirabilis, praeter complurimos alios, quem habent, qui se conferre ausit, qui non potius divina eorum ingenia, admiretur, quam suo obscurare velit. Vnus Iosephus Scaliger eruditionis princeps id nostra aetate assecutus est, ut plures unus linguas, quam Europaeorum quisquam tenuisse, & orbis universi Musaeum, eruditionis humanae omnis instrumentum possedissi, usurpasseque dicatur, ultimus fortasse ingenii humani conatus & specimen.

A. Nescio quid dicam, nam tantis nominibus terrefecisti me, vt disquirendis opponendisque nostri aevi luminibus valde laborem. Nam si maxime sint, quos cum laude producam, numero tamen quod vereor vincis.

B. Id amplius metuendum tibi est, ne cum eruditionis & cognitionis titulo nimium liberales estis, & pro quovis literaturae superficiariae fuco venditis, homines producas creperos, comptos, inauratos, non solidos, preciosos, aureos, ut titulis ac forma reperias similes multos, pondere & vera aestimatione veteribus pares paucissimos, quod minime iniurium sit iis, qui non vulgi calculo, sed seria & felici aemulatione maiores suos assequuntur.

A. Male mihi est qui eruditi nomine, pro vere eruditis hactenus habui, & veneratus sum.



Bibliography

anon. [Andreae, Johann Valentin]: Menippus Sive dialogorum satyricorum centuria inanitatum nostratium speculum, 'Cosmopoli': , 1618.
  — View at Google Books here or here

Paracelsus is not mentioned in the 1617 edition of the 'Menippus':

anon. [Andreae, Johann Valentin]: Menippus Sive dialogorum satyricorum centuria inanitatum nostratium speculum, 'Helicone juxta Parnassum': , 1617.
  — View at Google Books here