Text.Penot.1595-01.K4r/Text

From Theatrum Paracelsicum
< Text.Penot.1595-01.K4r
Revision as of 13:56, 29 February 2024 by Jp1428790 (talk | contribs) (Created page with "{{Pagemark|pag|135}} <i>{{MarkupUppercaseV|Ad humanum lectorem.}}</i> {{Link|Name|{{MarkupInitial|Hipocrates|Smallcaps=1}}|Hippokrates}} vniuersalia quædam præcepta breuia & pauca, in medicina scripsit. Etenim ex vniuersalibus scientia est. Versari verò circa particularia, (quorum etiam ars non est) nullus est finis. Quicunque igitur ita scribere poterit vniuersalia præcepta, ea{{EditLig|´q}}ue singularibus & indiuiduis accomodare, hic in scribendo l...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)

[p. 135] Ad hvmanvm lectorem.

Hipocrates vniuersalia quædam præcepta breuia & pauca, in medicina scripsit. Etenim ex vniuersalibus scientia est. Versari verò circa particularia, (quorum etiam ars non est) nullus est finis. Quicunque igitur ita scribere poterit vniuersalia præcepta, eaq́ue singularibus & indiuiduis accomodare, hic in scribendo laudandus est. Idcirco canones 57. vniuersalesq́ue regulas, de lapide, & opere physico in medium attuli, quibus depictam artem facilè conspicies, modò acri iudicio & diligentia meditaberis. His in laudem Iesu Christi fruere. & vale.

B[ernardus] G. P[enotus] à portu.