Text.Penot.1594-01.L1r/Text

From Theatrum Paracelsicum
< Text.Penot.1594-01.L1r
Revision as of 16:54, 27 February 2024 by Jp1428790 (talk | contribs) (Created page with "{{Pagemark|pag|161}} {{MarkupUppercaseV|Illustri et generosissimo Domino}} {{Link|Name|{{MarkupUppercase|Carolo Baroni in}} {{MarkupSmallcaps|Zierotin}}|Karel ze Žerotína}} {{Link|Place|{{MarkupSmallcaps|Namiest}}|Náměšť nad Oslavou}} <i>{{Link|Place|Roßitz|Rosice}} {{Link|Place|Samitz|Strážnice}} & {{Link|Place|Brandeis|Brandýs nad Orlicí}}, &c.</i> {{MarkupInitial|Multa|Lang=lat|Smallcaps=1}} sunt generosissime D[omine] Baro quæ no{{EditAbbr|n}} minus...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)

[p. 161] Illvstri et generosissimo Domino Carolo Baroni in Zierotin Namiest Roßitz Samitz & Brandeis, &c.

Mvlta sunt generosissime D[omine] Baro quæ non minus me, quam alios in tui admirationem trahunt. Nam vt externa illa bonis malisq́ue communia præteream, quæ tamen talia sunt, vt ad genus inclytum, ad opes ad dignitatem nihil ferè possit accedere: quarum rerum cupiditate adducti magnarum artium in studijs plerique vigilarunt. Virtutis etiam amore captus assidua diligentia id effecisti, vt cum nobilissimus [p. 162] sis, etiam doctissimus habearis. Atque in eum potissimum finem Christianus tibi orbis peragratus, linguarum antiquarum quibus humana, societas alitur, cognitio parta, artium scientiarumq́ue circulus confectus: mores hominum, Regum, principum, Rerumpublicarum, formæ ingenia cognita, pacis belliq́ue rationes omnes. Hinc humanitas eximia & ad colendam virtutem animi propensio: ô Heroem sapientissimum, amplißimum familiæ decus, Morauiæ ornamentum, patriæ lumen, Reipub[licae] salutem, ad te omnes tanquam ad asylum, eximijs artibus celebrem vndique confugiunt, te vnicum musarum patronum summis laudibus non immerito ad sydera tollunt. Tu (dum alij ventri potius, & pecoribus alendis quam veræ gloriæ student) nullum temporis momentum quo non vtilem [p. 163] operam tum meditando, tum agendo Reipubl[icae] naues, præteruolare sinis. Quid multis? Tu nihil eorum quæ eo genere natum deceant omittis. Addo inter ornamenta cætera & liberalitatem qua hospites tuos amplecti soles. Expertus loquor: Memini enim, memini inquam, quam humaniter me nuper inuitaueris, quam lautè exceperis benigneque dimiseris. Quæ cum ita sint, statio ego hunc libellum grati animi non omnino quale velim sed quale possum monumentum dicare. Quod non plane ingratum tibi fore speto, si aliquando omissis grauissimis illis tuis occupationibus, in hos naturæ hortos animi caussa concedere placuerit. At studium saltem homiminis tibi deditissimi te non improbaturum confido, imo certo mihi polliceor. Vale heros magnamine, [p. 164] & Reipubli[ucae] Christianæ quam diutissime viue.

Tuæ Clementiæ Deditißimus

Bernhardus G. à Portu S. Mariæ Aquitanus V[triusque] M[edicinae] D[octor].