Dedication, 1578-01-06, Thomas Erastus to Michael von Conarsin

From Theatrum Paracelsicum
Revision as of 15:46, 16 August 2023 by Jp1428790 (talk | contribs)
Author: Thomas Erastus
Recipient: Michael von Conarsin
Type: Dedication
Date: no date [6 January 1578]
Place: no place [Heidelberg]
Pages: 1
Language: Greek
Quote as: https://www.theatrum-paracelsicum.com/index.php?curid=2989
Editor: Edited by Julian Paulus
Source:
Thomas Erastus, Disputatio de auro potabili, Basel: Pietro Perna 1578, sig. ):(2r–):(4v [BP.Erastus.1578-01]
Reprinted in: BP.Erastus.1584-02
Translation: Raw translation see below
Back to Paratexts
Back to Texts by Thomas Erastus

[sig. ):(2r] Virtvte tvm maiorvm tvm vero propria nobilissimo iuveni, Michaeli à Conarsin Borusso, Felicis à Conarsin Capitanei in Hamerstein & Baldenburg &c. Filio[c1], S[alutem] P[lurimam] D[icit] Thomas Erastus Medicus.

Cum superioribus annis medici quidam elegantes & prudentes de ratione ac via cogitassent, qua partes medicamentorum puriores & præstantiores ab impurioribus & ignobilioribus secernerent, ac conatui euentus pulchrè respondisset, meritò ab omnibus opera eorum prædicata fuit. Quis enim non laudet rem publicè utilem ac salutarem? Non est opus multis rationibus ostendere velle ingrata nobis medicamina pleraque esse: cum sine ratione quotidie ferè experiamur. Causæ quoque explanationem, cur aliquid fiat, perpauci cupiunt scire, quoties vel sine huius cognitione fieri sciunt. Vtilem porrò esse partium subtiliorum à craßioribus, puriorum ab impurioribus utilium ab inutilibus, gratarum ab ingratis separationem, ne dubitari quidem potest. Hanc in plantis earumque partibus (et similibus) [sig. ):(2v] alijs) discretionem arte Chemica factam, cum ab omnibus ferè commendari animadvertissent rudes & imperiti quidam Chemici, arte sua aurifactrice (à qua se ad mendicitatem redactos viderant) relicta, ad Medicinam artem castißimam sordes suas inauspicatò transtulerunt. Quippe non solum partes nobiliores pharmacorum, qua intra corpus tutò sumuntur, ab ignobilioribus segregare illorum, de quibus supra dixi, imitatione studuerunt, sed ut amplius aliquid scire putarentur, metalla[c2] & gemmas (quæ nativus calor conficere nullo pacto potest) in olea, aquas, liquores pulveres dißoluere tentarunt: eaq́ue agris maximè prodeße dictitarunt. Nec difficile fuit idiotis in re Medica, præsertim ditioribus & delicatioribus (imò ipsis quoque rudioribus Medicis) persuadere, tanto in his rebus maiores inesse vires, quanto rebus alijs preciosiores existimantur. Audaciores eos fecit, quod ab arte Chemica ad fallendum instructi facilè se latere posse prospexerunt. Etenim paucißimi sunt, quibus non poßis pro auro poculento quemlibet humorem obtrudere, & precium de[c3] nomine quoduis extorquere. Scio ego ho- [sig. ):(3r] mines (si modo rectè homines nominantur eiuscemodi impostores) qui ex rebus vilißimis concinnatos succos rubros, albos, faluescentes, oleosos, incredibilem argenti & auri summam emunxerunt, dum se coraliorum tincturam, Margaritarum succum, aurum poculentum, aliáue talia exhibuisse aut exhibituros[c4] mentiti fuissent. Plures cum ad curationem certorum morborum purißimo auro se indigere dixissent, Vngaricosq́ue vetustiores aureos, Hispanicos, Anglicos, &c. extorsissent, pro ijs antimonij, & hydrargyri puluerem reddiderunt: auroq́ue accepto mortem ægris procurauerunt. Credo similes imposturas apud veteres quoque obseruatas (quod antiquiores nonnulli Chemicorum libri significare videntur) quæ magistraus de remedio cogitare coegerint. Hinc certè natum videtur, quod magno et prudentißimo consilio pharmacopolia publica instituerunt, & ne ulli Medici domi suæ composita pharmaca ægris offerrent, prohibuerunt, sed ut pharmacopœo Reip[ublicae] iurato scripta exhiberent præceperunt, quo liqueret bonis an malis pharmacis in curando usi fuissent. Incredibile est, quantum hoc institutum mortalibus commodarit: nec saluti publicæ rectè unquam [sig. ):(3v] consuletur, nisi hoc ipsum revocetur. Quod dico, ipsa re et facto quorundam edoctus dico. Vidi enim non unum tantum sceleratè pharmacis per imprudentiam et ignorantiam. (nolo credere consilio factum) necatum, quorum effectus etsi oculis pateret, contra negantes tamen, quia domi parauerant, nihil demonstrari potuit. Cæterum quia his malis mederi nostrum non est, nec aliud possumus, quam monere, in præsentia hoc solum ostendere voluimus, pharmac ex metallis vi ignium parata (quæ Chemici utilitatis suæ causa cum certa hominum pernicie ex fornacibus suis ad Medicorum officinam transportarunt) deglutiri non debere ab eo, qui salutis propriæ est amans. Quoniam nullum est hoc pacto præparatum, quod non plurimum noceat, aut saltem non sit inutile. Quæ nec iuvant, vel nocent, hoc solo obsunt, quòd magno frustrà emta sunt. Quæ præterquam quod nihil commodant, ægris perniciem insuper adferunt, pecundia & vita &ealig;gros simul spoliant. Sunt enim omnia, non re sed æstimatione & mendacijs artificum preciosa. Pacua certè sunt, quæ utilitatem in præsens attulisse videantur: quæ tamen omnia qualitatem mortiferam visceribus imprimunt latentem, nullis, [sig. ):(4r] postquam sese deinde prodidit, medicaminibus curabilem. Etsi verò non defuturos scio tum rudes quosdam, qui rationum momenta non intelligunt, tum peritiores aliquot paucos, qui vel propter pudorem non audent, vel propter ambitionem sunt resuri, non tamen ob id non debui ego sanabiles curare. Qui insanabiles sunt, iusto Dei iudicio ære suo proprio mortem sibi ultrò ement. Occasionem scribendi hac de re dedit vir prudentia & virtute præstantissimus, qui uxoris morositate inductus remedia talia magno quidem emit, sed dolum mox olfacere cœpit. Solent isti Tenebriones ad primarias fœminas se adiungere, eisq́ue callidè insusurrare, minimè convenire, ut quæ dignitate atque obibus plebeis præstent, eisdem remedijs curentur. Esse enim suauiora & nobiliora illis parata, qui persoluere poßint. Tibi verò, nobilißime Conarsine, disputationem hanc nuncupare placuit, ut sub nomine tuo prodiens tuæ erga me obseruantiæ et meæ in te beneuolentæ argumentum exstaret. Non possum enim non vehementer amare, pietatem, virtutem, modestiam tuam, quibus te donis deus præ multis alijs ornauit, quæque augere tu industria, studio, & diligentia sedulo conaris. Nec dubitauisti hac de[c5] causa patriam, parentes & [sig. ):(4v] commoditates alias relinquere[c6] ad exteros venire, & inter hos incommode potius, quam domi delicate viuere: quo insitas ingenij animiq́ue dotes bonarum artium perceptione, et multarum rerum inspectione meliores & perfectiores redderes. Quod si, ut benè cœpisti, pergere voles, facilè tuorum de te exspectationem omnem superabis, spero, et cum summa patriæ utilitate tuaq́ue sempiterna gloria paternæ virtutis successor & hæres verus prædicaberis.

Deinde cum intelligam has imposturas apud vos quoque irrepere, popteris authoritate tua à multorum ceruicibus periculum certum auertere. Accedit huc, quod talibus disputationibus quibus proprietates rerum naturalium inuestigantur ex explicantur, mirificè delectaris: nec ulla re alia magis afficeris, quàm veritatis indagatione & cognitione. Accipe igitur jilari fronte strenam, quam pro noui huius anni felici auspicio dare potui, et mei erga te amoris testimonium esse patere. Si quis ad alios ex præsente disputatione fructus redibit, quem ego auguror maximum fore. (quid enim maius est, quàm vitam et santiatem conservavisse?) gratias tibi non minores debebunt, quam mihi, qui tua causa præcipuè publicam facere volui. Vale. Die VI. Ian[uarii] anno 1578.


Apparatus

Corrections

  1. Filio] corrected from: Flio
  2. metalla] corrected from: mutalla
  3. de] corrected from: e
  4. exhibituros] corrected from: exhibiiuros
  5. de] corrected from: de de
  6. relinquere] corrected from: telinquere