Andreae 1618 Menippus
[Johann Valentin Andreae],
Menippus 1618 |
Text (1618 edition)
[p. 77]
42. Veterum dotes.
A. Si sic pergat progredi eruditio, ubi tandem terminabitur? B. Ignorantiâ. A. Absurde, quis credat posse nobis iterum literas interire, quae in plebem etiam diffunduntur, & vernaculae quasi fiunt. B. Mihi vero jamjam, ac incitatiore gradu interire videntur. A. Vides in omni re, quam nosse hominibus datum est, exactiores quotidie indagationes prodire, & quae arcana olim eruditissimorum fuere, primiscua fieri, & potes haec dicere? B. Equidem cum maiorem nostrorum eruditionem intueor, plane obstupesco; cum nostram, rideo, ac pudet. Ita illi plura occultarunt, quam monstrarunt, nos plura explicamus & distendimus, quam possidemus. A. At palam linguarum, artium, scientiarumque nostri temporis peritia te convincit, quod nostrum amplissimum patrimonium est. B. Confer aliquem mihi cum D. Lutheri lectione, quae antiquitatem omnem absorpsit; scriptione, quae vasta nobis volumina reliquit; actione, quae totius Europae commotionibus adfuit; eruditione, quae cum omnibus suae aetatis ingeniis depugnavit: & haec quatuor |
[p. 78]
A. Nescio quid dicam, nam tantis nominibus terrefecisti me, vt disquirendis opponendisque nostri aevi luminibus valde laborem. Nam si maxime sint, quos cum laude producam, numero tamen, quod vereor, vincis. B. Id amplius metuendum tibi est, ne cum eruditionis & cognitionis titulo nimium liberales estis, & pro quovis literaturae superficiariae fuco venditis, homines producas creperos, comptos, auro obductos, non solidos, sumptuosos, non preciosos, ut titulis ac jactantia reperias similes multos, pondere & vera aestimatione veteribus pares paucissimos: quod |
[p. 79]
A. Male mihi est, qui eruditos nomine, pro vere eruditis hactenus habui, & veneratus sum, credidique sine linguarum, historiarum, & Matheseos peritia literatum esse posse. B. At id soletur solide eruditos, vel mortuos etiam num vivere, hos viventes haberi posse pro mortuis. |
Text (1617 edition)
[p. 75]
42. Veterum dotes.
A. Si sic pergat progredi eruditio, ubi tandem terminabitur? B. Ignorantia. A. Absurde, quis credat posse nobis iterum literas interire, quae in plebem etiam diffunduntur, & vernaculae quasi fiunt. B. Mihi vero iamiam, ac incitatiore gradu interire videntur. A. Vides in omni re, quam nosse hominibus datum est, exactiores quotidie indagationes prodire, & quae arcana olim eruditissimorum fuere, primiscua fieri, & potes haec dicere. B. Equidem cum maiorem nostrorum eruditionem intueor, plane obstupesco; cum nostram, rideo, ac pudet. Ita illi plura occultarunt, quam monstrarunt, nos plura explicamus & distendimus, quam possidemus. A. At palam linguarum, artium, scientiarum nostri temporis peritia te convincit, quod nostrum amplissimum patrimonium est. B. Confer aliquem mihi cum D. Lutheri lectione, quae antiquitatem omnem absorpsit; scriptione, quae vasta nobis volumina reliquit: actione, quae totius Europae commotionibus adfuit: eruditione, quae cum omnibus suae aetatis ingeniis depugnavit: & haec quatuor incomparabilia vnus homo possedit. Iam Erasmus eruditionis mare, Philippus omnium scientiarum vindex & Phoenix, Brentius, Lutheri in suevia aemulus, Flaccius infinitae lectionis & scriptionis heluo, Praetorius octodecim |
[p. 76]
A. Nescio quid dicam, nam tantis nominibus terrefecisti me, vt disquirendis opponendisque nostri aevi luminibus valde laborem. Nam si maxime sint, quos cum laude producam, numero tamen quod vereor vincis. B. Id amplius metuendum tibi est, ne cum eruditionis & cognitionis titulo nimium liberales estis, & pro quovis literaturae superficiariae fuco venditis, homines producas creperos, comptos, inauratos, non solidos, preciosos, aureos, ut titulis ac forma reperias similes multos, pondere & vera aestimatione veteribus pares paucissimos, quod minime iniurium sit iis, qui non vulgi calculo, sed seria & felici aemulatione maiores suos assequuntur. A. Male mihi est qui eruditi nomine, pro vere eruditis hactenus habui, & veneratus sum. |
Bibliography
Paracelsus is not mentioned in the 1617 edition of the 'Menippus':
— View at Google Books here