The Oporinus Letter, ed. Johann Arnold Ballenstedt (1736)

From Theatrum Paracelsicum

Ballenstedt, I. A.: Epistola gratulatoria natalis septuagesimi septimi ad virum magnificum, summe venerabilem atque excellentissimum dominum Hermannum von der Wardt, praepositum Mariaebergensem Academiaeque Juliae seniorem meritissimum qua simul de asylis ignorantiae in variis disciplinis, s.l. 1736, footnote on pp. 15-20

Edited by Julian Paulus

[p. 15] Plura de Paracelso, singularis ac prope incredibilis ingenii viro ex Oporino epistola 25 Nov. a. 65. Basilea ad D. Vienum scripta quam nondum edita putamus, adferre liceat. "Porro, scribit, quod ad Theophrastum [p. 16] Paracelsum attinet, qui iam pridem obiit, non libenter eius manibus obloquerer. Virum talem expertus sum, vt cum tali homine ita vnquam viuere, vt cum ipso vixi, non facile cupiam, adeo praeter mirabilem faciendi medicinam in omni morborum genere promtitudinem & felicitatem nullam in eo neque pietatem neque eruditionem animaduertere potui. Et mirari non raro soleo, cum tam multa proferri video, quae ab ipso scripta & posteritati ab eo relicta affirmantur, quorum ego ne per somnium quidem vnquam illi obiectum puto, adeo erat totis noctibus & diebus, dum ego ipsi familiariter per biennium ferme conuixi, ebrietati & crapulae deditus, vt vix unam atque alteram horam eum sobrium reperire licuerit; maxime postquam Basilea discedens in Alsatia inter nobiles rusticus & rusticos nobilis tam quam alter Aesculapius omnibus admirationi fuit, atque interea cum omnium maxime esset ebrius reuersus domum dictare mihi aliquid Philosophiae suae solebat, quae ita sibi pulchre cohaerere videbantur, vt a maxime sobrio melius fieri posse non viderentur. Ego deinde iisdem in Latinam linguam vertendis, vt poteram, vacabam: & sunt eiusmodi libelli a me partim ab aliis latine conversi, postea editi. Noctu toto, quo ego ipsi conuixi, tempore nunquam se exuit, id quod ego ebrietati adscribebam [p. 17] plerumque quum non nisi ebrius ad extremam noctem domum ibat cubitum, atque ita, vt erat indutus, adiuncto sibi gladio suo, quem carnificis cuiusdam iactabat fauisse, in stratum se coniiciebat, & saepe media nocte surgens, per cubiculum nudo gladio ita insaniebat, ita crebris ictibus & pauimentum & parietes impetebat, vt ego non semel mihi caput amputatum iri metuerem. Dies aliquot requirere possem, si eorum omnium quae me apud ipsum passum scio, facere mentionem deberem. Semper habebat suam officinam carbonariam paratam perpetuis ignibus, ac alcali aliquid, aut sublimati oleum, nunc praecipitati regem, nunc arsenici oleum, nunc martis crocum aut opodeldoch mirabile, aut nescio quae brodia coquenda. Mihi certe semel coctione sua spiritum vitalem ferme oppressit, dum admoto, remoto paulum vitro, quod alembico subiectum e- [p. 18] rat, virulentos illos vapores mihi os ac nares occupare curauit, & tamen non suffocare conatus est, adeo, vt in extasin elapsus, frigidae aquae non mediocri superfusione restitui opus habuerim. Interea se faticinari quaedam simulabat arcanorum quorundam cognitionem prae se ferebat, vt clam aliquid, de quo ipsum metuerem, non facile aggredi ausus vnquam fuissem. ## Pecuniae erat prodigus profusor, ac ea saepe ita destitutus, vt ne obulum quide, superesse scirem, crastino statim crumenam se habere bene instructam ostentabat, vt non raro admiratus fuerim, vnde ea ei fuisset suppeditata, Singulis fere mensibus vestem nouam sibi fieri curabat & priorem cuiuis obuio donabat, saepe ita conspurcatam, vt ego eam mihi nunquam donari petierim, neque vitro oblatam recepturus, vt gestarem, fuerim. In curandis vlceribus etiam deploratissimis miracula [p. 19] edidit, nulla ratione victus praescripta & obseruata, sed cum patientibus suis dies ac noctes potando, ita eos tamen pleno, (vt solebat dicere) ventre curavit. Praecipitato puluere Theriaca aut Mithridato aut cerasorum siue botrorum succo in pillulas redacto in omni morborum genere purgando vtebatur. Laudano suo (ita vocabat pillulas instar murium stercoris, quas impari semper numero, in extrema tantum morborum difficultate tamquam sacram medicinam adhibebat) ita gloriabatur, vt non dubitaret, adfirmare eius solius vsu e mortuis viuos reddere posse, idque aliquoties, dum apud eum fui, reipsa declarauit. Orare nunquam neque audiui neque vidi, neque curabat etiam ecclesiastica sacra, sed doctrina euangelica, quae tum apud nos excoli incipiebat, & a nostris concionatoribus serie vrge- [p. 20] batur, non multum curata; se etiam aliquando Lutherum & Papam non minus, quam nunc Galenum in ordinem redacturum minabatur. Neque enim eorum, qui hactenus in scripturam sacram scripsissent, siue veteres siue recentiores, quemquam scripturae nucleum recte eruisse, sed circa corticem tantum & quasi vmbram haerere. Et nescio quae alia nugabatur, quorum me meminisse piget. Haec enim obiter, qualia in pennam inciderent, ad te scribere libuit, vt aliquid scriberem, alias, cum plus erit otii, plura scribam. Mulierum curam nullam habuit, vt hinc colligam, nullam sibi cum eis rem fuisse. Initio abstemius fuit, vsque ad aetatis annum fere 26. Deinde ita vinum bibere didicit, vt totas mensas rusticis plenas propinando prouocare & superare bibendo ausus fuerit, digito tantum gulae immisso, crapula sese liberans, & rursum tanquam ne guttam quidem hausisset, potionibus indulgens &c.