KassUB 2chem19.1 31

From Theatrum Paracelsicum
Author: Raphael Eglin
Recipient: Moritz Landgraf von Hessen-Kassel
Date: 1615 December 01
Place: no place
Pages: 1
Language: Latin
Editor: Edited by Julian Paulus
Source: Kassel, UB, 2° Ms. chem. 19[1, f. 31—32 (alt f. 30—31)
Quote as: https://www.theatrum-paracelsicum.com/index.php?curid=646
Names: Hans Jacob Hochholtzer
Places: Kassel


[f. 31r] Salus & pax a patre luminum per d[ominum] n[ostrum] Jesum.

Illustrissime ac potentissime princeps, domine clementissime,

etsi gravissimis cels[itudinis] v[estr]e ill[ustrissim]ae occupationibus incurrere non debeo: tamen veribus ne res ab Hoholzero per me delata, pro sui magnitudine (certam enim & exploratam esse, certus sum) serius forrasse ill[ustrissim]ae c[elsitudin]i v[estr]ae esset reddita, quoniam moram non fert, humiliter volui hunc codicillum supplicem eidem iterato offerri, ut occasione hujus tabellarij Cassellas ab alijs missi, ab ill[ustrissim]a c[elsitudin]e v[estr]a clemens mandatum acciperem, quid homini respondendum esset. Cum enim ad certum diem ipsi Ligurum sit revertendum, nolui in me quidquam morae esse, quo ill[ustrissim]ae c[elsitudin]is v[estr]e commodis commodari posset; id quod in partem optimam ill[ustrissim]a c[elsitud]o v[estr]a interpretetur etiam atque etiam humiliter rogo atque oro: quidquid illa mihi clementissime injunxerit, sedulo exequuturus.

Dominus Jesus eandem cum tota inclyta domo benignissime conservet ac meatur. Amen.

Cal[endis] [decem]bris 1614.

ill[ustrissim]ae c[elsitudin]i v[estr]ae humilime devotissimeque addictus famulus

Raphael Eglino-Iconius