KassUB 2chem19.1 83

From Theatrum Paracelsicum
Author: Raphael Eglin
Recipient: Moritz Landgraf von Hessen-Kassel
Date: 1615 March 25
Place: no place
Pages: 1
Language: Latin
Editor: Edited by Julian Paulus
Source: Kassel, UB, 2° Ms. chem. 19[1, f. 83 (alt f. 77)
Quote as: https://www.theatrum-paracelsicum.com/index.php?curid=636
Names: Hans Ulrich Eglin; Lambertus; Jacob Alstein; Georg Semling; Stezelius; Dietrich von Falkenberg; Ernst Graf von Nassau; Albertus (Rhetus)
Places: Köln; Italien; Spanien; Goslar


[f. 83r] Illustrissime princeps, domine clementissime, de clementissimo ejusdem rescripto & benevolentia humilime ago gratias, exspectaturus suo loco responsum super filio [=Hans Ulrich Eglin].

Lambertus cuperet saltem inspici suum librum ab ill[ustrissim]ae excelsitate vestra, in quo inesse dicit unum particulare, pro quae Coloniensis demortuus quingentos persolvit florenos. Ait se processus & alios monstraturum certos. Posset ei tantum persolvi pro libro, quantum non ille petit, sed quanti excelsitas vestra illustrissima post inspectionem dignum judicaret: reliquum ubi aliquid certi exinde probatum repertumque esset, adijciendum. Sed nihil hic a me dici potest, cum omnia in solidum ex ill[ustrissim]ae excel[sita]tis v[estr]ae arbitratu pendeant, ipsique iam responsum satis sit. Puto autem facile emollitum iri si in conspectum ejusdem admittendus fuerit. Doctori Altsteinio referam quae benignissime ill[ustrissim]a ex[celsti]tas v[estr]a illi significari jubet. Quod ad Semlingum, qui modo accessit, libere ei dixi, quia profectus fuerit in Hispanias & Italiam, non constare cui parti sit addictus. Verum & Stezelium & Falkenbergium nosse respondit, quas partes sit sequutus: penetrasse illas regiones post dimissionem propter rumores magnos sparsos: nunquam servijsse nec serviturum Hispano. Vir est placidus & facie liberali, non opinor subesse ultum in admittendo periculum. Nisi enim Stezelius eum distimisset, jam profectus esset ante septimanam ad Comitem Ernestum a Nassou[1]; interim absque arbitris cum illo agendum non puto. Rem Goslerianam per literas quoque posset forte conficere.

Haec subito praesenti puteo{?} dedimus, quae illustrissima exc[elsi]tas v[estr]a boni consulat humilime oro. 25 martij [1]615.

Ill[ustrissim]ae exc[elsita]ti v[estr]ae subiectissime addictus

Raphael Eglinus Iconius

{Nachgetragen:} Meus sympatriota Rhetus nobilis Albertinus juris c[onsultus] humilime petit manu ill[ustrissim]ae exc[elsita]tis v[estr]ae in suo albo, qua ne eum dedignetur vehementer oro.

  1. ? Ernst Casimir Graf von Nassau-Diez (1573-1632)