KassUB 2chem19.2 114

From Theatrum Paracelsicum
Author: Michel Kreps von Alnfeldt
Recipient: Moritz Landgraf von Hessen-Kassel
Date: 1620 January 29
Place: Frankfurt am Main
Pages: 1
Language: Latin
Editor: Edited by Julian Paulus
Source: Kassel, UB, 2° Ms. chem. 19[1, f. 114 (alt f. 109)
Quote as: https://www.theatrum-paracelsicum.com/index.php?curid=628
Names: Heinrich Khunrath; Daniel Dusart


[f. 114r] Percipiendo de illustriss[ime] suae celsitudinis desiderio et affectu super augmento lune et humili e fidelj deuotione eandem hortari uoluj, quod si in Amphitheatro Henr[ici] Khunrath (ni fallor) sextae, suarum figurarum ph[ilosoph]arum, in margine, simile fortè incticatum repererit; vt eius meminisse dignaretur, ne uanè laboraretur. Quod si uero s[ua] celsit[udo] nullum ad manus exemplar, extractu dictarum regularum super particularia lubens etiam, debensque comunicabo.

Omnium autem oblatarum (prout plura de bellicis, in residuo mihi sunt) quae celsit[udinem] suae libuerint, nutum et optionem, per praesentium latorem Danielem du Sart, exspectabo. Quem vt uisum bonum, unâ cum me, suae celsit[udinem] commendatum opto.

Datum Francofurti 8 non[arum] febr[uarii] an[n]o redemptionis cath[olicae] 1620.

Idem illustriss[imae] cels[itudinis] suae promptiss[imus] et deuotiss[imus] seruitor

Michael ab Alnfelt Eq[ues] Imp[erialis]