KassUB 2chem19.1 217

From Theatrum Paracelsicum
Author: Johannes Heupel
Recipient: Moritz Landgraf von Hessen-Kassel
Date: 1612 February s.d.
Place: Kassel
Pages: 1
Language: Latin
Editor: Edited by Julian Paulus
Source: Kassel, UB, 2° Ms. chem. 19[1, f. 217 (alt f. 207)
Quote as: https://www.theatrum-paracelsicum.com/index.php?curid=378
Names: Verrières; Andreas Christian
Places: Siegen; Dillenburg; Herborn; Mengerskirchen; Marköbel bei Hanau; Kassel


[f. 217r] Benedictio divina per Christum

Illustrissime et potentiss[ime] d[omine] princeips, d[omine] clementissime, affuit tuae cels[itudinis] praecedenti anno quidam Gallus M. Jac Verieur qui ei persuadere conabatur subiectum summae medicinae philosophorum esse mineram saturni, quem saturnum celsit[udinis] tuae ego vere aperiam, non autem filium sed matrem <saturni> et reliquorum metallorum, non quidem obluerum aliquod sed e singulari amore, ut gratiam apud eam inveniam. Fortassis Deus enim ecclesiae suae bonum etiam praeparationem ostendet. Tuam igitur cels[itudem] ea qua decet observantia rogatum volo, ut me audire benigne velit. Non est quod t[ua] c[elsitudo] a me tanquam ignota abhorreat, Sigenae cum natus, in illustri aula Dilleburgensi educatus, illustribus comitibus de Nassaw &c. et D[octor] Andreae Christiano piae memoriae a famulis fui prope Herbornum in oppido Mengerskirchen, fui pastor ecclesiae per annos 11, nunc autem per 15 annos inserueo ecclesia Christj in oppido Marckhöbel prope Hanoviam, praeterea filia mea prope Cassellas habet suam habitationem. Fortassis t[ua] c[elsitudo] non paenitebit mihi paululum tribuere temporis. Responsum bonum a t[uae] c[elsitudine] submisse peto et expecto.

Dabatur Cassellis {space} februarij a[nno] C[hristi] 1612.

T. celsitud[inis] fidelissimus seruus

Johannes Heupelius, minister ecclesiae Christj in oppido Marckhöbel prope Hanoviam.