KassUB 2chem19.1 278

From Theatrum Paracelsicum
Author: Henry Wright
Recipient: Moritz Landgraf von Hessen-Kassel
Date: 1608 January 14 st.v.
Place: London?
Pages: 1
Language: Latin
Editor: Edited by Julian Paulus
Source: Kassel, UB, 2° Ms. chem. 19[1, f. 278—279 (alt f. 265—266)
Quote as: https://www.theatrum-paracelsicum.com/index.php?curid=362
Names: Rosettus; Robert Cecil, 1st Earl of Salisbury; Thomas Rawlins
Places: England; Hessen; Kassel; Marburg; London


[f. 278r] Illustrissime princeps Mauriti, landgravie Hassiae dignissime!

Pridie antequam dominus Rosettus ex nostra Anglia erat discessurus, intellexi egomet ipsum per Hassiam vestram pertransiturum, et Cassellas vestras vel Marchioburgum serenitatis vestrae visendae gratia petiturum. Hanc ego occasionem comoditatemque scribendi nactus, non potui quin per literas hasce meas rudiores celsitudinem vestra interpellarem, eandemque certiorem redderem quo successu literas vestras domino Cecilio dederim, quoque pessimo statu res meae iam sunt positae, quo minus (vereor ut) vere proximo serenitatem vestram visitare valeam. Quod ad Comitem Salisburiensem attinet, sciat serenitas vestra ipsum hilari fronte literas vestras excepisse, multa mecum de conditione vestra vestraeque patriae colloquutum esse, et licentiam denique a statu nostro ut ad vos redirem impetrasse. Quod autem venia iam obtenta ad vos non revertor, in causa est quod terrae meae pro cetra quadam pecuniae summa mutuo prius accepta ita sunt oppignoratae, ut sine maximo meo damno et dispendio easdem nec clare possum divendere, nec pecuniarum satis habere ad negotia aliquot mea expedienda, quae necessario antequam ex patria mea excederem sunt peragenda. Summa non excedit mille libras sterlingorum. Gratissimum igitur mihi fecereit serenitas vestra si pro hijsce malis sublevandis aliquid auxilij adiumentive eadem mihi praebuerit. Sic enim foret, ut statim vobiscum in vestra Hassia adessem, et laboriosis meis conatibus munificentiam vestram abunde recompensarem. Quod enim promisero, idem ipse (Deo vitam concedenta) perfecero. Aliquod breve responsum a ser. vestra indies expecto. Deum opt[imum] max[imum] obnixe orans, ut eandem diutinus servaret incolumen.

Datum 14 die januarij 1608 stylo veteri.

Celsitudini vestrae addictissimus

Henricus Wright Anglus

Habito Londini in Cow-lane iuxta Smithfield in aedibus Thomae Rawlins in medicinis doctoris.